Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Rufinus AquileiensisPatr 15 · 21363-debepa3More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
15.1
BENEDICTIO JOSEPH.
15.1
FILIUS ampliatus JOSEPH: filius ampliatus. In benedictione Joseph, etiam ipsa prima literae facies floret, merito namque ampliatus filius appellatur, quem Dominus familiae suae conservandae gratia, usque ad secundum regni exaltaverat gradum. Ampliatum ergo intellige, sapientia, consilio, constantia, castitate, honore, regno, virtute, et quod est virtutum omnium fastigium, pietate, in quibus omnibus auctus et ampliatus merito dicitur Joseph. Quod autem dixit, Zelatus filius meus, videtur expressisse non tanquam eum qui invideat, sed tanquam eum qui invidiam passus sit: id est cujus tanta sit gloria, quae mereatur invidiam. Hoc est ergo quod dicit, Zelatus filius meus adolescentior ad me revertere: filius meus non tam nativitate quam meritis. Illud sane videtur mihi non 41 otiose positum, quod tertio repetens Patriarcha, Joseph filium nominat, dicens: Filius ampliatus Joseph, et filius ampliatus. Zelatus et filius meus adolescentior. Quid sibi vult, quod solus Joseph inter omnes fratres tertio filius nominatur? Ego quidem pro parvitate sensus mei intelligo, quod semel ei Joseph filius natus est, tunc quum ex Rachel post desperationem suscipiendae sobolis, renatus est. Secundo vero ei quasi iterum nascitur filius, quum ei post persuasionem mortis vivere nunciatur. Tertio vero ei filius efficitur, quum doctrina, et eruditione et his omnibus virtutibus, quibus ipse Deum videbat, erudiens eum et instruens, etiam in spiritu eum filium procreaverat. Alioqui nec conveniet ei, quod adolescentior filius dicitur, quum habeat posteriorem se Benjamin, nisi in patris eruditionibus adolescentior sentiatur. Ad me, inquit, revertere. Hoc est, converte[ Ant. convertere] ad me animos tuos, ut diligenter notes, et in corde quae dicuntur, inscribas: tu, fili Joseph, in quem consiliantes maledicebant, et intendebant tibi insidias domini arcuum: refertur enim et hoc a Scriptura sancta, quod habebant consilium fratres sui illo in tempore, ut occiderent eum, sed interveniens Judas repressit parricidiale consilium. Quod autem dixit, Maledicebant, illud est, quod dixerunt: Ecce somniator venit. Dominos vero arcuum, bellatores designat viros; quod autem dissoluta sunt brachia, et arcus contriti, frustratum designat incoeptum per manum potentis Jacob, hoc est, Dei Jacob. Inde qui confortavit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te Deus meus. Inde tibi auxilium venit, unde et Israel pater tuus confortatus est, tunc sine dubio, cum colluctatus est in via, et juvit eum Deus, et Israel ei nomen imposuit. Ipse ergo Deus meus etiam te benedixit, Benedictione coeli, et a summo, et benedictione terrae. Benedictio caeli, sapientiam: terrae autem, regnum potentiamque designat. Propter benedictionem uberum et vulvae, benedictionem patris tui et matris tuae. Ipse exposuit, quae sit uberum et vulvae benedictio, cognominans matrem quod non solum paternas, sed etiam maternas consecutus sit benedictiones. Quae benedictio patris et matris praevaluit, inquit, In benedictionibus 42 montium permanentium, et in benedictionibus collium aeternorum. Potest fortasse pro immobilitate permansurae in eo gratiae videri dictum, permanentium montium et collium aeternorum, rebus utique immobilibus et manentibus comparata. Quae benedictiones aeternae erunt, inquit, Supra caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. In fine verbi videtur benedictiones ad omnem fratrum numerum contulisse, ut principaliter quidem sint benedictiones super caput Joseph, per ipsum vero Joseph etiam super illos veniant, quorum ipse dux fuerit et magister.
15.2
Haec secundum literam sensimus; quod si volumus etiam altius in hoc aliquid perscrutari, poterit fortasse Joseph ad personam Domini revocari, ut quemadmodum Joseph posteaquam putatus est mortuus, non solum vivens, sed etiam in regno positus invenitur, et per hoc dicitur ampliatus: ita etiam Dominus ac Salvator noster, qui apud Judaeos mortuus putabatur, in cordibus Fidelium et vivens invenitur et regnans. Ampliatus est ergo etiam et Salvator noster post mortem. Antequam enim moreretur, sola erat Judaea in qua notus erat Deus, et in solo Israel magnum erat nomen ejus: postea vero quam mortuus est ex infirmitate, et resurrexit a mortuis ex virtute, in omni terra offertur hostia nomini ejus. Sed et zelatus dicitur filius Dei; et quis ita pertulit zelum? de quo etiam scriptum est, Sciebat enim Pilatus, quod per invidiam tradidissent eum Judaei. Filius adolescentior secundum carnem, ipse est novissimus Adam. Illud vero quod in expositione Historica, tertio filii appellationem signavimus, repetitam multo clarius in hac expositione deprehendimus[ Ant. deprehenditur]. Est enim filius ante saecula, de quo dictum est a Patre, Quia de ventre ante Luciferum genui te. Et iterum filius, cum e Maria natus est, et per Angelum dicitur: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Fit autem tertio filius, cum primogenitus surgit ex mortuis, cui utique pulchre paterna vox convenit dicens, Filius meus adolescentior, ad me revertere: posteaquam resurrexit a mortuis, etiam ad me, a quo profectus es, in caelum victor ascende. In quem consiliantes, inquit, maledicebant: consilium 43 namque coeperant Scribae et Pharisaei, ut Jesum dolo tenerent: et maledicebant tunc sine dubio, cum dicebant, Samaritanus es, daemonium habes. Insidias ei domini arcuum intendebant, et contriti sunt cum potentia arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum manuum eorum. Insidiantes domini arcuum illi intelliguntur, qui accesserunt ad eum fictis propositionibus, ut eum caperent in verbo, et dixerunt ad eum: Dic nobis, licet censum dare Caesari, aut non? Haec ergo illi verba velut sagittas quasdam de arcu oris sui promentes, tendebant in Jesum, ut si dixisset, quia non licet dare censum Caesari, reus Caesari fieret: si vero dandum dixisset, legem solvere videretur. Cum vero ille tanquam ipsa Dei sapientia, inspecta superscriptione denarii, respondisset: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo: dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manum potentis Jacob. Potest et illud certamen ejus intelligi quod habuit in deserto, cum tentaretur a diabolo intendente ei sagittas malarum suggestionum, quas ille responsis suis depellens, brachia eorum, qui eas intentabant, resolvit, et nervos. Inde qui confortavit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te. Adjutus namque a Deo secundum hominem dicitur etiam Salvator: denique et scriptum est in Evangelio, Cum in oratione desudaret, accedens, inquit, Angelus confortabat eum. Durior hoc in loco fortasse videatur expositio, quod velut ex persona Patris dici designabamus ad Filium, quae superius dicta sunt. Hic autem scriptum est, Et adjuvit te Deus meus, et benedixit te: quomodo hoc conveniat personae Patris? Sed videamus ne forte, sicut nihil obturbat, si dicat de Filio Pater, pro eo quod sapientia est Filius, quia sapientia mea est: et pro eo quod virtus est Filius, non sit absurdum si dicat de eo Pater, quia virtus mea est: et pro eo quod veritas est Filius, non sit inconsonans si dicat Pater, veritas mea est; ita et per hoc quod Deus est 44 Filius, non videatur absurdum si dicat, Deus meus est: sicut nec illud absurdum dicitur, quod Filius dicat de Patre, Quia vado ad Deum meum, et ad Deum vestrum. Et benedixit te, inquit, benedictione coeli a summo, et benedictione terrae habentis omnia. Benedictionem caeli esse in Christo non videbitur inconveniens, secundum hoc quod dicitur, Quia secundus homo de coelo coelestis. Terra vero, quod dixit benedictionem terrae habentis omnia propter benedictionem uberum et vulvae, satis mihi mirum videtur et magnum, quomodo terra illa, quae in Filio Dei benedicta est, habeat omnia. Quod hoc modo intelligendum puto: Unusquisque secundum mensuram fidei suae recipit gratiam spiritus. Alii namque secundum mensuram fidei, datur sermo intelligentiae, alii sermo sapientiae, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum. Haec per singulos singula, aut simul tum bina, vel terna invenies: in illa autem terra, hoc est in illa carne quae in Jesu benedicta est, non solum erant omnia haec, verum et plene et substantialiter habitabant, sicut et Apostolus dicit: In quo inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter. Propter benedictionem uberum et vulvae. Hoc et quaedam refertur in Evangelio proclamasse, sine dubio horum memor, et dixisse, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Illud, Propter benedictionem, inquit, patris tui et matris tuae: Patris caelestis, qui dedit benedictionem, et matris virginis, quae suscepit. Praevaluit in benedictionibus montium permanentium. Haec, inquit, benedictio quae tibi data est a summo caelo et terra, praevaluit benedictionibus montium permanentium, et benedictionibus collium aeternorum. Montes permanentes qui erunt? nisi illi ad quos dicit Jesus, Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Recte ergo montes permanentes dicuntur Apostoli, quia permanserunt usque in finem, et ipsi salvi erunt. Sed et colles aeternos, quos alios 45 intelligimus, nisi eos qui secundo gradu Apostolorum meritis conferuntur, et qui vitam consequuntur aeternam? Multo namque verius isti, quam montes et colles, qui cum mundo pariter intereunt, esse credentur aeterni. Hae autem omnes benedictiones erunt super caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. Competenter omnes istae benedictiones supra caput Christi positae dicuntur, a cujus capite veniant etiam ad verticem eorum, quibus ipse praeest. Nec alia caussa est, quod omnes istas benedictiones in carne natus accepit, nisi ut eas in semetipsum, velut per traducem quandam a Patre diffusas, ipse rursum transfunderet ad credentes, et mediator Dei atque hominum effectus, benedictiones, quas pro infirmitate sui suscipere jam humana natura poterat, ipso mediante et praelibante eas ac transfundente, susciperet, sicut et ipse dixit, Quia ego sanctifico me pro his.
15.3
Jam vero ille, qui nobis tertio loco per gradus spirituales reparatus homo usque ad Joseph augmenta amplificatus ascendit: qui per fidei profectum et per Sancti Spiritus dona in tantum emicuit, ut usque ad invidiam cresceret: quibus a nobis dictorum floribus coronabitur, cui, tam bono certamine decertato, cursu consummato, fide servata, repositam justitiae coronam Deus justus praeparat judex? De hoc ergo dicit pater, Filius ampliatus Joseph, filius ampliatus. Et quis ita ampliatus est, ut hic qui post errores et lapsus per singulos virtutum gradus reparatus est, ac restitutus, ut usque ad summam pervenerit palmam? Sed quia paulatim conscendit, ideo in singulis dicitur ampliatus. Ampliatus namque primo omnium per confessionem esse coepit in Juda, et iterum cum nocturna opera abjiceret tenebrarum, ampliatus est in Zabulon: et rursum in Isachar ampliatus est, cum merces ejus operis augeretur. Ampliatus est in Dan, cum rectum judicium propriis ac pravis cogitationibus praeferret. Ampliatus est et in Gad, cum tentatus obtinuit. 46 Ampliatus est in Aser, quum ad beatitudinem venit. Digne ergo et nunc ampliatus filius dicitur Joseph, qui jam futuri saeculi consequitur bona. Sed et filius Zelatus quod dicitur, illud est, qui bonis quidem imitandus sit, malis autem invidia ac calumniis persequendus. De hoc bono autem et malo zelo designat etiam Apostolus, dum dicit de malo zelo Judaeorum, Zelantur vos non bene. Et de bono zelo dicit de semetipso, Zelo autem vos Dei zelo. Sed adolescentior filius dicitur, et quid ni adolescentior dicatur, qui deposuit veterem hominem cum actibus suis, qui cum Christo resurrexit, et in novitate vitae ambulat? Sed et ipse tertio fuisse filius nominandus est: prima enim ei nativitas secundum carnem fuit: secunda ex conversione, sive per baptismum: tertia est et haec quae et ipsa regeneratio dicitur, quae est ex mortuis resurrectio: jam enim mihi videtur is filius esse positus, quales beati futuri sunt. Ideo deinde ei dicitur a patre, Ad me revertere. Redeunt enim post resurrectionem omnes qui profecti sunt a Deo: sed et sanctae Scripturae sententia est, Ne laudaveris quemquam ante obitum. Et ideo magis mihi videtur tanta ista beatitudo non esse nisi ejus, qui jam post obitum surrexit a morte. Quod autem dicit, In quem consiliantes maledicebant: non maledicunt, sed maledicebant, tunc quum in saeculo hoc in carne positus tentareris. Et intendebant insidias domini arcuum. Illi nimirum qui sedent in insidiis, ut sagittent in obscuro rectos corde. Sed contriti sunt cum potentia arcus eorum, cum potentia Jacob. Conterit arcus inimicorum ille, qui non solum ullam in se recipit diaboli sagittam, verum et alios ab ejus jaculis vulneribusque defendit. Et dissolvuntur nervi brachiorum manuum eorum, per manum potentis Jacob, quum ille qui potens fuit in Jacob, et adjuvit eum in certamine, qui confortavit Israel, ut faceret eum mente Deum videre, adjuvit etiam hunc, et benedixit benedictione caeli a summo, et benedictione 47 terrae habentis omnia. Percepit namque non solum, quasi mansuetus haereditatem terrae, sed quasi et pauper spiritu consequitur regna caelorum. Terra vero illa quae omnia habet, Christus est, quam in haereditate suscipit justus, et dicit ad Dominum: Portio mea in terra viventium. Quae est autem caussa propter quam haec meruit consequi? Propter benedictionem, inquit, uberum et vulvae. Cujus vulvae benedictionem, vel quorum uberum? illius fortasse vulvae, quam Paulus indicat, dicens: Filioli mei, quos iterum parturio. Inde constat esse Apostolicam vulvam, quae non solum pariat filios, sed et si forte declinaverint a veritate, rursum eos assumat, et secundo parturiat. Ex ista igitur omnis justus vel nascitur vulva, vel ipse si jam perfectus est, et filios parit, et sugit nihilominus ubera Apostolica, vel etiam sugentibus praebet, de quibus Apostolus dicebat: Lac vobis potum dedi, non escam, et alibi, ut designatius 48 exprimeret Apostolica ubera, adjicit: Sed fui inter vos tanquam si nutrix foveat filios suos. Venit ergo unicuique justo benedictionis perfectio, propter vulvam et ubera Apostolica. Et propter benedictionem, inquit, patris tui et matris tuae. Perfectorum Pater est Christus, sicut et ipse dicebat: Filioli, adhuc modicum vobiscum( Joan. 13.): et mater Ecclesia. Quae benedictio praevaluit in benedictionibus montium permanentium et collium aeternorum, id est eorum qui scientiam et opera sublimia et excelsa sectantur. Quae benedictiones erunt, inquit, in caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. Non solum, inquit, caput justi, quod est Christus, benedicitur, sed et vertex eorum quibus praefuit: quia qui se recte excolunt, et florenter instituunt, etiam fidelibus prosunt, sicuti dixit Apostolus, Haec autem faciens, teipsum salvum facies et eos qui te audiunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note