De benedictionibus patriarcharum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis">
—
⋯
Original / primary: 21363 Debepa3
16.1
BENEDICTIO BENJAMIN.
16.1
BENJAMIN, lupus rapax in matutino edet, et ad vesperam dividet cibum. Historicae hujus narrationis advocati velim mihi dicerent, quid in se Benjamin lupi rapacis habuerit, aut quomodo in matutino et ad vesperam dividat cibum. Sed in iis etiam ipsi crassi corde Judaei refugiunt injuriam literae, et alii ad altaris edacitatem, quae scripta sunt referunt, tanquam in Benjamin portione constructi, quod ea quae mane offeruntur[ Ant., efferuntur], in vespera a Sacerdotibus dividantur. Alii aliis et diversis, licet fabulosis narrationibus tamen fatentur per haec consequentiam literae stare non posse.
16.2
In Ecclesia autem apud quamplurimos ista habetur opinio, quod ad Apostolum Paulum referri posse, quae scripta sunt videantur. Quod quidem nec nos refugimus aut improbamus, sed conamur facere sicut scriptum est: Sapiens audiens verbum, collaudat et adjiciet ad illud. Et nos ergo ad ea, quae recte de Paulo dicta a praecedentibus non negamus, adijcimus etiam haec. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur: 49 sorte haereditatis accepit eum locum, in quo terrena Jerusalem typum habens et formam caelestis illius Jerusalem, collocata est. Cum ergo manifestandae[ Ant. manifestanda] Jerusalem caelestis, et Ecclesiae primitivorum adscriptae in caelis, tempus advenerit, haec nunc quae propter incredulitatem abjecta est et repulsa Jerusalem, cum filiis suis, inediam verbi Dei, et sitim spiritualem multi temporis passa, cum plenitudo Gentium subintroierit, secundum Apostoli repromissionem. Tunc omnis salvus fiet Israel: qui nunc sub persona Benjamin designatur. Ultimus igitur filius Benjamin ultimam consequitur benedictionem, quia et ultimus salvandus est. Et dicitur de eo lupus rapax; lupus propter aviditatem dicitur: hoc multa enim fame verbi Dei et inedia venit. Rapax, quia et ipse violenter diripit regnum Dei. Mane edet: adhuc mane illud tempus memorari puto, quo legem accepit; tunc enim mundo prius quaedam illuminatio scientiae data est, ex quo velut initium dies scientiae credendus est accepisse. Edit ergo adhuc mane cibum, quem mane acceperat: edit adhuc, et meditatur, sequens legem justitiae, in legem non pervenerit. Ad vesperam dividit cibum. Vespera haec[ Alias et] est illud tempus novissimum in quo convertitur, sicut et nobis vespera dicitur istud nostrae conversionis tempus, in quo nunc sumus. Tunc ergo dividit escam: tunc enim intelligit dividendum esse in lege literam a spiritu, et tunc cognoscit, Quia litera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo jam per gratiam Domini illuminatus incipit in lege a corporalibus dividere et separare spiritualia, ideo dicitur ad vesperam escam dividere, quod tota die in lege meditans, ante non fecit.
16.3
Tertius vero nobis pene vacat in hoc loco sensus, quia ille noster homo, qui secundum Deum creatus est, qui primo in Ruben, et Simeone et 50 Levi, tripartitis animae erraverat motibus: qui in Juda, errore agnito, confitetur et poenitet: qui in Zabulon exuit se hominem veterem cum actibus suis: qui in Isacar etiam mercedem bonorum operum exspectat, in Dan judicandi ac separandi bonum a malo, et cogitationes ac spiritus discernendi gratiam accepit: qui in Gad etiam in tentationibus probabilis invenitur: in Aser etiam et cibum dividit principibus, id est praefectis quibusque sapientiae exhibuit dapes: in Nephthalim, vel vitis, vel arboris sacramenta jam suscepit: in Joseph ad perfectum et summum perveniens, futuri jam saeculi et resurrectionis gloriam tenet: quid etiam reliquum est in Benjamin in se, ut posteaquam veluti lupus esuriens et rapax diripuit regnum caelorum, et invasit ea, quae in Lege et Prophetia atque Evangeliis legerat, quorum scientiam ex parte hic habuit( ex parte enim et Apostolus Paulus habere se dicit) et in mundo velut in matutino positus edebat, cum non in pane solo viveret, sed et in omni verbo Dei: haec ille[ Alias illa] ibi positus in regno, jam non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem prospicit universa, et dividit ac discernit, et ibi demum intelligit, quae in Scripturis sanctis propter praesentem vitae statum scripta sunt: quae gloriam futuri regni designaverint: quae propter interiorem, quae propter exteriorem hominem dicta sint, ibi arte cognoscit[ Al. cognoscent] plenius, quae in his ipsis, quae nunc nos pedetentim pulsamus, servent historiae fidem: quae sola contineant sacramenta: quae vero secundum Ethnicam, et Moralem interpretationem Scripturae debeant exponi. Quae si nos pauperes scientiae gratia, et in carne adhuc positi minus digne potuimus explanare, veniam dabis; quia hoc ipsum ut imperitiam nostram prodire audeamus in publicum, nimia caritas tua facit: cui si non obtemperem, maximum mihi dona delictum.