De benedictionibus patriarcharum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis">
—
⋯
Original / primary: 21363 Debepa3
1.1
RUFINO FRATRI PAULINUS SALUTEM.
1.1
1- 2. I. Vel breves nobis ab unanimitate tua literae magno refrigerio sunt, sicut in penuria fluviorum ager sitiens rore recreatur. Unde refectos nos quamvis brevi Epistola, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur: sed tamen rursus adfectos, quia etiamnum nunc vos in aestu sollicitudinis et incerto morarum, Romam peti judicastis. Det nobis Dominus a Domino laetificari quamprimum de actu nostro: ut sicut anxiis compatimur, ita congaudeamus hilaritati, et incipiamus tamen sperare fructum praesentiae vestrae, si vos certi esse de vestra sententia, vel Domini circa vos placito, coeperitis.
1.2
II. Sane quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Graecas literas attentius sumam, libenter accipio, sed implere non valeo; nisi forte desideria mea adjuvat Dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. Nam quomodo profectum capere potero sermonis ignoti, si desit a quo ignorata condiscam? Credo enim in Translatione S. Clementis, praeter alias ingenii mei defectiones, hanc te potissimum imperitiae meae penuriam considerasse, quod aliqua in quibus intelligere, vel exprimere verba non potui, sensu potius apprehenso, vel ut verius dicam, opinata transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi copiam tui tribuat, quia pro divitiis erit pauperi, vel micas a divitis mensa cadentes avido famelici cordis ore colligere.
1.3
III. In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposita lectione, capitulum illud ex Genesi, quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Dominus opportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, imo quia multum amas, rogo ut scribas mihi, ut intelligis ipsam Patriarcharum benedictionem. Et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire me velis: specialiter tamen de Capitulo illo in quo ait: Alligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum asinae suae: quis suus sit pullus, vel quis asinae pullus; et cur suus ad vitem, asinae vero pullus ad cilicium alligetur?