Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
3.1
LIBER PRIMUS. BENEDICTIO JUDAE.
3.1
7 1. Ait ergo: JUDA, te collaudent fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Potest hoc vel ad ipsum Judam, vel ad eos qui ex ipso videntur esse progeniti Reges, referri: qui regnum gentis illius ministrantes, inimicorum terga domuerunt. Sed et in Christo competenter accipitur, qui a fratribus suis, id est, ab Apostolis, quos ipse fratres in Evangeliis nominavit, merito collaudatur. Inimici vero ejus, super quorum dorsa manus ejus est, illi intelliguntur, quos Pater promittit se sub pedes ejus positurum dicens, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. Sunt ergo inimici, donec increduli sunt et infideles, et ideo caeduntur in tergo, qui posteaquam conversi fuerint, efficiuntur fratres, et collaudant eum, qui eos in adoptionem Patris vocatos, sibi et cohaeredes fecit et fratres. Bene autem terga mimicorum caedi dixit a Christo: omnes enim qui adorabant idola, terga dabant Deo, sicut et per prophetam Dominus exprobrat, dicens: Quia converterunt ad me dorsa sua, et non faciem. Haec ergo dorsa caedit, ut conversi aliquando terga dent idolis, et faciem erigant ad Deum, et faciant hoc quod in consequentibus scriptum est: Et adorent te filii patris tui. Tunc enim cum adorant[ Forte adorarunt] eum, filii Patris fuerunt effecti, et spiritum adoptionis acceperunt, in quo clamant, Abba pater. Nemo enim dicit Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu Sancto. Iste sermo paulo durius refertur ad Judam, nisi abusive id dicamus, adoratos esse 8 quasi reges, a fratribus, id est, suis caeteris contribulibus, filios Juda.
3.1
Catulus leonis Juda, de germine filius meus ascendisti: recubans dormisti sicut leo, et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum? In his versiculis, non jam concludimur, sed pene excludimur; nam catulum leonis si exponamus, Judam dici posse pro virtute bellandi, quomodo exponetur, quod de germine filius dicitur ascendisse? Germen autem hic in Graeco βλαστὸν dicitur, quod magis virgultum, vel ramus recte interpretatur, qui de radice repullulare, vel de ipso robore arboris solet. Ex quo ergo virgulto, vel ex quo ramo Judas ascendisse dicetur, vel quomodo recumbens dormisse ut leo, et ut catulus leonis, ita ut quaeratur, quis eum suscitet? Nisi forte aliquis vim faciens, velit ita adseverare: Ex germine processisse Judam, id est, ut superius diximus, ex virgulto vel ex ramo, quod de ipsa patris fortitudine et virtute significet: quique virtutis confidentia recubet et quiescat, ut leo et ut catulus leonis; nec eum ausus sit aliquis suscitare, dum pro magnitudine virium, et potentia beatorum suscitare eum nullus audeat ad praelia. Sed multo convenientius aptabitur huic loco mystica expositio, in qua catulus leonis, Christus, non solum φυσικῶς, verumetiam τροπικῶς designatur. Nam Physiologus de catulo leonis haec scribit, Quod cum natus fuerit, tribus diebus ac tribus noctibus dormiat: tum deinde patris fremitu vel mugitu, tanquam tremefactus cubilis locus, suscitet catulum dormientem. Iste ergo catulus ascendit ex germine: ex Virgine enim natus est, non ex semine, sed ex virgine absque concubitu virili, et absque semine naturali Christus. Velut virgultum, sive ramus, 9 in quo manifestissime et veritas carnis adsumtae ex Virgine declaratur in sacrosancto germine, et a contagio carnalis et humani seminis excusatur. Recumbens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Manifeste recubuisse et dormisse, dictum de passione mortis ostenditur. Sed videamus quare ut leo, et ut catulus leonis, dormit. De catuli quidem somno jam superius dictum est, quod valde convenienter adaptatur Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae sepultus, somnum mortis implevit. Ut leo autem, hoc modo debere intelligi arbitror: Mors Christi oppressio et triumphus daemonum fuit, omnem namque praedam, quam leo ille contrarius invaserat, prostrato homine et dejecto, hic leo noster eripuit: denique rediens ab inferis, et ascendens in altum, captivam duxit captivitatem. Hoc ergo modo, et in somno suo leo fuit vincens omnia et debellans, et destruxit eum, qui habebat mortis imperium. Et velut catulus leonis, die tertia suscitatur. Quis suscitabit eum? Recte quasi inquirentis prophetae personam, quae suscitet Christum, sermo significat, quia Apostolus quidem dicit: Quia Deus illum suscitavit a mortuis. Et, Qui suscitavit Christum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Et iterum ipse Christus dicit in Evangeliis, Solvite templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Quia vero ipse dicit, suscitasse templum suum, et Deus illum dicitur suscitasse: recte Propheta stupore tantae Patris et Filii unitatis, atque indiscretionis attonitus dicit, Quis suscitabit eum?
3.2
Non deficiet Princeps, ex Juda, neque dux de femore ejus, usque quo veniant ea, quae reposita sunt( et velut in aliis exemplaribus habetur, Veniat cui repositum est) et ipse erit exspectatio gentium. Hic locus manifeste refertur ad Judam: constat enim, usque ad nativitatem Christi non defecisse principes 10 ex genere Judae, nec duces de femoribus ejus, usque ad Herodem regem, qui secundum fidem historiae, quam Josephus scribit, alienigena fuisse, et per ambitionem in regnum Judaeorum dicitur irrepsisse. Statim ergo ut hoc factum est, et ut defecit dux de femoribus Judae, advenit ille cui regnum repositum, in quo, quomodo Gentes sperent, Evangelii fides et Ecclesiarum docet propagatio. Reposita autem dicuntur ea quae opportuno tempore proferenda sunt, sicut et Christus in fine saeculorum advenisse dicitur, cum dicit Apostolus, Ecce nunc tempus acceptum, scilicet ad salutem Gentibus conferendam. Si vero quis in omnibus cupiat cursum utriusque expositionis aptare, potest extorquere fortassis, ut etiam de Christo haec hoc modo videantur intelligi: Quia non deficiet Princeps ex Juda, id est, hi qui post resurrectionem ejus, Ecclesiarum principes ordinantur: Et dux de femoribus ejus, duces quoque populi Christianorum, de femoribus Christi. Hoc modo exponet, membra Christi esse sine dubio spiritaliter intelligenda, quae Apostolus dicit populum Fidelium. Possunt ergo et femora ejus spiritaliter intellecta indicare eos, qui pro firmitate et constantia fortitudinis, omne corpus Ecclesiae sustentare videntur, et ferre: vel quia humani seminis judicium solet in femorum appellatione figuraliter dici, apud nos autem qui seminat, verbum seminat: poterunt ergo hi, qui ministerium verbi Ecclesiae exhibent, de Christi femoribus intelligi duces. Usquequo veniant, quae reposita sunt ei: videbitur ita posse intelligi, quod usque ad consummationem seculi, non deerunt isti duces, donec veniant ea quae reposita sunt, quae apparavit Deus his qui diligunt eum. Et ipse erit exspectatio gentium. In die scilicet judicii, cum omnes gentes et populi Christum judicem, in pavore cordis, et tremore conscientiae exspectabunt.
3.3
Alligans ad vitem pullum suum, 11 et ad palmitem pullum asinae suae. Hoc de Christo et proprie et singulariter dicitur: ipse enim alligavit ad vitem pullum suum, qui dixit: Ego sum vitis vera. Ad hanc ergo vitem, et pullum suum alligat, et asinae suae pullum. Pullus suus est ex gentibus populus, cui utique nunquam adhuc Legis onus fuerat impositum, et supra quem, nisi ipse primus, nemo insederat. Pullus vero asinae suae est, qui ex priore populo, qui nunc in figura asinae nominatur, electi erant ad salutem, de quibus Propheta dicit: Si fuerint filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Abjecta ergo asina, quae onus Legis in infidelitate portare maluit, pullus ex ipsa natus eligitur, id est, novellus ex veteri per fidem populus adsciscitur, ac populo ex Gentibus sociatur. Vitis ergo Christus ex ea parte dicitur, qua naturam suscepit humanam, ad quam Dei verbum pullum suum alligat, id est, populum suum conjungit et sociat ei conversationi, quam ipse exegit in carne: ut imitatione ipsius, pullus qui ad ipsum alligatus est, efficiatur cum illo et filius Dei, et cohaeres Christi. Palmitem autem, de quo initio, quid significaret, exposuimus, intelligere possumus hoc modo. Fides quae in Christo est, et praesentis vitae regulam tenet, et futurae spei fiduciam praestat. Vitis ergo videtur illud ostendere, quod Christi in carne positi gesta, in ipso credentes, et ipsi inhaerentes imitantur: palmes vero, id est, ἕλιξ, qui non tam palmes, quam illud intelligitur, quo palmes arbori connectitur, et confirmatur a lapsu( quo adminiculo tutus, ventos ac turbines contemnit et respuit) futurorum bonorum indicat spem, quia fideles quique non solum in iis quae egerunt, sed et in his quae sperant et credunt futura, consummationem salutis exspectant: in quo quasi ad quandam patientiae arborem, spe vincti ac confirmati tentationum procellas ac turbines ferunt. Quod de Historiali Juda interpretari, nulla mihi ratio 12 videtur posse permittere, nisi si Judaicis fabulis attendentes, putemus ita posse intelligi pro eo quod dicunt, partem tribus Judae, quam in terrae haereditatem suscepit, ita esse refertam vineis, ut tanquam nullo alterius generis existente virgulto, tanta esse vitis copia videatur, ut ne animal quidem alligandi ad aliud genus arboris detur facultas. Sed haec, ut diximus, Judaica magis commenta videbuntur; nobis autem Mystica plus, etiam si sola sit, placeat exposito.
3.4
Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum. Videbuntur et haec tantum ad Historicam expositionem pertinere: agrum fertilem vitis, et hyperbolic ῶs vini abundantiam significare; sed nobiliorem sensum Mystica producit expositio. Nam stola Christi, quae lavatur in vino merito ejus intelligitur Ecclesia, quam ipse sibi mundavit sanguine suo, non habentem maculam et rugam. Non enim, inquit Apostolus, argento vel auro redempti estis, sed pretioso sanguine Unigeniti a Deo. In hujus ergo sanguinis vino, id est, lavacro regenerationis, a Christo lavatur Ecclesia. Consepelimur enim illi per Baptismum in morte et sanguine ipsius, id est, in morte ipsius baptizamur. In sanguine autem uvae, quomodo amictum suum lavet, videndum est. Amictus, propinquior quaedam, vel secretior corpori vestis videtur esse quam stola. Hi ergo qui prius per lavacrum loti, stola ejus fuerant effecti, posteaquam ad sacramentum sanguinis uvae pervenerunt, veluti interioris mysterii, secretiorisque amictus ejus participes esse dicuntur. Lavatur enim etiam in uvae sanguine anima, cum sacramenti hujus coeperit capere rationem. Agnita namque et intellecta virtute sanguinis, virtute verbi Dei, quanto capacior effecta fuerit anima, tanto purior fit, et lavatur quotidie ad scientiae profectum: et jungens se Domino, non solum amictus ejus, verum etiam unus jam cum 13 ipso spiritus fiet. Huic contrarius erat amictus ille populi Israel, in quo, ut gentis impudicitiam designaret, non tam amictum, quam praecinctorium id nominavit, quod Jeremias circumdare lumbis suis, et auferre rursus, atque in Euphratem jubetur abscondere.
3.5
Gratifici, inquit, oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores lacte. Vides quomodo Historialem intellectum, erga finem praecipue, amputat et abscindit? Si enim adhuc contentiosius agentes dicere velimus, quia gratifici sunt oculi Judae ex vino prae abundantia vini, ut supra diximus, et abundantia poculorum, quid de candidis dentibus respondebimus, et qualitate lactis, prolatis? In quo adversum veritatem non est agendum impudenter. Sed interruptione intelligentiae Historialis exclusi, ad Spiritualis expositionis ordinem redeamus. Gratifici, inquit, oculi ejus a vino. Superius ostendimus Apostolica auctoritate, membra Christi dici dignos quosque fidelium, et diversa singulariter membra nominari, pro eo quod unusquisque omni Ecclesiae corpori dependit officium. Erunt enim pedes Christi, qui currunt ad faciendam pacem, qui pergunt ad subveniendum his qui in necessitate sunt positi. Erunt manus Christi, quae ad misericordiam extenduntur, quae auxilium indigentibus ferunt, quae invalidis ad adminiculum porriguntur. Sic erunt oculi Christi qui scientiae lumen corpori universo praestant, sicut in Evangelio scriptum est, Lucerna corporis tui est oculus tuus. Gratifici ergo sunt oculi isti: Sermo enim sapientiae sale conditus est, ut det gratiam audientibus. Non ergo pro hoc solum gratificus dicitur, quia scientiae sermonem ministrat, sed quod habet in se gratiam, facit. His enim auditis, inquit, sapiens sapientior erit. Gratifici ergo sunt oculi ejus a vino, quia nihil est aquaticum in verbo sapientiae, 14 nihil fluidum, nihil frigidum: sed vinum quod laetificat cor hominis, et quod infunditur vulneribus illius qui incidit in latrones. Quo scilicet audientium vulnera peccatorum non solum olei lenitate mitigentur, verum etiam vini austeritate purgentur. Et quis est, inquit Apostolus, qui me laetificat, nisi qui contristatur ex me. Candidi dentes ejus super lac. Saepius jam de membrorum Christi ordine et ratione diximus, et eadem frequentius in his locis repetere absurdum videtur. Dentes ergo ejus super lac candidi erunt hi qui fortem et solidum verbi Dei cibum mandere et comminuere ad summam subtilitatem dentibus possunt, de quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos, Perfectorum autem est solidus cibus, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad boni discretionem et mali. De imperfectis autem Corinthiis dicit, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Haec super eos qui lacte aluntur: Dentes eorum sunt candidi, id est, hi qui perfectum cibum capere non possunt, et comedere super illos, qui tanquam parvuli adhuc lacte indigent. Denique et in lege ea animalia quae ruminant, et sumptum cibum ad dentes denuo revocant, quod subtiliter minutatum, sustentationi corporis tradunt, munda esse animalia designantur. Aptissime sane etiam candidos dentes ejus dicit. Omnes enim qui perfecti sunt, et Scripturarum cibos dignis et competentibus interpretationibus explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi debent esse et puri, atque ab omni macula liberi, ne forte dicatur eis: Qui alios doces, te ipsum non doces.
3.6
Verum quoniam Scriptura divina non solum sacramentorum debet scientiam continere, verum etiam mores, 15 gestaque informare discentium( sic enim et Sapientia per Salomonem dicit, Describe tibi haec dupliciter et tripliciter in corde tuo: et arca quae construebatur a Noe, bicamerata et tricamerata fieri jubetur), conemur et nos, posteaquam dupliciter ista, pro ut potuimus sentire, descripsimus, id est, secundum Historiam et secundum Mysticum intellectum, nunc in quantum recipere locus potest, jam Moralem, in eo discutere sermonem, ut Scripturarum studiosi, non solum quid in aliis, vel ab aliis gestum sit, sed etiam ipsi intra se, quid gerere debeant, doceantur. Judas, confessio interpretatur: qui ergo, vel peccata sua confessus poenitentiam egerit, vel Christum in persecutione coram hominibus confitetur, collaudabitur a fratribus suis: Laetitia est enim et gaudium Angelis in coelis, super uno peccatore poenitentiam agente. Ab ipsis ergo, tanquam a fratribus,( unius enim illi Creatoris et patris filii sunt, et homines et Angeli) collaudatur. Verum is qui confitetur Dominum Jesum, quia in Spiritu Sancto confitetur, manus ejus supra dorsum inimicorum efficiuntur: qui enim ante exhibuerat membra sua servire iniquitati ad iniquitatem, nunc exhibens servire justitiae in sanctificatione, jam fugientium se inimicorum suorum, id est, daemonum terga vexat et caedit. Sic enim pugnat, non quasi aerem caedens, sed daemones fugans: quique ob nimios profectus velut Dei jam in se participium habens, etiam adorari dicitur a filiis patris sui. Filios patris sui, quasi in Morali loco, possumus filios lucis accipere, qui merito adorant et venerantur eos, qui scientia et operum merito in Dei similitudinem profecerunt. Sicut enim Christus lux mundi est, ita et discipuli ejus lux mundi sunt: sed ille per naturam, isti per gratiam. Et Moses Deus esse dicitur Pharaonis. Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti. Merito catulus leonis appellatur, qui Christo concrucifixus est et conresurrexit, sicut et Paulus dicebat, qui et ipse merito 16 in Judam accipitur, confitebatur enim peccatum suum dicens, Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Et iterum quod Christus est, esse dicit seipsum, cum ait: Christo concrucifixus sum: vivo vero jam non ego, vivit vero Christus in me. Est ergo catulus leonis, qui dormit cum Christo, dum mortuus est peccato, et resurrexit cum Christo, dum vivit Deo. Ex germine autem filius qui ascendit, sine dubio is est, qui cum esset oleaster insertus est in arborem[ Forte bonam] olivam, et agrestes ac feros mores naturae carnalis abjecit, per spiritum adoptionis haeres, radix vera vitae permanens, et fructum plurimum ex ejus insitionibus adferens. Recubans dormisti ut leo. Dormit ut leo, sapiens namque confidit ut leo, maxime cum potuerit confidenter dicere, Omnia possum in eo qui me confortat. Non terroribus, non minis, non ullis illecebris excitatur, sed manebit immobile propositum et mens fixa. Nec deesse unquam Princeps poterit ex Juda, et dux de femoribus ejus; vere enim ille poterit principatum sui agere, et dux esse probabilis, qui prius per confessionem et poenitentiam omnibus carnalibus vitiis, quibus prius agebatur, abscissis, sibique subjectis, principatum sui gerit, nec permittit in se vel iram, vel ambitionem, vel avaritiam, vel libidinem gerere principatum. Sed dux erit ei de femoribus Juda, id est, ejus qui confessione emendatus est et correctns, ne si caecus caeco ducatum praebeat, id est, animus adhuc vitiis obcaecatus caecum natura corpus regat, ambo in foveam cadant. Donec veniant ea quae reposita sunt ei, sicuti et ille dixit: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Aut certe ita tandiu principatum sui gerit unusquisque sanctorum, et dux erit suae vitae, donec veniet illud, ut sit Deus omnia in omnibus, hoc enim in fine repositum est. Et ipse erit exspectatio gentium. Quoniam semel Moralem locum persequi proposuimus, etiam gentes istas intra nos 17 requirere debemus, quae exspectationem habent. Hujus tam emendati eo confessione perfectique possumus gentes intra nos intelligere, omnes animae nostrae motus, qui ferocius in nobis moventur secundum primam aetatem, et quasi Gentiliter agunt: his, omnis emendationis spes est, et exspectatio, si sensus, qui est princeps et dux hominis, Christum confessus, et ab eo illuminatus, actuum suorum gubernacula moderatur. Alligans ad vitem pullum suum. Pullum hic ipsum sensum pro innovatione vitae intelligamus, qui alibi a Domino infans appellatur, cum dicit: Nisi conversi facti fueritis, sicut infans, non intrabitis regnum coelorum. Cum ergo quis conjungit se Domino, et efficitur unus spiritus cum ipso, alligat ad vitem pullum suum dicens: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Et ad palmitem pullum asinae suae. Palmitem istum, id est, quem supra exposuimus ἕλικα, possumus subtilem et flexuosam scientiae sentire intelligentiam, cujus pullus asinae, id est, animae sensus adfectus, ipsam animam servat a lapsu. Lavabit in vino stolam. Sicut caro Verbi Dei, perfectorum cibus est: ita et san guis ejus, perfectorum 18 est poculum. Qui ergo per Verbum Dei expurgantur et renovantur de die in diem, hi dicuntur lavare in vino stolam suam, id est, actus suos visibiles: et in sanguine uvae amictum suum, interiores cogitationes, sicut et Apostolus dixit: Cogitationes purgantes, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Christi. Potest tamen et sola intelligi Martyrii gloria et passio, quam pati sperat quotidie justus in carne, et amictus solus in sanguine. Nihilominus Martyrium conscientiae accipit, quod intra se tolerat indesinenter. Denique, et in consequentibus, gratificos oculos ejus esse dicit a vino, et dentes ejus candidos super lac. Non est autem dubium oculorum laudem, ex prospiciendi et porro videndi virtute proferri, quod utique per scientiae vel gratiam, vel studium venit. Idcirco enim et dentes candidi, qui puros et immaculatos et solidos edant verbi Dei cibos, nec parvulorum lacte ali animam patiantur, sed solidis eam nutriant, et validis cibis, id est, a Moralibus ad Mystica et dogmatica eam transferentes, quibus illuminata possit, revelata facie, gloriam Domini speculari.

Intertext edge

Open linked passage

Note