De benedictionibus patriarcharum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis">
—
⋯
Original / primary: 21363 Debepa3
4.1
PAULINUS FRATRI RUFINO Salutem.
4.1
19- 20 Etsi incertum mihi fecit filius Cerealis, quod ad te perrecturus foret in tempore, quo ad sanctum Petrum[ Romam] revertitur: tamen per eum qui aeque tuus ac noster est, non scribere tibi, tam culpabile nobis, quam tibi triste, futurum judicavimus. Itaque chartulae damnum, si te forte non vidisset, quam officii, sicut credimus, si te viseret, praeoptantes capessere, commissimus epistolam istam, non casui, sed fidei. Credimus enim in Domino dirigendam ad te viam sermonis, ac filii nostri, quia desiderantibus bonum, omnia procedent in bonum: desiderat enim te quantum debes desiderari ab intelligente commodum suum de consortio tui. Et ideo praesumo, quia secundum fidem ac pietatem suam salvabitur in bonis desiderium ejus, et perveniet ad te, et tecum manebit, et geminabitur nobis apud Dominum in vobis salutare praesidium, cum et tibi tam bonus filius, comes, discipulus adjutor accesserit, et tu illi pater ac magister omnis boni donatus a Domino, ad efficacem orationum potentiam, vires gratiae spiritalis addideris. Nobis autem, etsi pro tua caritate praesumtio sit, quia remeaturus ad Orientem, non feres invisitatis nobis abire: tamen de peccatis nostris metus est, ne etiamsi tam nobis vicina filia[ Ant. filiae] Babylonis avertat. Quare Domino desideria nostra ac vota mandamus, ne secundum meritum nobis, sed secundum desiderium faciat, et dirigat ad nos viam tuam in via pacis suae, quia non ambulantes in ea, in reprobum sensum damnati sunt, nec te desiderare merentur.
4.1
Sane importunitate, qua ostium tuum, vel media nocte, pulsare consuevi, repulsae metu, ad verecundiam et modum postulandi coactus, nunc hoc circa me negotii tibi trado, ut Benedictiones duodecim Patriarcharum, cujus jam principium mihi exposita circa personam Judae Prophetia, triplici ut jussum est interpretatione, conscriptis paginis, edidisti: per reliquos filios distributam digneris exponere, ut et ipse per te fiam conscius veritatis, et magnae gratiae ac laudis auctorem habeam, si his qui de me supra me propter operis consulendum me putaverunt, divina potius et tuo spiritu, quam de meo sensu inepta respondeam.