Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
5.1
IN LIBRUM II. DE BENEDICTIONIBUS PATRIARCHARUM RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI AD PAULINUM PRESBYTERUM Praefatio. RUFINUS FRATRI PAULINO HOMINI DEI Salutem.
5.1
21- 22 Communem quidem filium Cerealem nondum videram, sed is conscius, quid mihi doloris infligeret, si reddere moraretur literas tuas, praemisit ad me: quas cum legens erga tui( ut soleo) desiderium magis ac magis crescerem, inveni ad ultimum illud te imperare, unde excusavi frequenter apud te, ne de Scripturarum scilicet interpretationibus aliquid a me posceres per literas respondere: et quo magis a poscendo desisteres, signum tibi imperitiae meae, et ineruditi sermonis semel atque iterum dedi.
5.1
Sed quia tu nec sic quidem taedias imperare, ut potui etiam nunc, de reliquis undecim Patriarchis addidi ad haec quae de Judae benedictione prius tibi responderam: arbitrans quod patris illius, cui jubenti ut irem in vineam, dixi, Non eo, et abii postmodum: fecerim voluntatem. Si quid sane temeritatis in facto est, quod cum minus idonei simus, tam magna contingimus, cum tui venia dixerim, tibi justissime reputabitur, qui prae nimio amore, mensuras in nobis scientiae, ut et reliquarum virtutum, satis breves esse, non aspicis. Quia autem Quadragesimae diebus, in monasterio Pineti positus, haec rescripsi ad te, etiam Fratribus qui aderant, ineptias meas celare non potui; sed et ipsi magnum putantes aliquid esse, quod tibi placere potest, extorserunt tamen, ut haec describerent sibi. Sic me et cum escas tuas poscis, etiam aliis propinas. Vale in pace, frater amantissime, verissime Dei cultor, et Israelita in quo dolus non est, meique memor esto, gratia plene homo Dei.

Intertext edge

Open linked passage

Note