Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
8.1
BENEDICTIO SIMEON ET LEVI.
8.1
SYMEON et LEVI fratres, perfecerunt iniquitatem voluntatis suae. In consilium eorum non introeat anima mea, et in consilio eorum invitentur viscera mea. Quantum quidem ad historiam pertinet, videtur illud eorum culpare commissum, quod Emmor filium Sychem, qui post sororis eorum concubitum, familiae Israel voluerat sociari, fraude et circumventione jugularunt, atque omnem ejus populum interemerunt, quando et dicebat eis pater eorum Israel: Quia odibilem me fecistis in hoc mundo. Maledictum ergo eorum furorem temeritate imprecatur, et dividendos eos per populos Israel protestatur, utpote ex ipsis Levitas et Sacerdotes futuros, qui sortem terrae promissionis non habuerunt.
8.2
Spiritalis autem de his explanatio talis mihi quaedam posse videtur aptari, quod Symeon et Levi Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi possint ferre personas, de quibus scriptum 27 est: Quia consilium fecerunt Scribae et Pharisaei, ut Jesum dolo tenerent, de quo consilio nunc dicit sanctus, qui mente Deum videbat: In consilium eorum non introeat anima mea; et in consilio eorum, in quo, falsis testibus adhibitis, condemnabant Jesum, non, inquit, invitentur viscera mea. Non tibi hoc videtur dicere, Mundus ego a sanguine justi hujus: mundus ego a sententia, quam decernitis adversum innocentem? Quia in ira sua, inquit, occide runt homines. Requiro quos homines occiderunt, cum certum sit ante passionem Domini, nominem credentium esse punitum: nisi forte quis ipsis adscribat etiam sanguinem Prophetarum. Quia et Dominus dicit, Quod a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, omnis qui effusus est sanguis justorum, ab ipsa generatione requiratur. Sed videamus, an forte et illos homines occiderint, quos persuaserunt clamare, Sanguis illius super nos et super filios nostros. Et in cupiditate sua subnervaverunt taurum. Taurum appellari Filium Dei, legimus in Scripturarum figuris, in Evangelio nimirum, ubi scriptum est bis sub persona filii senioris dicentis ad patrem, Ego semper tecum fui, et mandatum tuum nunquam praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: cum autem venit filius tuus hic junior, qui dilapidavit omnem substantiam, occidisti illi vitulum saginatum istum. Ergo taurum, sive vitulum consilio suo Scribae et Pharisaei subnervasse dicuntur, quorum maledictus furor, quia temerarius est: et ira illorum, quia indurata est. Dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Videndum est, ne forte divisio ista quae hic commemoratur, talis sit, qualis et illa de qua in Evangelio dicitur: Quia cum venerit dominus servi illius, dividet eum, et partem ejus cum infidelibus ponet. 28 Vel certe, ut audivi quemdam ex sanctis patribus disserentem, quia divisio simul et dispersio nominatur, pro eo quod nonnulli ex ipsis Domino crediderunt, et alii in infidelitate permanserunt. Divisi dicuntur hi qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem: et dispersi hi, quorum patria, temploque subverso, per orbem terrae incredulum dispergitur genus.
8.3
Moralis vero tropus ita fortasse servari potest. Tripartitam esse animae virtutem, multis sapientibus visum est, id est, tres esse species motus ejus, per iram, per cupiditatem, per rationem, nec alius, ut puto, animae motus, exceptis his, poterit inveniri. Omne enim quo innititur, vel movetur, aut irae, aut desiderii, aut rationis est, et ideo totius vitae humanae status in istis tribus filiis Jacob adumbrari mihi videtur, et per ipsos tripartitus iste motus animae designari, in quibus servat primam concupiscentiae speciem Ruben, in quam cum macula notatur effusus. Secundam irae vel furoris speciem tenet Symeon, quae et ipsa ex furoris ejus demonstratur opprobrio. Tertiam formam motus rationabilis tenet Levi, quippe cui etiam legem servare commissum est. Has ergo tres species videtur mihi omnis prope anima, quae in hunc mundum venit, primis motibus culpabiliter agere, usquequo peccatorum vitiis praegravata, et malorum satietate defessa, ad locum possit poenitentiae pervenire. Judas enim post hoc sequitur, qui purget confessione peccata, quia Judas lingua Hebraea, confessio interpretatur, quae a morte dicitur liberare. De Juda autem credo sufficere illa, quae a nobis, ut potuimus, ante jam dicta sunt, quae etiam si placuerit, his vel jungi poterunt, vel praeferri.

Intertext edge

Open linked passage

Note