Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
9.1
BENEDICTIO ZABULON.
9.1
29 1. ZABULON juxta mare habitabit, et ipse est accessus navium, et extenditur usque ad Sidonam. Historia, portionem futurae haereditatis designat et sortem. Ad mysterium autem quod spectat, legimus in Evangelio, ex his regionibus adsumtos esse aliquos Apostolorum: et in ipsis locis, Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem Galileae gentium. Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Sed quod dixit, Et ipse extenditur usque ad Sidonam: Sidon interpretatur venator, vel venatrix. Venatores autem, quos alios putabimus in hoc loco laudabiliter accipiendos, nisi Apostolos Domini, de quibus praedixit propheta, Quia mittam venatores multos, et venabuntur eos in omni monte?
9.1
Si vero etiam in hoc, moralis requiritur locus, Zabulon fluxus nocturnus interpretatur. Consequens ergo videri potest, quia posteaquam vidit anima, 30 quae sedebat in tenebris, lucem Domini, et ad poenitentiam ex confessione conversa est, auferantur ab ea, et defluant illa omnia, quae in morte ignorantiae gesserat; et posteaquam praecessit in Juda confessio, etiam in hoc conversio subsequetur, cum jam defluit omne quicquid noctis fuerat et tenebrarum, in quibus velut exuere se tentat veterem hominem, et deponere quae noctis sunt, ut in die honeste ambulet. Sed hoc, quod se usque Sidonem excutit, hoc est, usque ad venatores, fortasse declaret illud quod et ipse jam conetur esse ex illis, quibus dicitur: Prendite mihi vulpes pusillas, exterminantes vineas meas. Ideo ergo extendit se usque ad venatores, ut ipse discat venari, si quando ferae aliquae aut vulpes dolosae, id est, vel daemones truces, vel cogitationes noxiae cor ejus irrepunt, et volunt exterminare vineam Domini sabbaoth: ut apprehendat eas malarum cogitationum laudabilis venator effectus.

Intertext edge

Open linked passage

Note