Historia monachorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis">
—
⋯
Original / primary: 7121 Hismon
1.1
Prologus.
1.1
115- 116 Benedictus, Deus, qui vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: qui etiam nostrum iter direxit ad Aegyptum, et ostendit nobis mirabilia magna ad posteritatis memoriam profutura: ex quibus non solum nobis caussa salutis oriretur, verum ex historia exemplum salutis, atque doctrina pietatis aptissima conderetur, quae virtutis iter agere volentibus, gestorum praecedentium fide amplissimum tramitem pandat.
1.2
Quamvis ad tantarum rerum narrationem minus idonei simus, nec dignum videatur, ingentium rerum exiguos ac parvos fieri auctores, praecelsasque virtutes humili narrare sermone: tamen quoniam fratrum caritas, eorum qui in monte sancto Oliveti commanent, hoc a nobis 117- 118 frequenter exposcit, ut Aegyptiorum monachorum vitam, virtutesque animi, et cultum pietatis, atque abstinentiae robur, quod in eis coram vidimus, explicemus: precibus ipsorum qui hoc imperant, juvandum me credens, aggrediar, non tam ex stylo laudem requirens, quam ex narratione rerum aedificationem futuram legentibus sperans, dum gestorum unusquisque inflammatus exemplis, horrescere quidem saeculi illecebras, sectari vero quietem, et ad pietatis exercitia invitatur.
1.3
Vidi ergo, et vere vidi thesaurum Christi in humanis absconditum vasculis, quemque thesaurum repertum nolui tamquam invidus occultare, sed quasi pro multis inventum proferre in medium, et facere communem: certus quod quanto plures ex eo fuerint ditati, tanto mihi amplius acquiretur. Ego enim locupletior fiam, cum aliorum salus ministerii mei fuerit quaesita mercimonio.
1.4
In principio ergo narrationis nostrae adesse nobis precamur gratiam Domini nostri Jesu Christi; cujus virtute omnia haec pietatis exercitia apud Aegypti monachos habentur. Vidimus enim apud eos multos patres caelestem vitam in terra positos agentes, et novos quosdam prophetas tam virtutibus animi, quam vaticinandi officio suscitatos, quibus ad testimonium meritorum, nec signorum quidem ac prodigiorum deerat efficacia: et merito. Cur enim hi, qui nihil terrenum, nihil carnale cupiunt, non accipiant caelestium potestatem? Nonnullos namque eorum ita ab omni malitiae cogitatione ac suspicione vidimus defaecatos, ut nec si aliquid mali adhuc gereretur in saeculo, meminissent. Tanta in eis inerat tranquillitas animi, tantusque inoleverat eis bonitatis affectus, ut merito de eis dictum sit: Pax multa diligentibus nomen tuum, Domine.
1.5
Commanent autem per eremum dispersi et separati cellulis, sed caritate connexi. Ob hoc autem dirimuntur habitaculis, ut silentii quiete et intentione mentis divina sectantes, nec vox aliqua, nec occursus ullus, aut sermo aliquis otiosus obturbet. Intentis ergo suo quisque loco animis, velut boni patris Christi exspectant adventum: aut tamquam miles paratus in castris imperatoris praesentiam, vel ut fideles servi adventantem dominum sustinent, libertatem sibi pariter et munera largiturum. Omnes ergo hi nullam cibi aut indumenti, aut illius horum sollicitudinem gerunt. Sciunt enim, quia, sicut scriptum est, haec omnia Gentes cogitant. Ipsi vero justitiam et regnum Dei requirunt: et haec omnia secundum promissionem Salvatoris apponuntur eis.
1.6
Denique plurimi eorum, si in aliquo forte necessariis ad usus corporis eguerint, non ad humana perfugia, sed ad Deum versi, et ab ipso tamquam a patre poscentes, quae poposcerint illico consequuntur. Tanta namque in eis fides est, quae etiam montibus, ut transferantur, valeat imperare. Unde et nonnulli eorum, irruptiones fluvii in perniciem vicinarum regionum concitatas, orationibus represserunt Et pede 119- 120 incedentes alvei ejus profunda digressi sunt, immanesque ejus bestias peremerunt, et plurima atque innumera signa, quae ab Apostolis et Prophetis antiquitus gesta fuerant, consummaverunt, ut dubitari non debeat, ipsorum meritis adhuc stare mundum.
1.7
Sed illud valde mirum est, cum semper optima quaeque rara sint et difficilia, in illis tamen utrumque pariter convenisse, ut et numero immensi sint, et virtutibus incomparabiles. Sunt enim alii in suburbanis locis, alii per rura, plures autem et egregii per eremum dispersi, et velut quidam caelestis exercitus in procinctu positus, atque in tabernaculis degens, ad obedientiam praeceptorum regi semper intentus, armis orationum pugnans, et scuto fidei ab inimico insidiante protectus, regnum sibi caeleste conquirit. Sunt ergo ornati moribus, quieti, lenes, tranquilli, et caritatis vinculo velut quadam germanitate constricti. Ad aemulationem vero virtutum certamen ingens exercent et agones. Studet enim unusquisque clementior altero, benignior, humilior ac patientior inveniri. Si quis autem sapientior caeteris fuerit, hic ita communis erga omnes et mediocris existit, ut secundum mandatum Domini omnium minimus, et omnium servus esse videatur.
1.8
Quia ergo Dei munere donatum mihi est, ut viderem eos, et interessem conversationi eorum, de singulis jam nunc, quae ad memoriam Dominus reduxerit, enarrare tentabo; ut hi, qui non viderunt eos in corpore, opera eorum discentes, vitamque perfectam lectionis indicio colligentes, ad imitationem sancti operis invitentur, et perfectae sapientiae palmam vel patientiae requirant.