Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rufinus Aquileiensis345-411
Historia monachorum
Mona 2.29.4
Choose a text More by Rufinus Aquileiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7121 Hismon
2.29.1
HISTORIA MONACHORUM. CAPUT XXIX. DE MACARIO ALEXANDRINO SEU JUNIORE.
2.29.1
Alius vero sanctus Macarius magnificas etiam virtutes consummavit, de quibus et alii nonnulla scripserunt, quae sufficere possint ad virtutum ejus magnitudinem contuendam, et ideo nos ea compendio praeterimus.
2.29.2
Ferebant tamen eum amatorem fuisse eremi super omnes ceteros, ita ut etiam ultima et inaccessibilia deserti perscrutatus sit loca, usquequo inveniret 197 locum quemdam in ultimis eremi constitutum, diversis pomiferis arboribus consitum, et omnibus bonis repletum: ubi etiam duos fratres invenisse ferebatur, quos cum rogaret, ut paterentur ad se deduci illuc monachos, ut ibi habitarent, quoniam quidem locus ille et amoenus esset, et abundans in omnibus necessariis; responderunt, non posse adduci illuc plures, ne forte venientes per eremum a daemonibus deciperentur. Multos enim aiebant esse daemones in deserto, ac monstra, quorum molestias et calliditates ferre multitudo insueta non posset. Regressus tamen ad fratres, cum indicasset de opportunitate loci, multorum inflammati sunt animi, ut pergerent illuc cum eo. Sed ubi patres reliqui senserunt animos juvenum concitatos, represserunt eos salubriore consilio, dicentes: Locus iste si vere, ut jactatur, a Jamne et Mambre consitus est, non aliud de eo credendum est, nisi quod diaboli opere ad deceptionem nostram praeparatus sit. Si enim vere, ut perhibent, deliciosus est et abundans; quid sperabimus in futuro saeculo, si hic deliciis fruimur? Et haec atque alia hujusmodi dicentes, juvenum ferventes animos represserunt.
2.29.3
Locus autem, in quo habitabat ipse sanctus Macarius, Scithium appellatur. Est autem in eremo vastissima positus, diei et noctis iter habens de Nitriae monasteriis; et hoc nulla semita, neque terrenis aliquibus colligitur vel monstratur indiciis, sed stellarum signis et cursibus pergitur. Aqua raro invenitur, et sicubi inventa fuerit, odoris quidem dirissimi est, et quasi bituminea, sed saporis innoxii. Sunt ergo ibi viri valde perfecti( nec enim patitur tam terribilis locus, nisi perfecti propositi habitatores summaeque constantiae) caritatis tamen inter se et erga omnes, si qui forte ad eos accesserunt, summum studium gerunt.
2.29.4
Fertur denique cum sancto Macario uvam quis aliquando detulisset, ille qui secundum caritatem, non quae sua sunt, sed quae alterius cogitaret, ad alium fratrem detulit eam, qui quasi infirmior videbatur. Tunc ille gratias egit Deo pro fratris officio, sed et ipse nihilominus plus de proximo, quam de semetipso cogitans, ad alium pertulit, et ille item ad alium, et sic 198 per omnes cellulas, quae longe a semetipsis per eremum dispersae erant, uva circumlata est, ignorantibus eis, quis eam primo misisset; ad ultimum ipsi defertur, qui eam miserat. Gratulatus est autem sanctus Macarius, quod tantam viderat in fratribus continentiam, tantamque caritatem, ad acriora semetipsum spiritalis vitae extendit exercitia.
2.29.5
Ad fidem namque confirmatum nobis de eo est ab his, qui ex ore ejus audierant, quod quodam tempore noctis daemon ad ostium cellulae ejus pulsaverit, dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice! quid enim tibi consortii, quid societatis est cum collecta et congregatione sanctorum? At ille: Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nullaque congregatio monachorum? Veni denique, et videbis opera nostra. Tunc ille, Imperet, inquit, tibi Dominus, daemon immunde. Et conversus ad orationem, petiit a Domino, ut sibi ostenderet, si hoc verum esset, quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad collectam, ubi a fratribus vigiliae celebrantur, et iterum in oratione Dominum deprecatur, ut sibi veritatem verbi hujus ostendat. Et ecce vidit per totam Ecclesiam, quasi parvulos quosdam puerulos Aethiopes tetros discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Moris est autem inibi, sedentibus cunctis, ab uno dici Psalmum, ceteris, vel audientibus, vel respondentibus. Discurrentes ergo illi Aethiopes pueruli, singulis quibusque sedentibus alludebant, et si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat: si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post Psalmum ad orandum se projecissent fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium jacentem in oratione, quasi mulierum specie ferebantur, ante alium quasi aedificantes atque portantes aliquid, ac diversa quaeque agentes apparebant. Et quaecumque daemones quasi ludendo formassent, haec orantes illi in cordis sui cogitatione versabant: a nonnullis tamen, ubi aliquid horum 199 agere caepissent, quasi vi quadam repulsi, praecipites dejiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus, aut transire juxta eos auderent: aliis vero etiam infirmis fratribus supra cervices, et dorsa ludebant, quia non erant in oratione sua intenti. Haec cum vidisset sanctus Macarius, ingemuit graviter, et lacrymas profundens ad Dominum, Respice, ait, Domine, et ne sileas, neque mitigeris, Deus. Exsurge, ut dispergantur inimici tui, et ut fugiant a facie tua; quoniam anima nostra repletur illusionibus. Post orationem tamen examinandae veritatis gratia seorsum evocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat daemones diverso habitu et variis imaginibus ludentes, requirit ab eis, si in oratione, vel aedificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quae unicuique imaginata per daemones viderat: et singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse, ut ille arguebat: et tunc intellectum est, quod omnes vanae et superfluae cogitationes, quas vel psalmorum, vel orationum tempore unusquisque conceperit, ex illusione daemonum fiant: ab his autem qui omni custodia cor suum servant, tetri repelluntur Aethiopes. Deo enim conjuncta mens, et in ipso, tempore praecipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.
2.29.6
Aliud quoque multo terribilius addebat, quod vidisset eo tempore, quo fratres accedebant ad sacramenta. Ubi porrexissent ad suscipiendum palmas, in nonnullorum manibus praevenientes Aethiopes, carbones deponere, Corpus autem, quod tradi Sacerdotis manibus videbatur, redire ad altare; aliis vero quos meliorum merita juvabant, extendentibus manus ad altare, longe recedere daemones, et cum ingenti metu refugere: Angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum sacerdotis manu suam quoque manum in Sacramentorum distributione superponeret. Ex hoc jam permansit 200 ei a Deo gratia ista, ut in vigiliis fratrum, psalmorum et orationis tempore si quis aliud aliquid secundum illusionem daemonum in corde cogitasset, agnosceret, et accedentium ad altare, vel indignitates eum, vel merita non laterent.
2.29.7
Quodam autem tempore ambo Macarii homines Dei, cum fratris cujusdam videndi gratia iter agerent, ascenderunt navigium, quo fluvius transiri solet, in quo navigio erant simul quidam tribuni, divites homines et praepotentes, equos plurimos ac pueros, et multa secum ministeria habentes. Horum unus, cum videret in ultima navigii parte vilibus indumentis, atque ad omnia expeditos jacere monachos, ait ad eos: Beati estis vos, qui huic saeculo illuditis, et nequaquam ex eo requiritis, nisi indumentum vilissimum et parcissimum victum. Tunc unus de Macariis respondit ad eum: Vere quidem, ut dicis, qui Deum sequuntur, illudunt mundo; sed miseremur vestri, quod vobis econtrario mundus illudit. Tunc ille compunctus super hunc sermonem, statim ut pervenit ad domum suam, derelictis omnibus, vel distractis quae habebat, et pauperibus datis, ipse Deum sequi coepit, et ad monachorum exercitia properavit.
2.29.8
Sed et multa, ut diximus, alia de operibus sancti Macarii Alexandrini mirabilia feruntur, ex quibus nonnulla in XI libro Ecclesiasticae historiae inserta, qui requirit inveniet.

Intertext edge

Open linked passage

Note