Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rufinus Aquileiensis345-411
Historia monachorum
Mona 2.32
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7121 Hismon
2.32.1
HISTORIA MONACHORUM. CAPUT XXXII. DE PIAMMONE PRESBYTERO. (Pallad., cap. 72 de Ammona presbytero qui hic Piammon.)
2.32.1
Non autem mihi videtur dignum, etiam eremi habitatores, quae Porthenio mari adjacet, et vicina est oppido quod dicitur Diolco, silentio praeterire. In quo vidimus quemdam Presbyterum, admirabilem, nomine Piammonem, totius humilitatis et benignitatis virum, habentem etiam revelationum gratiam. Denique quodam tempore, cum Domino sacrificium offerret, vidit angelum Domini stantem juxta altare, et uniuscujusque monachorum accedentium ad altare scribentem nomina in libro quem tenebat in manibus, quorumdam tamen nomina non scribentem. Cumque diligenter observaret senior, qui essent quorum nomina non scripsisset, posteaquam sunt completa mysteria, unumquemque eorum seorsum vocans, percontatur, quid eis in occulto peccati fuisset admissum: et invenit ex confessione unumquemque eorum mortalis peccati obnoxium. Tunc hortatur eos agere poenitentiam, et semetipsum cum eis ante Dominum prosternens, die ac nocte tamquam ipse in eorum peccatis esset obnoxius, flebat, et tam diu permansit cum eis in poenitentia et lacrymis, donec iterum videret eumdem Angelum stantem, et scribentem nomina accedentium. Et posteaquam omnium scripsit, tunc etiam illos ex nominibus 206 evocantem, atque ad reconciliationem altaris invitantem. Ubi hoc vero senior vidit, intellexit eorum susceptam esse poenitentiam: et sic eos altari tota cum gratulatione restituit.
2.32.2
Hunc etiam quodam tempore ferebant a daemonibus ita verberatum, ut stare, aut moveri omnino loco non posset. Et cum dies adesset Dominica, et res posceret offerri sacrificium, jussit se fratrum manibus ad altare portari. Ubi cum in oratione jacuisset, astantem continuo vidit Angelum Domini, qui astare solebat altari, et porrigentem sibi manum, atque elevantem se de terra, statim dolor omnis ita ab eo discessit, ut solito sanior redderetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note