Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia monachorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7121 Hismon
3.1
EPILOGUS. De periculis itineris ad eremos.
3.1
In aliis quoque quam plurimis locis Aegypti, sparsim vidimus sanctos Dei, virtutes multas et mirabilia facientes et totius gratiae Dei plenos, sed et paucos ex multis memoravimus. De omnibus vero explicare, supra vires nostras est.
3.1
Nam de his qui in superiore Thebaida, id est, circa ipsam sienem habitare dicuntur, auditu solo comperimus, quod his paene omnibus, quos vidimus, celsiores illi et magnificentiores habebantur. Accedere vero ad ipsos pro itineris periculo nequivimus: quia quamvis omnia illarum partium loca latronibus incursentur, illa tamen 207 quae ultra civitatem Lyco sunt, etiam barbaros patiuntur. Et ideo nullus nobis ad eos accessus fuit, quia revera nec eos quos superius memoravimus, absque periculo vidimus.
3.2
Septies namque in hoc itinere periclitati sumus, in octavo autem, sicut scriptum est, Non obtinuit nos malum, Deo nos in omnibus protegente.
3.3
Denique semel per quinque dies ac noctes incedentes per eremum, siti ac lassitudine periclitati sumus.
3.2
Alio quoque tempore incurrimus locum, in quo est convallis quaedam, humorem ex semetipso gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalis pruina in glaciem, ita in salem stringit, et tamquam sudes acutas, ex ipso sale efficit: atque ita omnia illa exasperantur loca, ut non solum nudos pedes, ut habebamus nos, sed et calceamentis munitos terebret ac secet. In his ergo inventi, magno cum periculo vix evasimus.
3.3
Tertio cum nihilo minus per eremum pergeremus, incurrimus vallem quamdam, humorem ex semetipsa similiter quidem gignentem, sed intra semetipsam eum servantem, cujus solum saxis et foetido coeno repletum transire cupientes, usque ad latera descendimus. Cumque paene ibidem in eadem mergeremur, exclamantes ad Dominum, vocem Psalmi protulimus, dicentes: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia.
3.4.1
Quartum periculum pertulimus in aquis quibusdam, quae ex inundatione Nili remanserant, in quibus triduo continuo afflicti, vix evadere potuimus.
3.4.2
5 208 Quintum periculum fuit nobis a latronibus, cum secus mare iter ageremus, qui per decem millia passuum insequentes nos, quos perimere ferro non poterant, poene exanimes reddiderunt per fugam.
3.5
Sextum discrimen nobis in ipso flumine Nilo fuit, in quo navigantes, poene submersi sumus.
3.6
Septimum, in stagno, quod Mariae vocabulo appellatur, vento saeviente, in insulam quamdam ejecti sumus, hieme gravissima super nos et tempestate fervente. Erat enim tempus, quo Epiphaniorum dies celebrantur.
3.7
Octavum autem fuit, quod cum ad Nitriae monasteria veniremus, locum quemdam incidimus, in quo refluentis Nili aqua residens, velut stagnum quoddam effecerat, in quo multae bestiae praecipue crocodili plurimi erant. Qui cum tempore solis exissent, resoluti circa oram stagni jacebant, ita ut ignorantibus nobis mortui viderentur. Et cum accederemus ad videndam mirandamque magnitudinem bestiarum, quas exanimes putabamus, continuo ut sonitum pedum senserunt, excitati, irruere et insectari nos vehementer coeperunt. Nos autem cum magno clamore et gemitu nomen Christi Domini invocavimus, cujus misericordia affuit, et bestiae quae contra nos insurrexerant, quasi ab Angelo repellente, in stagnum protinus projectae sunt, nos autem cursu intento ad monasteria festinavimus, gratias agentes Deo nostro, qui nos de tantis periculis liberavit, et tanta nobis ostendit mirabilia. Ipsi gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note