Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Praefatio
Rufinus AquileiensisPrae 1 · 8760-praefa123More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8760 Praefa123
1.1
Praefatio
1.1
Satis libenter, charissime frater Ursei, adventantes de partibus Orientis, et desiderantes jam fratrum consueta consortia, monasterium tuum ingressi sumus; quod superpositum angusto arenosi tramitis dorso hinc atque hinc passivi et incerti maris unda circumluit: rara tantummodo latentes locos eminus arguit pinus, ex qua et Pineti clarum nomen saeculo dedit. Eo tamen maxime delectati sumus, quod non, ut aliquis mos est, vel de locis, vel de opibus Orientis sollicite percontatus es; sed quaenam ibi servorum Dei haberetur obervatio, quae animi virtus, quae instituta servarentur in monasteriis, requisisti. Ad haec ego ne quid tibi minus digne, non dico quam geritur, sed quam geri debet, exponerem, sancti Basilii Cappadociae episcopi, viri fide et operibus, et omni sanctitate satis clari instituta monachorum; quae interrogantibus se monachis velut sancti cujusdam juris responsa statuit, protuli. Cujus cum definitiones ac sententias mirareris, magnopere poposcisti ut hoc opus in Latinum verterem, pollicens mihi quod per universa Occiduae partis monasteria, si haec sancti et spiritualis viri sancta et spiritualia innotescerent instituta, omnis ille servorum Dei profectus, qui ex hujuscemodi institutionibus nasceretur, mihi quoque ex eorum vel meritis, vel orationibus, aliquid gratiae vel mercedis afferret. Exhibui ergo, ut potui, ministerium meum: imple et tu, et omnes qui legitis et observatis gratiam, ut et agentes et orantes sic, quemadmodum instituta haec continent, mei quoque memores sitis. Tui sane sit officii etiam aliis monasteriis exemplaria praebere: ut secundum instar Cappadociae, omnia monasteria eisdem, et non diversis vel institutis vel observationibus vivant.
1.2
Explicit praefatio Rufini.

Intertext edge

Open linked passage

Note