Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Ira 1
SenecaOn Ira 1 14.0.1 · vulgataMore by Seneca
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/seneca" aria-label="More works by Seneca"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
14.0.1
' Non potest' inquit' fieri' Theophrastus' ut non uir bonus irascatur malis.' Isto modo quo melior quisque, hoc iracundior erit: uide ne contra placidior solutusque adfectibus et cui nemo odio sit.
14.0.2
Peccantis uero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta conpellat? Non est autem prudentis errantis odisse; alioqui ipse sibi odio erit. Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, quam multa ex iis quae egit ueniam desiderent: iam irascetur etiam sibi. Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.
14.0.3
Nemo, inquam, inuenietur qui se possit absoluere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi sed reuocare! Errantem per agros ignorantia uiae melius est ad rectum iter admouere quam expellere.

Intertext edge

Open linked passage

Note