On Ira 2
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/seneca" aria-label="More works by Seneca">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
32.0.1
' At enim ira habet aliquam uoluptatem et dulce est dolorem reddere.' Minime; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic uinci turpe est, hic uincere. Inhumanum uerbum est et quidem pro iusto receptum ultio[ et talio]. Non multum differt nisi ordine qui dolorem regerit: tantum excusatius peccat.
32.0.2
M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit inprudens; quis enim illi sciens faceret iniuriam? Postea satis facienti Cato,' non memini' inquit' me percussum.' Melius putauit non agnoscere quam uindicare.
32.0.3
' Nihil' inquis' illi post tantam petulantiam mali factum est?' Immo multum boni: coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere; ultionis contumeliosissimum genus est non esse uisum dignum ex quo peteretur ultio. Multi leues iniurias altius sibi demisere dum uindicant: ille magnus et nobilis qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).