Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Ira 3
SenecaOn Ira 3 37.0.2 · vulgataMore by Seneca
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/seneca" aria-label="More works by Seneca"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
37.0.1
In conuiuio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta uerba tetigerunt: uitare uulgares conuictus memento; solutior est post uinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.
37.0.2
Iratum uidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut diuitis quod intrantem summouerat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti: irasceris ergo catenario cani? et hic, cum multum latrauit, obiecto cibo mansuescit.
37.0.3
Recede longius et ride! Nunc iste se aliquem putat quod custodit litigatorum turba limen obsessum; nunc ille qui intra iacet felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam: nescit durissimum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse patienda: numquis se hieme algere miratur, numquis in mari nausiare, in uia concuti? Fortis est animus ad quae praeparatus uenit.
37.0.4
Minus honorato loco positus irasci coepisti conuiuatori, uocatori, ipsi qui tibi praeferebatur: demens, quid interest quam lecti premas partem? honestiorem te aut turpiorem potest facere puluinus?
37.0.5
Non aequis quendam oculis uidisti, quia de ingenio tuo male locutus est: recipis hanc legem? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset et Hortensius simultates tibi indiceret et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus suffragia?' XXXVIII.
37.0.1
Contumeliam tibi fecit aliquis: numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens proteruus inspuit? Tulit hoc ille leniter et sapienter:' non quidem' inquit' irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci.'
37.0.2
Quanto< Cato> noster melius! qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat adtracta pingui saliua inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et inpotens, abstersit faciem et' adfirmabo' inquit' omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere.' XXXIX.
37.0.1
Contigit iam nobis, Nouate, bene componere animum: aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam iram leniamus; nec enim sani esse tantum uolumus, sed sanare.
37.0.2
Primam iram non audebimus oratione mulcere: surda est et amens; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt; nec oculos tumentis temptamus uim rigentem mouendo incitaturi, nec cetera uitia dum feruent: initia morborum quies curat.
37.0.3
' Quantulum' inquis' prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat!' Primum, ut citius desinat efficit; deinde custodit, ne reccidat; ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet: remouebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
37.0.4
Omni arte requiem furori dabit: si uehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum; si infirmior, sermones inferet uel gratos uel nouos et cupiditate cognoscendi auocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fouet, scalpellum spongea tectum induxisse: repugnasset puella remedio palam admoto, eadem, quia non expectauit, dolorem tulit. Quaedam non nisi decepta sanantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note