Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sergius-iii" aria-label="More works by Sergius III">
—
⋯
Original / primary: 9352 Epetpr3
2.1
II. SERGII PAPAE III EPISTOLA AD AMELIUM UZETICENSEM. (Anno 904.) Amelio significat Formosum papam a se damnatum.
2.1
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo AMELIO sanctae Uzeticensis Ecclesiae episcopo.
2.2
Cum universus orbis damnatum Formosum testetur sanctae sedis apostolicae invasorem, admirati in tuis fuimus scriptis, quae eum inter sacerdotes nominabant. Igitur si te latet, et nuntiatum tibi non est, his nostris apostolicis apicibus agnosce nominatum Formosum esse damnatum. Verumtamen ad sacros, quos sanctitatem tuam credimus bene intelligere, recurre canones, et invenies non licere episcopum propriam relinquere sedem et invadere alienam: quod egisse Formosum manifestum est; unde perpetualiter est damnatus. Praeterea monasterium S. Petri in Gothia, si tibi ab antecessoribus nostris pontificibus, Marino, Adriano et Stephano largitum est, debueras a tot temporibus nobis pensionem de eo mittere, ut jura sanctae sedis apostolicae plus firma tibi manerent. Si a te oblatum est, nihil inde peccavimus. Igitur si vis illud tenere monasterium, mitte nobis pensionem de eo; et qualiter illud ab apostolica accepisti sede, scriptis ostende: et nos iterum confirmabimus tibi de eodem monasterio scriptum. Verumtamen, si absque scandalo ipsum potes recipere monasterium, salvo apostolico jure, recipe et ora pro nobis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).