Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
More
Original / primary: 7911 Histri
13.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT PRIMUM. De ortu Valentiniani principis filii Placidiae.
13.1
Igitur occiso tyranno, cogitabat Theodosius imperator cui deberet Hesperiarum regna committere. Tunc Valentinianus erat valde puer, natus ex matre Placidia, ejus quidem amita, filia vero Majoris Theodosii, Arcadii et Honorii sorore, de patre Constantio, qui ab Honorio imperii jura susceperat, parvoque tempore cum eo regnaverat. Hunc ergo Valentinianum, consobrinum suum Caesarem factum, mittit ad partes Italiae, cum quo matrem pariter Placidiam, eique universam dispositionem commisit imperii. Cumque voluisset ipse quoque Italiam pergere, ut consobrinum ad imperii culmen eveheret, quatenus sui vigore tyrannorum removeret audaciam: veniens usque ad Thessalonicam, languore prohibitus est. Quamobrem coronam imperialem posthaec consobrino per patricium Stiliconem mittens, Constantinopolim remeavit. Haec de talibus retulisse sufficiat. SOCRATES, lib. VII, cap. 24, p. 364.
13.2.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT II. De bonis actibus Attici Constantinopolitani pontificis.
13.2.1
Igitur Atticus episcopus causas Ecclesiae sapientia mirabiliter disponebat, doctrinisque populum ad virtutis studia provocabat. Cumque videret divisam Ecclesiam, cum Joannitae seorsum apud semetipsos sacra solemnia celebrarent, jussit ut in orationibus memoria Joannis haberetur, sicut aliorum dormientium episcoporum fieri consuevit, per hoc sperans plurimos ad Ecclesiam revocare. Largus autem sic erat, ut non solum pauperibus suarum parochiarum, sed etiam in vicinas civitates[ ed., vicinis civitatibus] multas pecunias pro egentium consolatione transmitteret. Calliopio[ ms. Theod., Caelpio] namque presbytero Ecclesiae Nicaenae trecentos aureos dirigens, haec scripsit.
13.2.2
Calliopio Atticus in Domino salutem.
13.2.3
Cognovi decem millia esurientes in civitate a piis exhibenda egere misericordia. Decem millia vero cum dico, multitudinem intelligo, non perfectum numerum comprehendo. Quia igitur ego quidem habeo praeceptum numerum datum ab eo qui manum habet munificam, et praebet congrue dispensantibus, et contigit aliquos indigere habentes: non tamen qui nescientes suscipiens, o charissimum mihi caput, hos trecentos solidos expende sicuti volueris, et maxime illis qui petere confunduntur, et non eis qui propter vitae ventrem magis negotiantur ex talibus. Noli igitur vel religionem in hac parte considerare; sed unam tantummodo rem observa, ut nutrias indigentes, nec cogites si quae nostra sunt sapere non videntur.
13.2.4
Sic igitur Atticus etiam procul indigentium habebat curam. Sed etiam superstitionem aliquorum studebat abscindere. Audiens etenim. Novatianos Judaicum Pascha sequentes, 374 propter Sabbatium fuisse divisos, ejusque corpus ab insula Rhodi, ubi mortuus fuerat, translatum, et plurimos ad tumulum ejus orare, noctanter mittens in aliud sepulcrum corpus Sabbatii jussit abscondi. At illi consuete venientes, effossumque reperientes tumulum, de caetero eum locum colere quieverunt. Erat enim circa nomina locorum studiosus. Nam dum quidam portus in ore Ponti Euxini constitutus, ex antiquo Pharmacus appellaretur, id est venenarius, mutato nomine eum locum Sanatorium nominavit: ne dum ibi collectae praedicarentur, nomine blasphemo locus ipse designaretur. Sed et alium locum Argyropolim pro hujusmodi causa nominavit. Chrysopolis enim in capite Bosphori constituta est, cujus multi antiquorum faciunt mentionem. De qua civitate Xenophon in primo libro Helladicorum dicit, quia eam mutavit Alcibiades, et in ea constituit ut qui navigabant de Ponto, decimas ibi praeberent. Videns ergo Atticus locum in contraria ripa Chrysopoleos positum, delectabilem et decorum, ait: Argyropolis nominetur; qui locus ejus repente cognomen obtinuit. Igitur quibusdam dicentibus ei non debere Novatianos intra civitatem missas facere: Nescitis, inquit, quantum nobiscum in persecutione Constantii atque Valentis fuerint passi, qui etiam testes sunt nostrae fidei. Nam cum dudum Ecclesia fuerit divisa, isti circa fidem nihil innovaverunt. Pro episcopi ordinatione aliquando veniens in Nicaeam, Asclepiadem Novatianorum vidit episcopum valde senem, interrogavitque quot in episcopatu annos haberet. Quo respondente: Quinquaginta: Felix, inquit, homo es, tanto tempore boni operis curam habens. Super haec ait: Ego quidem Novatum laudo, Novatianos non approbo. Tunc Asclepiades: Quomodo hoc dicis, episcope? Verum Atticus: Illum, inquit, laudo, quoniam his qui sacrificaverant communicare noluit; hoc etiam ego ipse fecissem. Novatianos autem non laudo, quia pro vilibus vitiis laicos a gratia communionis excludunt. Asclepiades dixit: Extra sacrificandi peccatum, etiam alia plurima sunt delicta secundum Scripturas quae ducunt ad mortem; propter quae vos quidem clericos, nos autem communicare etiam laicos prohibemus, Deo soli eorum remissionis judicium committentes. Atticus igitur etiam suam praescribit mortem. Nam cum a Nicaea discederet, Calliopio presbytero dixit: Ante autumnum Constantinopolim venire festina, si vivum me denuo videre desideras. Si tardaveris, non videbis. Quo dicto mentitus non est. Anno namque vicesimo primo sui episcopatus, decima die mensis Octobris, est mortuus, consulatu Theodosii undecimo et Valentiniani Caesaris primo. SOCRATES, lib. VII, cap. 25, p. 365.
13.3
LIBER DUODECIMUS. CAPUT III. De ordinatione Sisinnii et moribus ipsius; et quod Proclus ordinatus Cyzici non sit receptus.
13.3
Porro Theodosius imperator a Thessalonica revertens, ejus exsequias non invenit. Ante unum namque diem quam ingrederetur, ille sepultus est. Post paucos vero dies, id est viginti tres mensis Octobris nuntiatum est quia Valentinianus infulas suscepisset imperii. Post obitum igitur Attici fit maxima de episcopi ordinatione contentio, aliis alium postulantibus; quidam Philippum presbyterum quaerebant, alii Proclum item presbyterum. Sed omnis populus communiter desiderabat ordinari Sisinnium, qui et ipse presbyter quidem erat; in nulla tamen civitate ordinatus, sed in suburbano Constantinopolis cui nomen Oliva est ministrabat. Hoc suburbanum est positum contra faciem civitatis, ubi dies Ascensionis Salvatoris solemniter celebratur. Hunc ergo virum omnes laici diligebant pro sui reverentia, et maxime quia fovebat pauperes ultra sui mensuram. Praevaluit ergo votum laicorum, et Sisinnius ordinatus est vicesima octava die Februarii mensis, consulatu sequenti Theodosii duodecimo et Valentiniani junioris secundo. Philippus autem presbyter, cui praepositus fuerat Sisinnius, in historia Christiana, quam triginta sex libris ipse conscripsit, ordinationem Sisinnii valde laceravit, derogans ordinato et pariter ordinantibus, et maxime laicis. Is enim Philippus a Joanne episcopo diaconus ordinatus, multa quoque conscripsit contra Julianum imperatorem: cujus tamen historia mihi multam videtur habere confusionem, et non satis prodesse legentibus. Sisinnio itaque ordinato, contigit episcopum obire Cyzicenum. Tunc Sisinnius Proclum in Cyzico consecravit, qui antequam proficisceretur ad Cyzicum, cives praecedentes Dalmatium monachum episcopum sibimet ordinaverunt, parvipendentes regulam qua jubetur praeter Constantinopolitanum episcopum ordinationem ibi fieri non debere. Quod ideo Cyziceni neglexerunt, quia Attico soli haec lex personaliter praestita videbatur. Mansit ergo Proclus non habens ecclesiam propriam; qui tamen in doctrina ecclesiarum Constantinopoleos valde florebat. Igitur Sisinnius, cum duos in episcopatu complevisset annos, defunctus est consulatu Hierii et Ardaburii, vicesima quarta die Decembris mensis, vir famosissimus castitate et rectitudine vitae suae, mansuetus moribus sine ullo figmento, remotus a causis. Quamobrem curiosis viris tristis et inefficax videbatur. SOCRATES, lib. VII, cap. 25 et 26, p. 367.
13.4.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT IV. De ordinatione Nestorii, et quae sub eo in Ecclesiis mala acciderint.
13.4.1
Defuncto Sisinnio, imperatoribus visum est nullum ex Ecclesia Constantinopolitana ordinare pontificem, eo quod essent vanae gloriae, et sibimet arrogantes; cum utique multi Philippum, plurimi Proclum habere desiderarent. Interea est ab Antiochia deliberatum advenam antistitem debere evocari. Erat enim ibi quidam Nestorius nomine, genere Germaniciensis, bonae vocis et simul eloquii. Ideoque eum quasi opportunum doctrinis evocaverunt. Cumque transissent tres menses, Nestorius venit ab Antiochia, qui castitate inter plurimos praecipuus habebatur. Quibus autem fuerit moribus institutus, sapientes a primo ejus sermone non latuit. Ordinatus enim decima die mensis Aprilis, consulatu 375 Felicis et Tauri, mox illa divulgatam coram omni populo protulit vocem, faciens sermonem ad principem: Da mihi, inquit, o imperator, terram purgatam haereticis, et ego coelum tribuo. Debella mecum haereticos, et ego tecum debellabo Persas. Haec cum dixisset, licet quidam odio haberent haereticos, tamen levitas sensus ejus, et indignationis initium, et vanae gloriae tumor ei valde displicuit: quia neque parvulum tempus sustinens, ad talia verba descendit, et secundum proverbium, ut ita dicam, cum neque civitatis adhuc gustasset aquam, persecutor ferventissimus apparebat. Quinta vero ordinationis die oratorium Arianorum, in quod latenter conveniebant, auferre volens, eos ad tantum furorem perduxit, ut idem oratorium concremarent. Quae causa etiam vicinas consumpsit aedes, turbaque vehemens in civitate provenit. Verum Ariani semetipsos defendere praeparabant; sed eorum consilium custos civitatis Deus Dominus impedivit. De caetero autem ipsum Nestorium vocabant incendium[ Vales., incendiarium], non solum haeretici, sed etiam qui ejus fidei concordabant. Non enim silere patiebatur, sed semper contra haereses machinatus, quantum ad se subvertit funditus civitatem. Novatianos autem depopulari tentabat, eo quod Paulus eorum episcopus praeditus esse reverentia diceretur; sed proceres ejus impetum refrenarunt. Quanta vero circa Asiam, Lydiam, Cariam, contra Quartodecimanos mala commiserit, et quanti propter eum circa Miletum et Sardis facta seditione sint mortui, nunc omitto. Quam vero propter haec et propter infrenatam linguam receperit ultionem, post pauca narrabo. Nunc itaque res memorabilis indicanda est. SOCRATES, lib. VII, cap. 29, p. 370.
13.4.2
Quaedam gens ultra[ ed., insula] Rhenum fluvium est Burgundionum. Isti vitam quietam agunt, et pene omnes fabri lignorum sunt, ex qua arte[ ed., mercede] pascuntur: quorum regionem Hunni crebra invasione vastabant, et plurimos occidebant. At illi licet anxietate constricti, ad nullum se tamen hominum contulerunt, sed alicui Deo se committere cogitabant. Tunc audientes quia Romanorum Deus fortiter adjuvat se timentes[ ms. Lyr., in se credentes], omnes communi consilio ad credulitatem Christi confugiunt. Venientesque in unam civitatem Galliarum, rogabant ut ab episcopo Christianorum baptisma consequerentur. At ille eos septem diebus faciens jejunare et imbuens fide, baptizatos octava die abire praecepit. Qui sumpta fiducia contra tyrannos alacriter festinabant, et spe sua privati non sunt. Nam cum rex Hunnorum nomine Suptarus[ ms. Theod., Sumptarus], per noctem fuisset ciborum nimia voracitate corruptus, Burgundiones gentem inimicam sine duce reperientes, et pauci pluribus resistentes, facta congressione vicerunt. Nam cum essent isti tria millia, circa decem millia peremerunt; et ex illo tempore cuncta gens ferventissime in Christianitate permansit. Eo tempore Barbas Arianorum episcopus est defunctus, consulatu Theodosii tertiodecimo et Valentiniani tertio, vicesima quarta die Junii mensis; in cujus locum Sabbatius ordinatur. SOCRATES, lib. VII, cap. 30, p. 371.
13.4.3
Nestorius itaque agens praeter consuetudinem Ecclesiae, contra se plurimos incitabat, sicut ejus actus ostendunt. In Germensi etenim Hellesponti civitate Antonius erat episcopus, qui cognoscens instantiam Nestorii adversus haereticos, Macedonianos et ipse persequi festinabat, quasi patriarchae imitatus imaginem. Porro Macedoniani aliquantulum sunt perpessi. Cumque Antonius vehementer insisteret, jam molestiam non ferentes, ad scelus se durissimum contulerunt. Mittentes etenim quosdam viros, et quod rectum est secundo loco ponentes, interemerunt eum. Hoc factum Macedonianorum, Nestorio majoris persecutionis dedit occasionem. Persuasit enim imperatoribus ut eorum ecclesiae tollerentur. Quamobrem Constantinopoli eis ecclesia ablata est ante murum veterem posita civitatis, et in Cyzico, et aliae plurimae quas habebant in Hellesponto: quorum aliqui ad ecclesiam confugerunt, in consubstantialitatis fide consentientes. Sed, sicut ait Scriptura, Ebriosis vinum non deest, neque contentiosis lites: sic quoque Nestorio amanti persecutiones evenit ut persequeretur semper Ecclesiam Dei. SOCRATES lib. VII, cap. 31, p. 372.
13.4.4
Erat cum eo Anastasius presbyter ab Antiochia pariter destinatus, quem nimis honorabat, et veluti consiliarium habebat in causis. Aliquando igitur coram ecclesia Anastasius docens, ait: Dei genitricem Mariam nullus appellet. Maria enim homo fuit, et Deum ab homine generari nimis impossibile est. Hoc cum auditum fuisset, plurimos clericorum et laicorum pariter conturbavit. Olim namque didicerant Deum pariter et hominem Christum, et nullatenus eum per dispensationem velut hominem a divinitate separari, credentes apostolicae voci quae dicit: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc nequaquam cognoscimus. Quapropter, relinquentes de Christo sermonem, ad perfectionem procedamus. Tumultu siquidem, sicuti dixi, in ecclesia facto, Nestorius Anastasii sermonem firmare volens, et non redarguere velut blasphemum, qui videbatur ab eo honorari, frequenter ex hoc coram ecclesia docuit. Et cum majori contentione quaestionem hanc agitabat, sermonem Dei Genitricis rejiciens. Unde divisio nata est in Ecclesia, et velut in nocturna lite divisi, nunc his, nunc aliis consentiebant, et verba propria denegabant. Nestorius autem apud multos in ea erat opinione, quia purum hominem diceret Christum, et tanquam Pauli Samosateni atque Photini dogma in Ecclesias introduceret. Sed de his maxima quaestio nata est et tumultus, ita ut universalis synodus ageretur. Ego vero legens Nestorii libros, quae intellexisse comperi hunc virum, et cum veritate conspexi, neque pro ejus inimicitiis, neque pro gratia alterius explanabo. Non mihi videtur Nestorius, neque Samosatenum secutus Paulum, neque Photinum, neque omnino purum hominem dixisse Christum; sed sermonem tantummodo quasi metuendum expavisse; et hoc passum, quia decenter non erat eruditus. Qui dum naturaliter eloquens fuisset, se putabat doctum, et libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omniumque se meliorem putabat esse: ignorans quia in catholica Joannis Epistola in antiquis exemplaribus habeatur: Omnis spiritus qui solvit Jesum a Deo non est. Hunc enim sensum ex veteribus exemplaribus abstulerunt, qui separare volunt ab hominis dispensatione divinitatem. Quapropter veteres interpretes hoc ipsum dedignati sunt[ ms. Theod., designaverunt], quia aliqui adulterati sunt hanc epistolam, solvere hominem a Deo volentes. Est enim humanitas 376 copulata divinitati, et jam non sunt duo, sed unum. Hac ratione confidentes antiqui, Mariam Dei non timuerunt dicere Genitricem. Eusebius Pamphili enim tertio libro de Vita Constantini, dixit: Etenim et generationem sustinere qui nobiscum est Deus propter nos voluit; et locus ejus incarnatae generationis nominatus est apud Hebraeos Bethleem. Quamobrem et Helena Augusta Deo amabilis, locum amplum, ubi Dei Genitrix peperit, memoriis mirabilibus adornavit, hanc sacratissimam speluncam decenter irradians. Sed Origenes in primo tomo de Epistola Pauli apostoli ad Romanos, ait: Quomodo Dei genitrix dicatur, latius animadverte. Apparet igitur Nestorium ignorasse lectiones antiquorum.[ Quapropter, sicut dixi, in sermone solo moratus est, et non solum eum sermonem ex animo dedit, sed etiam omnino Deum esse qui natus est denegavit. Nos enim fatemur quoniam qui de sancta Virgine natus est, crucifixus est, Dominus est gloriae, sicut dixit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Porro Nestorius dicit: Noli gloriari, Judaee, non crucifixisti Deum: tanquam ipse Dominus gloriae idem non sit Deus.] Nam quia purum non dicit hominem Christum, sicut Photinus aut Paulus Samosatenus, etiam homiliae quas fecit ostendunt. Nusquam enim Dei verbi subsistentiam perimit; sed ubique id subsistere confitetur, et habere substantiam, non sicut Photinus et Samosatenus ejus existentiam perimentes. Hoc enim et Manichaei a Montano dogmatizare praesumunt. Sic igitur Nestorium ego invenio sapuisse ex ejus libris. Non ergo mediocrem concussionem orbi terrarum tepidissima Nestorii ratiocinatio concitavit. SOCRATES, lib. VII, cap. 32, p. 373.
13.4.5
Interea contigit scelus quoddam in ecclesia provenire. Servi quidam potentium genere barbari, dominum crudelem experti, ad ecclesiam confugerunt, et portantes gladios ingressi sunt ad altare. Cumque rogarentur, exire nullo modo voluerunt; sed impediebant solemnia celebrari, plurimis diebus gladios tenentes evaginatos, et parati se vindicare; et omnibus ad eos accedentibus insistebant. Qui postremo unum clericum perimentes et alium vulnerantes, etiam semetipsos interemerunt. Quo facto quidam transeuntium hoc scelus nihil boni Ecclesiae significare praedixit; nec veritate privatus est. Significabat enim populi divisionem et dejectionem ejus qui fuerat causa divisionis. SOCRATES, lib. VII, cap. 33, p. 375.
13.5
LIBER DUODECIMUS. CAPUT V. De Ephesino concilio contra Nestorium.
13.5
Non multo post tempore, jussio principalis episcopos undique ad Ephesum convenire praecepit. Mox ergo post paschalem festivitatem, Nestorius cum maxima multitudine venit ad Ephesum, invenitque plurimos episcoporum ibi fuisse collectos. Porro Cyrillus Alexandrinus modicum retardatus, circa Pentecosten occurrit. Quinta vero die post Pentecosten, et Juvenalis Hierosolymorum venit. Porro Joanne Antiocheno tardante, movebant praesentes episcopi quaestionem. Cyrillus autem Alexandrinus episcopus deflorationes quasdam librorum Nestorii faciebat, eum turbare volens. Etenim erat inimicus ejus. Et cum plurimi Deum confiteantur esse Jesum: Ego, inquit Nestorius, bimestrem et trimestrem[ Al., bitrem et trinitrem] nequaquam confiteor Deum. Qua gratia mundus sum a sanguine vestro, et amodo ad vos non veniam. Dum haec itaque dixisset, cum reliquis congregabatur episcopis qui ejus sententiam sequebantur; praesentes ergo in duos ordines sunt divisi. Porro Cyrillus cum suis facto concilio Nestorium vocaverunt. At ille non obedivit, differens in praesentiam Joannis Antiocheni. Qui vero circa Cyrillum erant, homilias Nestorii quas de hac quaestione protulerat saepius relegentes et ex ipsis judicantes, eum velut blasphemantem Dei Filium damnaverunt. Hoc facto, qui circa Nestorium erant, aliud apud se concilium facientes, damnavere Cyrillum et cum eo Memnonem, Ephesinae civitatis episcopum. Non vero post multum venit etiam Joannes Antiochenus episcopus, et cognoscens quae gesta sunt, indignabatur contra Cyrillum, tanquam seditionis auctorem, eo quod sic ferventissime Nestorii fecisset damnationem. Porro Cyrillus cum Juvenale volens se ulcisci contra Joannem, damnavit etiam ipsum. His tali mixtione confusis, cognoscens Nestorius contentionem ad quamdam perniciem pervenisse, Dei Genitricem Mariam vocabat, dicens: Dicatur, inquit, etiam Dei Genitrix Maria, et ea quae afferunt tristitiam conquiescant. Sed nullus eum ex poenitentia talia dicentem suscepit. Quapropter hactenus damnatus, et in exsilium missus, Oasin inhabitare dignoscitur. Hunc ergo terminum tunc synodus habuit. Quae gesta sunt consulatu Bassi et Antiochi, 18 die Junii mensis. SOCRATES, lib. VII, cap. 33. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 376.
13.6
LIBER DUODECIMUS. CAPUT VI. Quomodo Joannes Antiochenus Cyrillum damnaverit.
13.6
Porro Joannes veniens Antiochiam, et plurimos episcoporum colligens, damnavit Cyrillum, cum jam esset in Alexandria. Post paululum vero tempus inimicitias resolventes, ad gratiam sunt regressi, et sedes alterutris reddiderunt. Post damnationem vero Nestorii, dura Constantinopoli turba contra Ecclesiam facta est. Divisus est namque populus propter tepidum ejus, sicut dixi, tractatum. Clerici tamen omnes communi decreto eum anathematizaverunt. Sic enim nos Christiani contra blasphemos prolatum solemus appellare decretum: quando id veluti in marmore scriptum, manifestum cunctis ostendimus. SOCRATES, lib. VII, cap. 33, Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 377.
13.7
LIBER DUODECIMUS. CAPUT VII. De ordinatione Maximiani Constantinopoli.
13.7
His ita provenientibus, de electione episcopi quaestio rursus exorta est, et multi Philippum, cujus jam feci memoriam, plurimi Proclum eligebant. Potuitque Proclus tenere pontificatum, nisi quidam procerum prohibuissent, dicentes regulam ecclesiasticam non permittere eum qui alterius civitatis episcopus nominatus est, 377 ad alteram migrare civitatem; quod dictum populos revocavit. Cumque quatuor transissent menses post Nestorii damnationem, Maximianus ordinatur episcopus, in monachica quidem vita, presbyterorum tamen collegio constitutus. Is enim opinionem reverendi viri olim habuerat, eo quod propriis sumptibus monumenta fabricaret, ut in eis religiosorum corpora sepeliret. Erat enim idiota sermone; et sub quiete vivere potius eligebat. SOCRATES, lib. VII, cap. 34. Edit. Christ. Vales. cap. 35, p. 377.
13.8.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT VIII. Quod episcopi ex aliis ad alias Ecclesias sint mutati.
13.8.1
Quia vero quidam dicebant ecclesiasticam regulam prohibere ne Proclus Constantinopolitanam teneret Ecclesiam, cum Cyzici[ mss. et ed. V., Cizico] fuisset ordinatus, volo pro hac re pauca narrare. Non enim mihi hoc vere dixisse videntur, sed aut invidia faciente, aut ignorantes ecclesiasticam sanctionem prohibuerunt, quae frequenter in Ecclesiis utiliter facta noscuntur. Eusebius itaque Pamphili in sexto Ecclesiasticae Historiae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia cum venisset causa orationis ad Hierosolymam, detentus sit ab ejus civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisse. Sic igitur apud veteres sine ulla differentia, de civitate ad aliam migrabat episcopus, dum utilitas evocaret. Oportet autem etiam ipsam regulam huic operi copulari, ut ostendatur quia mentiti sunt qui Proclum inthronizare prohibuerunt.
13.8.2
Regula XVIII. Si quis episcopus ordinatus ad parochiam in qua ordinatus est minime proficiscitur non sua culpa, sed sive populo respuente, aut propter quamlibet aliam causam non necessitate factam, hunc honore ministerioque participari tantum, nec eum misceri rebus ecclesiae, in qua collectas celebrat Ecclesia; sed sustinere quod provinciae synodus suo judicio terminaverit.
13.8.3
Haec itaque regula est. Quia vero plurimi episcoporum ex aliis civitatibus ad alias propter utilitates temporum sunt migrati, nomina eorum qui sunt mutati subdidimus. Perigenes in Petris ordinatur episcopus; et quoniam cives ejus eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto ejus episcopo; eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit. Gregorius Nazianzenus, prius unius Cappadociae civitatis fuit episcopus, deinde Nazianzi constitutus est. Meletius in Sebastena prius Ecclesia praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Dositheum Seleuciae episcopum Alexander Antiochenus episcopus in Tarsum Ciliciae demigrare fecit. Reverentius ab Arcis Phoeniciae in Tyrum migratus est[ ms. Lyr., migravit]. Joannes de Gordo Lydiae mutatus est in Proconesum, et in ea praesidet Ecclesia. Palladius ab Hellinopoli mutatur in Asponam. Alexander ab Hellinopoli in Adrianos migratus est. Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus de urbe Antapristena Mysiae in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus de Trapezapoli Phrygiae migratus est in Plutinopolim Thraciae. Optimus ab Argadamia Phrygiae in Antiochiam Pisidiae migratur. Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatur in Troada. Tantos igitur quantos ad praesens invenimus ex propriis civitatibus ad alias migrasse, nos memorasse sufficiat. De Sylvano tamen, qui ex Philippopoleos Thraciae in Troada migratus est, utile judico pauca narrare. SOCRATES, lib. VII, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 378.
13.8.4
Sylvanus quidem rhetor fuit prius Troili sophistae, et ad perfectum Christianus, vitamque monachicam diligens. Is enim doctoris pallio uti despexit: quem post haec Atticus episcopus comprehendens, episcopum Philippopoleos ordinavit. At ille tribus annis in Thracia degens, nec frigora ferre valens, cum haberet corpus valde debile atque subtile, rogavit Atticum ut eum in locum alium constitueret, dicens non ob aliam causam nisi propter frigus ea se loca mutare velle. Cumque alter pro eo fuisset ordinatus, mansit Sylvanus Constantinopoli, vitam monachicam perfecte custodiens. Tantumque sine ulla fuit arrogantia, ut plerumque in tanta multitudine civitatis cum soleis de sparto procederet. Quodam tempore transeunte, Trojanae praesul Ecclesiae moritur; Trojanique venerunt, petentes episcopum. Cumque cogitaret Atticus quem ordinare deberet, subito contigit ad eum salutandum venire Sylvanum. At ille videns eum, mox cogitare cessavit. Tunc ad Sylvanum: Non habes, inquit, ulterius occasionem pro qua ecclesiasticas curas possis effugere. Troja namque non habet frigus: sed ecce apparatus est tuo corpori opportunus a Deo locus. Praepara ergo temetipsum, et ad Trojam continuo proficiscere. Migratur ergo Sylvanus. Quo facto, miraculum quod inter ejus manus accidit enarrabo. Navis maxima, quae grandes columnas devexit nuper, in littore Trojano fabricabatur. Cumque eam ad mare deducere voluissent multis funibus atque populo trahente, nullatenus movebatur. Quod dum plurimis diebus ageretur, suspicati sunt navem a daemonio retineri. Tunc ad Sylvanum venientes episcopum, rogaverunt eum ut in eo loco daret orationem, credentes hoc modo trahi navem. At ille humili sermone dicebat se esse peccatorem: asserens hoc opus alicujus esse justi, non tamen suum. Quem dum rogassent, venit ad littus. Factaque oratione tetigit unum funem, jubens ut insisterent operi cum labore. Tunc illis breviter impellentibus, cursim navis ad mare processit: hoc miraculum reverentiam illius viri cunctos fecit habere provinciales. Qui dum esset etiam in aliis rebus eximius, videns clericos etiam de contentione litigantium negotia facientes, nullum clericum aliquando judicare praecepit. Sed petitiones postulantium ipse suscepit; et rogabat unum fidelium laicorum, amatoremque justitiae, ut ipse litigantibus interesset, et terminum justitiae definiret. Ob quam rem maximam apud omnes gloriam consecutus est. Cum igitur Maximianus in urbe Constantinopolitana ordinatus fuisset episcopus consulatu Bassi et Antiochi quinta et vigesima die mensis Octobris, causae ecclesiasticae quieverunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 381. 378
13.9
LIBER DUODECIMUS. CAPUT IX. Quomodo apud Cretam, quodam Judaeo dicente se esse Moysen, plurimi Judaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani.
13.9
Circa hoc tempus multi Judaeorum in Creta Christiani facti sunt propter hujusmodi passionem. Quidam seductor Judaeus finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum ut Judaeos illam insulam inhabitantes per mare duceret: ipsum se esse dicens qui olim filios Israel per Rubrum mare salvaverat. Circuibat itaque toto anno unamquamque illius insulae civitatem, suadebatque Judaeis ut crederent: monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum utique deducti per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscunque personis. Cumque venisset dies quam designaverat seductor ille Judaeus, eo praecedente sequebantur omnes cum conjugibus et pueris[ ms. Lyr., filiis]; deduxitque eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, jussitque ut tomorum schemate semetipsos evolverent. Hoc ergo faciebant priores. Et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus quam in aqua necati. Plures tamen mori potuerunt, nisi, Deo providente, quidam viri Christiani supervenissent piscatores atque negotiatores, qui alios cum necarentur eripientes recreaverunt. Tum malum eorum stultitiae sentientes, alios, ne semetipsos jactu interficerent, tenuerunt, nuntiantes eorum mortem, qui prius fuerant praecipitati. Qui etiam cognoscentes seductionem, culpabant se, eo quod facile credidissent. Cumque voluissent illum perimere seductorem, comprehendere nequiverunt. Repente namque disparuit, deditque suspicionem quia daemon fuerat erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Judaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. SOCRATES, lib. VII, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 383.
13.10.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT X. De magno incendio Constantinopoli facto, et morte Maximiani, atque constitutione Procli.
13.10.1
Interea incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas quae vocantur Achilleae, deinde ad locum qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. Tunc fertur Paulum eorum episcopum inter flammas ecclesiae restitisse, supplicantem Deo ne ecclesia pariter cremaretur. Qui locus ereptus est; et hactenus decima septima die mensis Augusti apud Novatianos collectio celebratur. Hunc tamen locum non solum Christiani, sed etiam pagani ex eo tempore venerantur. SOCRATES, lib. VII, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 384.
13.10.2
Maximianus igitur cum duos annos et sex menses Ecclesiam gubernasset, defunctus est consulatu Ariobindae et Asparis, die duodecima mensis Aprilis, in septimana majore jejuniorum, feria quinta. Tunc igitur Theodosius imperator sapienter causam prospexit ne rursus de episcopatu seditionis quaestio aut tumultus in Ecclesia nasceretur. Cum adhuc ergo corpus Maximiani jaceret, praesentibus episcopis praecepit inthronizare Proclum. Quod etiam Romani episcopi Coelestini litterae firmaverunt quas ad Cyrillum Alexandriae destinavit episcopum, et ad Joannem Antiochenum, et Rufum Thessalonicensem: dicens, quia nihil prohiberet alterius civitatis existentem episcopum in aliam demigrari. Inthronizatus igitur Proclus exsequias Maximiani corporis celebravit: de quo tempus est ut pauca dicamus. SOCRATES, lib. VII, cap. 39. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 385.
13.11.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XI. De conversatione et moribus Procli.
13.11.1
Proclus ab aetate prima lector fuit, apud doctores tamen observans zelator quoque in rhetorica. Qui dum ad perfectam venisset aetatem, plerumque cum Attico erat episcopo exceptor sermonum ejus. Et dum proficeret, ab Attico diaconus ordinatur, postea presbyter. A Sisinnio vero Cyzici consecratur episcopus. Haec equidem ei primitus provenerunt, postea thronum Constantinopolitanae sortitur Ecclesiae. Erat enim vir moribus optimis; et, ab Attico utiliter eruditus, omnia ejus imitabatur. Sed in isto patientia potior apparebat. Et ille quidem haereticis se terribilem opportune monstrabat; iste vero omnibus mitis erat, et sic eos potius quam violenter flectere nitebatur: nullam haeresim fatigare volens, in hac parte Theodosium imitatus imperatorem. Ille namque judicabat contra culpabiles imperiali non uti potestate. Hic autem parvipendebat si quis de Deo non ita saperet sicut ipse. SOCRATES, lib. VII, cap. 40. Edit. Christ. Vales. cap. 41, p. 386.
13.11.2
In his igitur etiam imperator laudabat eum, cum et ipse veros sacerdotes imitaretur, et nequaquam persequi volentes admitteret. Ego tamen praesumptive dico quia mansuetudine omnes veros sacerdotes evicerit. Ob quam causam hostes suos citra belli certamina subjugabat, sicut ostenditur in Joanne tyranno, et facta post hoc perditione barbarorum. SOCRATES, lib. VII, cap. 41. Edit. Christ. Vales. cap. 42, p. 386.
13.12
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XII. De victoria barbarorum.
13.12
Post interitum namque tyranni, barbari quos ille contra Romanos suum evocaverat in auxilium, parati erant Romanorum fines invadere. Haec audiens imperator consuete hanc sollicitudinem Deo commisit, et orationibus occupatus cito promeruit quod quaesivit. Quae enim provenerunt barbaris enarranda sunt. Dux enim eorum nomine Rugas, fulmine percussus, interiit. Secutaque pestis maximam partem eorum hominum interemit. Et non solum hoc suffecit, sed etiam ignis de coelo descendens, plurimos qui videbantur remansisse consumpsit. Quae res barbaros in formidine magna constituit, non solum quia contra gentem Romanorum fortissimam arma levare praesumpserant, sed quia sic eos a forti Deo juvari conspiciebant. Tunc enim Proclus episcopus de prophetia Ezechielis coram Ecclesia faciens sermonem de collata salute, ab omnibus est laudatus. Cujus prophetiae verba sunt haec: Et tu, fili hominis, prophetiza in Gog principem Mosoch et Tubal. Judico enim eum morte, et 379 sanguine, et imbre diluvii, et lapidibus grandinis, et ignem, et sulphur pluam super eum et omnes qui cum eo sunt. Et post pauca: Et scient quia ego sum Dominus. SOCRATES, lib. VII, cap. 42. Edit. Christ. Vales. cap. 43, p. 387.
13.13
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XIII. Quomodo filia Theodosii Valentiniano sit juncta.
13.13
Igitur imperatori propter suam mansuetudinem et alia plurima praestitit Deus, quorum unum illud est. Erat ei filia ex Eudoxia, nomine Eudoxia. Hanc Valentinianus consobrinus ejus, Hesperiarum partium ab eo factus imperator, petiit uxorem. Cumque Theodosius annuisset, cogitabat in medio quodam itineris loco nuptias celebrare. Placueratque ut Thessalonicam ambo venirent. Inter haec nuntiavit Valentinianus ne fatigaretur Theodosius; ipse enim venturum se Constantinopolim compromisit. Cumque ergo partes munisset Hesperias, Constantinopolim venit ad nuptias. Quibus celebratis consulatu Isidori et Senatoris, uxore sumpta reversus est. SOCRATES, lib. VII, cap. 43. Edit. Christ. Vales. cap. 43 et 44, p. 388.
13.14.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XIV. Quomodo corpus Joannis episcopi sit Constantinopolim revocatum.
13.14.1
Non multo post episcopus Proclus eos qui propter Joannis depositionem segregabantur, Ecclesiae restituit. Sapientiaque sua eorum mitigavit tristitiam hoc modo. Corpus enim Joannis in Cumanis sepultum, tricesimo quinto anno post depositionem, Constantinopolim jubente imperatore revocavit, et publice divulgatum in ecclesia Apostolorum multo honore recondidit. Quod actum est decimo sexto consulatu Theodosii, 17 Januarii mensis die. SOCRATES, lib. VII, cap. 44. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 388.
13.14.2
Paulus quoque Novatianorum episcopus eodem consulatu, 20 Julii mensis die, defunctus est. Qui cum aegrotaret, nec diaetam consuetam transgressus est, nec orationes solitas praetermisit. Cumque esset morti vicinus, evocavit omnes clericos suos dicens: Cogitate episcopum eligere donec vivo, ne posthaec turbas Ecclesiae nostrae sustineant. Illis vero ei potius electionem dantibus, Paulus ait: Ergo scriptam mihi hujusmodi date professionem, quia ipsum eligatis quem ego decrevero. Quibus hoc facientibus atque subscribentibus, Marciani presbyteri nomen in charta conscripsit atque signavit. Fecitque priores similiter signare presbyteros, eamque chartam apud Marcum deposuit, Scytharum Ecclesiae Novatianorum episcopum, dicens: Si vixero, mihi redde; si mortuus fuero, hic invenietis quis debeat ordinari. Post cujus obitum tertia die resignantes, et Marciani nomen invenientes, ejusque laudantes electionem, sine ulla mora miserunt in Tiberiadem Phrygiae, ubi tunc habitabat. Et comprehensum deduxerunt vicesima prima die ejusdem mensis, et ordinaverunt episcopum. SOCRATES, lib. VII, cap. 45. Edit. Christ. Vales. cap. 46, p. 389.
13.15
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XV. Quomodo Eudoxio uxor imperatoris Hierosolymam sit profecta.
13.15
Theodosius igitur imperator pro beneficiis a Deo sibi collatis, gratias referebat, plurimis honoribus Christo sua vota compensans, conjugemque suam Eudoxiam ad Hierosolymam destinavit. Hoc enim et ipsa votum habuerat, si filiam videret nuptam. Quae tam Hierosolymis ecclesias constitutas quam per singulas civitates positas honoravit, et cum pergeret, et cum denuo remearet. SOCRATES, lib. VII, cap. 46. Edit. Christ. Vales. cap. 47, p. 390.
13.16
LIBER DUODECIMUS. CAPUT XVI. Quod Proclus Thalassium senatorem auctoritate sua Caesareae Cappadociae fecerit episcopum.
13.16
Proclus autem episcopus eodem tempore, septimo decimo imperatoris Theodosii consulatu, rem mirabilem operatus est, quam nullus priorum fecit episcoporum. Cum enim Firmus episcopus Caesareae Cappadociae mortuus fuisset, aderant Caesarienses, petentes episcopum. Cumque cogitaret quem eis ordinare debuisset, contigit ut ad eum salutandum die sabbato senatores universi venirent. Inter quos Thalassius, qui praefecturae Illyrici administraverat dignitatem. Cumque futurus esset, sicut habebat fama, ut Orientalem regeret praefecturam, missa manu Proclus pro praefecturae dignitate episcopatum ei Caesarianae civitatis imposuit. Haec quidem in Ecclesia illo tempore gerebantur. Nos autem hic terminum faciamus historiae, in pace gubernari cunctas Ecclesias exorantes. Nos ergo, o sacratissime homo Dei Theodore, tuam complevimus jussionem, finem facientes historiae, in anno secundo trecentesimae quintae olympiadis, consulatu decimo septimo imperatoris Theodosii. SOCRATES, lib. VII, cap. 47. Edit. Christ. Vales. cap. 48, p. 391.

Intertext edge

Open linked passage

Note