Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 4.7.1
Choose a text
More by Symphosius Amalarius
—
8847 Deecof2
4.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De varietatibus officiorum per diem, usque in resurrectione Domini.
4.7.1
Quarta feria inter Quinquagesimam et Quadragesimam jejunium, quod protenditur in Pascha Domini, inchoamus, usque ad istum diem in expeditione fuimus, hodie pugnam committimus. Hoc ostendit prima collecta Missae, dicens: Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis. In eadem die non est altera varietas, nisi quod usque ad hanc diem Missam celebravimus hora tertia, qua et Dominica die: in hac, hora nona: et deinceps mutatam. Quibus armis pugnare debeamus Joel ostendit, dicens: In jejunio et fletu et planctu; et Egrediatur sponsus de thalamo suo, et sponsa de cubili suo; et Evangelium: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, et reliqua: opinio est aliquorum, ut propterea hac die inchoetur jejunium quadragesimale, quia exceptis diebus sex dominicis infra Quadragesimam quadraginta tantummodo sunt a memorata feria usque in sabbato sancto. Illud enim occurrit, quod sanctus Gregorius tantummodo triginta et sex dies abstinentiae nobis insinuat quadragesimalis temporis: forsan, quia nondum erant additi quatuor dies a supra dicta feria quarta usque ad dominicam Quadragesimae,[ ut ergo Quadragesimae summa compleatur, quatuor dies praecedentis hebdomadae ad illos XLVI dies adduntur: quos simili devotione venerabiles pari abstinentia, id est jejunii observatione custodiendos et sanctorum Patrum auctoritas, et ratio ipsa commendat. Unde et quarta feria, qua hoc jejunium inchoamus, caput jejunii appellari consuevit.] constat etiam alia ratio, quae non abhorret a vero ei cui perspicuum est capitis et membrorum compaginem unum corpus esse. A memorata feria usque in sabbato sancto, quadraginta et sex dies sunt. Totidem numero annorum, templum in Jerusalem aedificatum est. Unde Beda in expositione Esdrae. Coepta est autem aedificatio templi primo anno Cyri regis, et sexto Darii anno consummata, qui sunt anni juxta fidem chronicorum, quadraginta et quinque. Siquidem Cyrus regnavit annos triginta, post quem Cambises filius ejus annos octo, qui in hoc volumine, ut Josephus autumat, Artaxerxes vocatur: post quem Magi qui illum interfecerunt, anno uno post quos Darius usque ad consummationem ac aedificationem templi, annis sex: qui sunt, ut diximus, anni quadraginta quinque. Quaeritur autem quomodo, dicente Domino, Judaeis sub figura templi de passione ac resurrectione sua: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; responderunt ipsi: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et in tribus diebus excitabis illud? cum non amplius quam quinque et quadraginta anni reperiantur a primo Cyri regis usque ad sextum Darii regis annum. Sed si historiam Josephi legamus, in qua post consummationem ac aedificationem templi tres adhuc annos addit, in quibus peribolus, id est, circumposita templo munitionum constructio, et quaedam alia quae remanserant, perfecta sint videbimus, quia recte in aedificatione templi quadraginta et sex annorum poterit summa computari, in quibus eminentiora ejus aedificia fuere completa. Templum hoc Domini corpus significat. Augustinus in tractatu super Joann., libro decimo: Ipsius templi resolutionem, et reaedificationem anniversaria solemnitate celebraturi sumus; ad quam vos exhortamur ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam.
4.7.2
Jam nunc tempus est, jam parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus: sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum, quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint: sed quod breviter dici potest, et facile intelligi, hoc interim dicemus.
4.7.3
Fratres, diximus jam, nisi fallor, hesterno die: Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis, quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unam societatem atque concordiam spiritualem, et gemit unus pauper modo ipse Adam: sed in Christo innovatur, quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adae solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. Adam ergo caro Christi. De Adam ergo templum, quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo: resuscitavit enim carnem suam. Et post pauca: Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die quatuor litteris Graecis verborum Graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis, et Meridiani, quod est totus orbis, unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium: si ergo facias ista quatuor nomina sua: Ἀνατολή, quod est Oriens, Δύσις, quod est Occidens, Ἄρκτος, quod est Septentrio, Μεσημβρία, quod est Meridies. Ανατολή, Δύσις, Ἄρκτος, Μεσημβρία, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo invenimus ibi et quadragenarium et senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Et iterum post pauca: Jam videte, istae litterae quem numerum habeant, et ibi invenietis quadraginta et sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam Ἄλφα μία, quod est α' unum: habet et δ', quod sunt quatuor, habes quinque. Habet iterum ἄλφα, quod est unum, habes sex. Habet et μ', quod est quadraginta, habes quadraginta sex. Quomodo nos compaginari oporteat corpori Christi quod assumpsit, idem in sequentibus ostendit: Nos simus, inquiens, in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit.+ Qui ita agit ut cantores admonent memorata feria, ipse est in humilitate cordis: Ipsi dicunt: Immutemus habitum cinere et cilicio, jejunemus et ploremus ante Dominum.
4.7.4
Compositor officii nostri juxta admonitionem suam vult circum nos agi: Si quis intravit in scholam disciplinae Christianae quarta feria, non est bonum ut egrediatur nisi post victoriam: quia intravimus quando celebravimus officia consueta, bonum est ut cum capite nostro in die resurrectionis triumphemus. Antequam sanctus Augustinus de numero memorato disputaret, hortatus est catechumenos ut se praepararent ad solemnitatem Paschalem. Petrus apostolus ostendit quomodo se debeant praeparare, dicens: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, in remissionem omnium peccatorum. Secundum Adam, propterea venit ut per poenitentiam et baptismum reformetur ad suam imaginem primus Adam qui est in quatuor partibus mundi. Quia Adam sparsus est per quatuor partes mundi, illo numero ad colligentem Adam recurramus, quem continet totus orbis primis litteris suis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).