Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 94.3
Choose a text More by Thomas Cantuariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11451 Episto320
94.1
EPISTOLA XCIV. AD ROGERIUM EBORACENSEM ARCHIEPISCOPUM.
94.1
THOMAS Dei gratia Cantuariensis Ecclesiae minister humilis, et sedis apostolicae legatus, venerabili fratri ROGERIO Eboracensi archiepiscopo, et sedis apostolicae legato, salutem et utriusque vitae successus.
94.2
Discretio vestra plenius novit, quod Deus in eos vindex est, qui acceptae gratiae immemores retribuunt mala pro bonis, et eos, quos exigentibus meritis colere et venerari debuerant, accepta occasione nocendi, laedere non formidant. Quot autem et quanta bona a S. Cantuariensi Ecclesia acceperitis, et qualiter illa vos promoverit ad summum sacerdotii gradum, in auribus reverentiae vestrae non necesse est replicare; tum quia fere omnibus notum est, tum quia incredibile est quod haec a pietatis vestrae memoria possint excidere. Et quidem adhuc eadem mater vestra parata est, quandiu vestrae visum fuerit sanctitati, amoris et reverentiae cultu prosequi, quod coepit in vobis, optans et orans sibi ab eminentia vestra rependi vicissitudinem pietatis. Nec stabit per nos, quin solliciti simus servare vobiscum unitatem spiritus in vinculo pacis. Et licet simus exsules et proscripti pro Domino, speramus quia, illo propitiante pro quo patimur, vobis poterimus obsequii vicem referre in Domino. Percipimus autem susurrii venas, quod sinceritatem vestram quidam in injuriam S. Cantuariensis Ecclesiae animare et armare nituntur, ut filio domini regis, cujus vias Deus dirigat in beneplacito suo, diadema imponatis, et ipsum contra fas promoveatis in regem. Quod quia contra dignitatem Cantuariensis Ecclesiae, si forte, quod absit, praesumeretur, esse manifestissime constat, hoc tam vobis quam omnibus episcopis Angliae dominus papa, sicut ex litteris ejus, quas vobis transmittimus, perspicuum est, interdicit: et nos, ne ab aliquo attentetur, auctoritate apostolica prohibemus, super hoc adversus omnem animam hoc molientem appellantes, diemque praefigimus purificationem S. Mariae. Et ne quis eorum, qui jurisdictioni nostrae metropolitico aut legationis jure subjecti sunt, huic temeritati assistat, in virtute obedientiae, et sub anathemate penitus inhibemus.
94.3
Similiter omnibus episcopis Angliae.

Intertext edge

Open linked passage

Note