Thomas Cantuariensisc.1118–1170
Epistolae
Epis 95.1
Choose a text
More by Thomas Cantuariensis
—
11451 Episto320
95.1
EPISTOLA XCV. AD EUMDEM.
95.1
THOMAS Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus, et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri et amico ROGERIO, Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, et sedis apostolicae legato, salutem, et pastorales excubias feliciter adimplere.
95.2
Quantis calamitatibus diutius afflicta sit Mater nostra, a cujus uberibus coaluimus, et quae utrumque nostrum auctore Deo in id quod est, promovit, sancta Cantuariensis Ecclesia, fraternitatem vestram latere non potest, praesertim, cum totus fere Latinus orbis contritiones ejus hactenus contra fas et aequum, et supra omnem modum invaluisse cognoverit. Exspectaveramus correctionem domini regis, quem clementia summi pontificis et patientia nostra, et divini judicii, quod maxime fidelis anima reveretur, timor, debuerant ad poenitentiam provocasse. Sed ille Dei misericordia et hominum patientia quoad causam hanc semper abutens, damna damnis indesinenter adjecit, et atrocissimas injurias gravioribus cumulavit injuriis. Ne ergo sanguinem ejus in compereuntis Ecclesiae ob nimiam patientiam et injustam dissimulationem de manibus nostris requirat Dominus, fraternitati vestrae litteras apostolicas destinamus, rogantes et obsecrantes in Domino Jesu Christo, et unitate charitatis, et foedere pacis ecclesiasticae, et auctoritate domini papae, per fidelitatem, quam sedi apostolicae debetis, denuntiantes, quatenus infra quindecim dies a susceptione praesentium per totam provinciam vestram, quae in potestate praefati regis est, omnia divina, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, prohibeatis officia celebrari, et ab omnibus subditis vestris interdicti sententiam quantum in vobis est, faciatis inviolabiliter observari. Ne vos, quod absit, cum his qui in scelere suo perituri sunt poena damnationis involvat. Portitori vero istarum prospicite, sicut vobis et ordini vestro cupitis esse prospectum. Fraternitatem vestram per vias rectas deducat Altissimus, et faciat participem illorum, quibus in Evangelio promissum est regnum coelorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).