Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 14.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
14.1
IN EPIPHANIA DOMINI.
14.1
« Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum?»( BEDA). Tempus quoque Herodis Dominico attestatur adventu. Praedictum namque fuerat, quia« non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est.» Ex quo patres de Egypto exierunt suae gentis ducibus usque ad Samuelem prophetam regebantur, deinde regibus usque ad transmigrationem Babylonis. Post reditum vero de Babylone per pontifices rerum summa gerebatur usque ad Hircanum regem simul et pontificem, quo in tempore fraude ab Herode cujus patrem ipse Hircanus de ignobili advena, hoc est gentis Idumaeae, sublimaverat, Judaeae regnum ipsi Herodi jussu Caesaris Augusti traditur gubernandum. Verum quia Herodis mentio hic se intulit, qualiter ad Judaici regni apicem pervenerit constringam. Cum enim hi qui Mathatiae stirpe descenderant, per aliqua annorum spatia ducatum regni Judaeorum tenuissent, pervenit tandem potestas ad quemdam virum ex stirpe eorum genitum, nomine Alexandrum. Qui cum post aliquod tempus obiisset, reliquit uxorem cum duobus parvulis, quorum unus Aristobolus, alter Hircanus vocabatur. Qui cum adulti essent, desiderio regnandi jurgia inter se habere coeperunt. Et erat tunc quidam vir, nomine Antipater, fortis viribus, facultate ditissimus, ex Herode quodam genitus, qui in templo Appollinis erat aedituus. Hunc sibi Hircanus in amicitiam et societatem contra fratrem vocavit. Cumque eum non solum armis, sed etiam facultatibus adjuvaret, ita etiam Romanorum ducum auxilium petere perdocuit, eo quod tunc Romani prae ceteris hominibus in ordinandis regni negotiis fide et sapientia et fortitudine praecellerent. Et quia longum est ire per singula, cum Aristobolus a Romanis captus, sub custodia duceretur, ducatus Judaici regni ad Hircanum pervenit. Tunc memor beneficii ab Antipatro sibi collati, eum ut amicum et socium coluit, in tantum, ut procurationem alicujus partis Judaici regni ei subesse committeret. Habuit vero idem Antipater uxorem Lypidem nomine, ex Arabico genere natam, ex qua habuit duos filios, quorum unum Faselum, alterum Herodem nominavit. Cumque longo confectus senio vitam finisset, potestatem quam ab Hircano in Judaeis acceperat, Herodi filio suo reliquit. Qui cum callidus et cautus strenue ea quae ad se pertinebant agere coepisset, Hircani neptem filiam Aristoboli duxit in uxorem. Cum vero post aliquod tempus Hircanus in praelio quod contra Arabas suscepit, captus esset, etiam in exsilio detentus est. Tunc primum Herodes quasi vice illius potestatem ejus obtinuit. Sed cum post aliquod tempus Hircanus amputatis auribus Judeam reverteretur, simulavit se idem Herodes eum in pace suscipere. Sed postea cum eum fraude necasset, fraudulenter potestatem illius obtinuit. Et primum a Casso Romanorum duce, postea ab ipso imperatore potestate accepta, regnum Judaeorum sibi subjugavit. Hac igitur fraudulentia, primus ex alienigenis Herodes regnum Judaeorum sub sua custodia accepit. Quo regnante, Dominus noster Jesus Christus secundum prophetas praedictus natus est in Bethlehem Judae, anno XXXI Augusti Caesaris. In Bethlehem Judae dicitur, quia est et alia Bethlehem in Galilaea. Magi ab Oriente venerunt, id est a partibus quae sunt versus Orientem. Erant enim de terra Persarum et Chaldaeorum, ubi est Saba fluvius. Unde Saba regio vocatur.
14.2
« Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.» Ad confusionem Judaeorum dictum est vidimus stellam ejus, ut nativitatem Christi a gentibus discerent. Successores Balaam fuerunt magi, qui stellam noverunt vaticinio ejus. Ille stellam vidit in spiritu, isti viderunt oculis et crediderunt. Utique non adorassent, si parvulum tantummodo credidissent. Angelus apparuit pastoribus nato Domino, Magis stella, quia Judaeis tanquam ratione utentibus creatura rationali praedicari debuit, et gentibus quasi ratione carentibus signa danda erant, et dignum fuit, ut jam loquente Domino apostoli gentibus praedicarent. Et necdum eo loquente elementa praedicarent. Magi appellati sunt reges orientales, vel quia de stirpe Balaam fuerunt, qui multum scivit de incantationibus, vel quia fefellerunt Herodem per aliam viam regressi in patriam. Magi etiam dicuntur qui vel per stellas, vel per aves, seu per quaelibet alia signa putant aliqua cognoscere.« Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum eo.» Rege coeli nato rex terrae turbatus est, quia terrena altitudo confunditur, cum coelestis celsitudo aperitur. Turbatur Hierosolyma favens Herodi, quem timebat juxta illud Salomonis:« Rex injustus omnes ministros habet impios.»
14.3
« Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel.» Bethlehem vicus quidem minimus est, sed nequaquam minima es in principibus Juda, id est in excellentia dignitatis principum Juda. In ea enim nascetur Salvator. Hoc testimonium Micheae prophetae est, sed evangelista more suo sententiam prophetae sumens verba mutat.
14.4
« Tunc Herodes clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.» GREGORIUS.) Cognito loco et tempore personam pueri non vult ignorare. Herodes significat hypocritas aliud dicentes et aliud cogitantes, qui dum ficte Deum quaerunt, nunquam invenire merentur.
14.5
« Qui cum audissent regem abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer.» Magis appropinquantibus Hierosolimam disparuit stella, quia quicunque propinquat ad hypocritas et haereticos, Dei lucem amittit. Sed postquam recedit ab eis divinam lucem recuperat, ut Christum credat de Virgine natum. Stella Dominum discernens non tenuit sidereas vias, sed domi vicina stetit supra, subaudis locum ubi erat puer. Haec stella, ut ait Fulgentius, nunquam antea apparuit quam Magis praevia putaretur, sed tunc creata est, et peracto officio mox esse desiit.
14.6
« Videntes autem stellam Magi gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum.» Et intrantes domum, id est diversorium, quod Lucas commemorat, invenerunt puerum et matrem ejus. Joseph autem idcirco tacetur, quia nullum de officiis ad nutritium pertinentibus commemoratur. Vel fortassis non aderat, ne male suspicionis occasio esset. Et procidentes tam mente quam corpore humiliter adorant in carne Verbum.
14.7
« Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham.» In auro regem, in thure Deum, in myrrha mortalem intellige. Aurum namque ad tributum, thus ad sacrificium, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum, quia solet myrrha condiri ne putrescant. Habes itaque in his non modicam sacrorum cognitionem, in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii, in auro quoque sapientiam intellige, ut ait Salomon:« Thesaurus desiderabitur, requiescet in ore sapientis.» In thure virtutem orationis, ut illud:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» In myrrha intellige nostrae carnis mortificationem. Unde illud:« Manus meae distillaverunt myrrham primam.» Mystice, stellae ortus primum a Magis intellectus indicat mox gentes in Christum credituras. Stella enim per propheticum sermonem Christi ortum confitentem significat. Herodes vero diabolum, qui cognita sibi nativitate persequitur eum in membris suis. Ad quem Magi pergunt, dum ab idololatria gentes recedunt, et ad domum in qua Christus est, id est ad Catholicam Ecclesiam perveniunt. In quam per fidem intrantes invenerunt Christum cum Maria matre ejus. Christi mater intelligitur fidelium societas, in qua Christus per fidem habitat. Apertis thesauris, id est litterarum peritia, obtulerunt ei terna munera, scilicet physicam, logicam, ethicam, vel historiam, allegoriam, tropologiam, vel sanctae Trinitatis fidem. Nomina autem trium Magorum Hebraice Appellius, Amerus, Damascus. Appellius interpretatur fidelis. Amerus humilis, Damascus misericors; Graeca autem lingua vocati sunt: Magalach, Galgalach, Saracin. Malgalach interpretatur nuntius, Galgalach devotus, Saracin gratia.
14.8
« Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.» Pio affectu desiderantes quid divina juberet voluntas, accipiunt responsum non per angelum, sed a Domino divinitus edocentur, ne redeant ad Herodem.( HILARIUS). In quo admonemur omnem salutem et spem in Christo locare, et ab itinere prioris vitae abstinere.( GREGORIUS). Per aliam viam ad regionem nostram regredimur obediendo, a qua discessimus inobediendo.
14.1.1
IN EPIPHANIA DOMINI. De eo quod omnis creatura dici possit Theophania, et de tribus apparitionibus.
14.1.1
Theophania est apparitio divina. Ipsa est similitudo divina, in qua apparet et manifestatur Deus. Si quis omnem creaturam Theophaniam dixerit, non errabit. Theophania potentiae est creaturarum magnitudo. Theophania sapientiae creaturarum pulchritudo. Theophania bonitatis creaturarum utilitas. Omnis creatura aliquam similitudinem habet cum Domino. Prima similitudo creaturae ad Deum est quod est; secunda, quod una est; tertia, quod omne quod est, in hoc est, quod unum est. Sed ex his quae sunt, et unum sunt, alia ex uno sunt, ut naturaliter simplicia; alia ex pluribus, ut composita. Illa autem quae sunt et unum sunt, et ex uno sunt, magis Deo similia sunt, praecipue, si unitatem suam quam ex pluribus non colligunt, ad plura non effundunt. Tales sunt naturae spiritales, quae magis ad similitudinem Dei accedunt, quia nec ex pluribus sunt, quia sunt natura simplicia; nec plura ex ipsis, quia non possunt esse materia. In his posuit Dominus duo ad naturam, duo ad formam: vitam et sensum ad naturam, cognitionem et dilectionem ad formam; ad vitam cognitionem, ad sensum dilectionem. Haec duo suprema, et Deo proxima sunt, et expressa imago: cognitio veritatis et amor virtutis. Praeterea videndum est de tribus indiciis quibus Christus hodie apparere voluit. Cum Creator olim, fratres charissimi, formam servi pro servis accipiens, latenter in mundum venisset, voluit se tribus hodie indiciis hominibus demonstrare. Hodie enim in Bethlehem a Magis est adoratus. Hodie a Joanne in Jordane baptizatus est. Hodie in nuptiis mutatione aquae in vinum clarificatus est.
14.1.2
Prima manifestatio facta est in primo anno nativitatis suae; secunda, in tricesimo; in tertia, in sequenti anno post tricesimum annum. Divina dispositione hae tres manifestationes eodem die diversis annis contigerunt. Sed modo de prima agamus. Voluit namque Dominus ostensione novae stellae tribus Magis in Chaldaea positis nativitatem suam ostendere. Cumque periti astrorum et novam stellam apparere viderent, ejus peritia artis ortum novum regem intellexerunt. Sed quia quidam propheta multis ante temporibus Balaam apud eos praedixerat:« Orietur stella ex Jacob, et exsurget vir de Israel,» cum mirabilem stellam nec ulli comparabilem conspicerent, illum, de quo Balaam pronuntiaverat, natum fuisse crediderunt. Veniunt autem divina inspiratione in Hierusalem, quae metropolis erat Judae. Divertunt ad Herodem, quaerunt de puero. Cumque diverteret ad Herodem, disparuit eis stella. Herodes autem vocans Scribas interrogavit ubi Messias, qui promissus erat in lege, nasciturus esset. Dicunt ei: In Bethlehem. Herodes igitur, cum esset alienigena, et regnum Judaeae dono Romanorum injuste possideret, cogitavit quo puerum posset occidere, timens ne regnum amitteret. Non est igitur ausus ire cum Magis ad quaerendum puerum, ne parentes puerum occultarent, cum adventum regis audirent. Praecepit ergo Magis diligenter puerum inquirere, sibi renuntiare, et ait se velle eum adorare. Discedunt Magi, videtur iterum stella. Laetantur et ea praevia veniunt in Bethlehem. Stella vero non erat in coelo fixa, sed in aere pendebat. Ostendit ergo domum manifeste ubi erat puer. More autem Persarum offerunt munera, sacramento tam congrua, aurum scilicet, thus et myrrham. Auro regem, thure Deum et sacerdotem, myrrha mortalem significantes. Ecce prima apparitio.
14.1.3
In trigesimo vero anno venit ad Joannem, qui baptizabat non in remissione peccatorum, sed in praeparatione baptismatis Christi, ut homines mansueti non abhorrerent baptismum Christi. Cumque aquae prius abluerent corpora, voluit eas sanctificare, ut potestatem mundandi animas haberent. Jesus ergo immunis a peccato baptizari petit, ut aquam sanctificaret, et hominibus exemplum daret. Eo baptizato aperti sunt coeli, et vidit Spiriritum in speciem columbae descendentem super se, et vox Patris audita est:« Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui.» Ecce secunda demonstratio. In sequenti vero anno invitatus est ad nuptias; defecit vinum, jussit impleri sex hydrias aqua, et mutavit aquam in vinum. Et hoc fuit initium signorum. His tribus indiciis, fratres charissimi, manifestavit se Christus mundo, et in omnibus Deus apparuit. In primo, adoratur a Magis ut Deus. In secundo, voce Patris Filius Dei asseritur. In tertio, sicut per miraculum primum divina potentia declaratur, vocatur itaque hic dies Theophania, quae, ut supra dictum est, divina apparitio interpretatur. Audistis veritatem historiae, causam quoque a nobis didicistis hujus festivitatis. Videamus itaque nunc si quid mysterii praeterea in supradictis lateat. DIVISIO.
14.1.4
Ideo, fratres, fulgens stella apparuit quia lumen esse in tenebris exortum populo significavit, de quo dicitur:« Erat lux vera, etc.» Ideo apparuit gentibus quia gentes praenuntiabat lucem fidei recepturas, juxta Isaiam:« Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, etc.» In Bethlehem voluit nasci, quia Bethlehem domus panis interpretatur. Ergo in ea natus est, et in Hierusalem, quae erat populosa, mortem subiit, quia non quaerebat gloriam mundi. Magister enim humilitatis de pauperibus parentibus, in humili loco, in vili praesepio nasci dignatus est, moriturus vero, elegit populosam urbem, ut in conspectu tot hominum, qui convenerant ad festivitatem, cum majori opprobrio pro nobis susciperet mortem. Dum divertunt ad Herodem, stellam admiserunt ducem, quia Herodes diabolus. Ad quem qui divertit amisso vere lumine excaecatur, quem qui deserit, statim verum lumen recipit quod amiserat. Domus ubi puer erat significat Ecclesiam. Quicunque autem quaerunt Christum, in Ecclesia eum inveniunt: ibi eum adorant et colunt. Invento autem Christo, quid offerre debeamus in muneribus eorum didicimus. Myrrham videlicet. Myrrha competit mortuis quia amaritudine ejus vermes exstinguuntur. Homo autem accedens ad Ecclesiam, mortificare debet carnem cum vitiis et concupiscentiis, ne vermes peccatorum nascantur. Exstinctis vitiis necessaria est oratio quae per thus significatur, quae impetrat veniam. De quo dicitur: Dirigatur oratio, etc..» Inde sequuntur opera charitatis, quae per aurum designantur. Sicut enim caeteris metallis praevalet, sic inter caeteras virtutes charitas praecellit. Ipsa est namque plenitudo legis. Haec tria igitur necessaria sunt: poenitentia quae per myrrham, oratio quae per thus, charitas quae per aurum significatur. In secunda autem manifestatione sunt ostensa sacramenta nostrae salutis. Voluit enim in se ostendere, dum baptizaretur, quid baptizatis conferretur. Quando aliquis in baptismo regeneratur, ibi tota Trinitas operatur. Unde tota Trinitas ostensa est. ubi Christus baptizatus est. Filius erat in Christo, Spiritus in columba, Pater in voce se revelavit. Spiritus in columba apparuit, quia columba est avis magnae simplicitatis. Per hanc autem avem innocentiam voluit significare quam confert regeneratis. Quod Pater dixit:« Hic est Filius,» etc., significat quod baptizati filii Dei sunt, et qui prius displicebant, incipiunt ei placere. Quod aperti sunt coeli significabat baptizatis coelum reserari quod prius erat pro peccato obseratum. Nuptiae vero, in quibus se tertio manifestavit, significant copulationem Christi et Ecclesiae. In quibus mutatur aqua in vinum, dum vetus lex conversa est in Evangelium. Lex antiqua, aquae comparatur, quia subjectos sibi ad amorem Dei non inflammabat. Evangelium est vinum quod fideles in Dei amore per inspirationem Spiritus facit fervere.
14.1.5
Tantis et talibus sacramentis, haec dies, fratres charissimi, consecrata est, quodammodo major est haec festivitas, quam Nativitatis solemnitas. Major est enim ut ait Augustinus, secunda quam prima nativitas. In hac enim habuit baptismus initium, qui est regeneratio animarum. In hac, aqua effecta est mater multorum populorum. Prima nativitas est carnalis, haec autem est spiritualis. Sicut ergo dignior est anima quam caro, sic nativitas animae dignior est quam carnis. In prima ingressus est in mundum, in secunda ingressus est in coelum. Quam opportune haec tria sub tali ordine uno die convenerunt! stella ducens ad Christum, baptismatis sacramentum, mutatio aquae in vinum. Et in hoc ordine apparet instructio nostrae vitae. Cum enim convertitur aliquis ad fidem, stella, id est lux fidei, ducit ad Christum; deinde postquam ad Christum instructus est fide, accedit ad baptismatis sacramentum; postea potatur et reficitur per evangelicae doctrinae poculum. Qui ne deficiat in via siti, paratur quotidie potus praedicationis peregrinanti. Ergo haec solemnitas, tot mysteriis plena, summa devotione est celebranda. Cum hodie gaudetis de nativitate nostra, quae hodie initium sumit in baptismo, hodie quoque gaudeatis de conversione gentium, quarum primitiae hac in die accesserunt ad Christum, Magi videlicet quos cum muneribus ad se attraxerat. Quare hos tres Magos attraxerat? quia tres partes mundi, Asiam, Africam, Europam, fide et operatione ad se trahere voluit. Verum cum in eo fuerit plenitudo divinitatis corporaliter, et nihil posset ei gratiae accidere, cur est baptizatus? ut nobis aquas ad baptisma sanctificaret. Quare in aqua baptizatur? quia aqua contraria est igni: ignis enim peccatum est. Sicut ira in animo, sic et concupiscentia in carne. Ut autem ignis exstinguatur in aqua baptizatur, sicque peccatum deletur, ne igne aeterni supplicii puniatur. Aliter, aqua sordes diluit, sitim exstinguit, imaginem reddit: ita gratia Spiritus sancti in baptismate sordes peccatorum abluit, sitim animae verbo Dei restinguit, imaginem Dei per culpam amissam restituit. Nunc igitur ad mensas nostras suscipiamus Christum hodierno baptizatum, qui et hodie suscepit gentes ad se venientes. In paupere vestitur, in paupere pascitur; pauper enim in mundo fuit, et pauperibus regnum tribuit, et pauperes diligit. Ipse enim ait:« Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.» Si eos recipitis in mundo, et ipsi vos recipient in coelo. Unde Dominus:« Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc..» Unde iterum:« Beati pauperes spiritu.» Dominus autem noster Jesus Christus, qui pro nobis voluit in mundum descendere, det nobis incrementum virtutum, ad coelestia ascendere. Amen.
14.2.1
IN EPIPHANIA DOMINI. ITEM DE EODEM EVANGELIO.
14.2.1
« Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, etc..» Quid hic textus Evangelii significet, charissimi, breviter refero vestrae dilectioni. Quod tres Magi ad Dominum venerant, significat quod tres partes mundi, Asia, Africa, Europa, fidei sanctae Trinitatis colla subdere debebant. Quod tertia decima die venerunt, denuntiat quod tres partes mundi Decalogum legis per eum receperunt. Ter quoque quatuor faciunt duodecim. Absque die natalis Domini, duodecim dies computantur, quia per duodecim apostolos quatuor plagae mundi ad fidem sanctae Trinitatis convertebantur. Rex impius qui de illorum adventu turbatur, est diabolus, qui fidelibus in via salutis insidiatur. Stella qui eos ad Christum ducit, est sacra Scriptura, quae nobis iter ad vitam ostendit. Domus in qua Christus invenitur, est Ecclesia vel superna patria, ubi Dominus videbitur in gloria sua. Munera quae Magi offerunt sunt bona opera, quae fideles Deo per fidem persolvunt. Aurum ei offertur, dum rex omnium et pretium nostrae redemptionis creditur. Thus ei immolatur, dum Deus super omnia, et sacrificium Deo Patri pro nobis praedicatur. Myrrha ei sacrificatur, dum sua mortalitate putredo vitiorum nostrorum, exterminata affirmatur. Haec quoque tria munera nos Deo offerimus, si eum ubique regnantem, cuncta ut Deus gubernantem, pro nobis mortalem factum credimus. Magi in patriam redeunt per aliam semitam, quia nimirum necesse est ut nos, qui per superbiae venimus in hujus exsilii miseriam, pariter humilitatis revertamur ad paradisi patriam. Haec stella clarior sole fuit: unde et in die radians a sole obscurari non potuit, quia solem solo suo fulgore praetulit. Haec etiam in coelo, non cum aliis sideribus in aere prope terram cucurrit, quia conditorem astrorum terris illuxisse innotuit.
14.2.2
Cur autem visa stella Magi putaverunt Dominum in Judaea inquirendum, paucis est vobis dicendum. In libris suis legerant scriptum per prophetam ipsorum Balaam, de Christo dictum:« Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo potens de Israel.» Cum Deus per Moysen populum suum de Aegypto duceret, et iter per terram Madian ad terram repromissionis haberent, advocavit rex Balac sacerdotem idolorum Balaam, ut eis malediceret, et eos a regno suo maledicto averteret. Qui ascendens asinam, ad regem tetendit. Sed ei angelus Domini cum igneo gladio in via obstitit, insuper asina locuta prophetam increpuit. Tandem cum angelo permittente ad regem pervenisset, et eum rex in cacumen montis duxisset, intuitus castra filiorum Israelis, Christum de eis nasciturum intellexit, et haec de eo prophetans praedixit:« Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel, cujus fortitudo ut rhinocerotis, et omnem terram sibi subjugabit.» Qui postquam a rege pecuniam accepit, consilium contra eumdem populum dedit, videlicet ut puellae auro et gemmis ornatae, cum vino et idolo venienti populo occurrerent, et dum eas ad commistionem peterent, prius idolo immolare cogerent, et sic offenso Deo, per manus ipsius corruerent. Quod ita evenit; nam adolescentes vino inebriati in amore puellarum exarserunt, et libidine victi, idolo Beelphegor sacrificaverunt: unde XII[ XXIV] millia perierunt. Postea rex cum omni populo suo et impio consiliatore gladio transverberatur, et tota regio ferro et igne vastatur.
14.2.3
Haec, charissimi, in figura praecesserunt; sed nostra tempora designaverunt. Populus, qui de Aegypto ducitur per Moysen ad terram repromissionis, est Christianus populus, qui per Jesum de hoc mundo ducitur ad patriam aeternae claritatis. Rex qui eis in via obstitit est diabolus, qui multis modis nobis iter vitae obstruit. Sacerdos qui asina vehitur, est ordo malorum sacerdotum, qui irrationabili desideriorum suorum motu regitur; qui etiam ab asina increpatur, quia horum vita etiam a vulgo reprobatur. Propheta obmutescit et asina loquitur, quia clero tacente verbum Dei ab indoctis saepe profertur. Etenim dicitur:« Canes muti non valentes latrare.» Ob conscientiam pravae vitae a verbo Dei obmutescunt, et, ne redarguantur contra perverse viventes, latratus praedicationis non edunt; quibus cum ab angelo flammeo ense obsistitur, quia judicium aeterni ignis in omni Scriptura eis praedicatur. Balaam montem scandens, de futuris prophetat, et tamen pecunia corruptus populum Dei impugnat, quia et isti aliquando altitudinem scientiae attingunt, de futura vita populo plurima praedicant, et his tamen per reprobam vitam contradicunt. Etenim per prophetam dicitur:« Vidi in monte quasi aedificium civitatis, et ecce terra ascendit super fenestras.» Civitas in monte aedificata est Ecclesia in Christo locata. Sacerdotes vero sunt fenestrae, per quos lumen divinae notitiae debuit subjectis splendescere. Sed, heu! terra super fenestras crevit, et lumen intrare non sinit, quia cupiditas terrenarum rerum visum mentis sacerdotum excaecat; et ideo lumen divinae scientiae per eos minime in Ecclesiam radiat. Stella quae de Jacob orta fulsit, est Christus qui de genere Israel mundo illuxit. Cujus virtus ut unicornis fuit, qui omnia obstantia cornu supprimit. De quo unicornu dicit physiologus hanc naturam habere quod unicornis sit, et quod sit pusillum animal, et haedo similis, acerrimumque: atque illud singulare cornu in capite habeat, et nullus venator eum capere potest. Sed hoc argumento capiunt illum: ducunt puellam virginem in illum locum ubi moratur, et dimittunt eam ibi solam. Ille autem mox ut viderit eam, salit in sinum virginis et complectitur eam, donec obdormit, sicque comprehenditur et perducitur ad palatium regis. Hunc per rhinocerotem Christus designatur, qui principatus et potestates mundi cornibus crucis perdomuit, et jamdudum cuncta regna suo imperio subdidit. Puellae ornatae cum quibus populus fornicatur, et ad idololatriam inclinatur, sunt pompae et illecebrae mundi, quibus populus irretitur, et diabolico cultui subjicitur. Balaam interit gladio, quia sacerdotalis ordo, dux caecus caecorum perit divino judicio. Demum rex cum populo exterminatur, et regio concrematur, quia ad ultimum diabolus cum omnibus membris suis damnabitur, et hic mundus quem pro patria dilexerant, a flamma vorabitur.
14.2.4
Hodie etiam, dilectissimi, Christus a Joanne in Jordane post XXX annos baptizatur, et coelum ei reseratur, et Spiritus sanctus in columba specie super eum descendisse memoratur, et paterna vox dilectum filium protestatur. Dominus, charissimi, non sua, sed nostra crimina lavit, et nobis baptisma suo ingressu consecravit. Coelum ei patet, et Spiritus descendens super eum manet, quia qui in ejus nomine baptisma consequuntur, Spiritu sancto replebuntur, et si columbae simplicitatem imitantur, in coelo cum Christo exaltantur. Per bestias etiam informamur, ut veterem vitam deponentes, nova induamur. Fertur enim de serpentibus quod nomen acceperunt eo quod occultis accessibus serpunt. Physiologus dicit quatuor naturas habere serpentes. Primam naturam cum senuerint, caligant oculi ejus, et si voluerit novus fieri, abstinet se a cibo, et jejunat diebus quadraginta et noctibus donec pellis ejus in eo laxetur, et quaerit petram in fissura angustam, et inde se vehementer coarctat, atque contribulato corpore deponit senectutem, et iterum novus fit. Secundam autem naturam cum venerit bibere aquam ad fontem, non secum affert suum venenum, sed in cubili suo deponit, et sic aquam bibit. Tertiam vero naturam, si viderit serpens hominem nudum, timet valde accedere ad eum; si autem vestitum vidit non facile fugit. Quartam quoque naturam serpentis, quando venerit homo et voluerit eum occidere, totum corpus tradit ad poenam, caput autem solum custodit. Per hunc itaque serpentem quilibet peccator designatur qui in multis flagitiis inveteratur. Hunc oportet, ut ad petram Christum quantocius veniat, angustam viam quae ducit ad vitam accipiat veteri tunica vitiorum exspolietur, nova veste virtutum circumdetur.
14.2.5
Hodie etiam, dilectissimi, Dominus invitatus ad nuptias post annum baptismi sui, convivas exhilaravit, dum deficiente vino sex hydrias aquae in vinum commutavit. De hoc vino nos quoque potat, dum haec nos spiritaliter intelligere donat. Istum diem etiam gentiles olim celebrem ducebant, ob trinum triumphum quem hodie Romani Augusto Caesari exhibebant, eo quod tria regna, scilicet Parthiam, Aegyptum et Mediam devincens, Romano imperio subjugaverat. Hunc nihilominus Ecclesia ob tres causas solemnem judicat, et regi omnium cum triumphali laude jubilat, quod videlicet tres partes mundi, hodie per tres Magos sceptro sui dominii subdidit, et crimina nostra in Jordane abluit, et aquam legis hodie in vinum gratiae ad spiritales nuptias transtulit. Hujus imperio, charissimi, vos tota mente et corde subdite, debitum servitium omni tempore ei persolvite, ut post hujus miserae vitae inopiam, percipiatis ab illo divitias et gloriam quam oculus non vidit.

Intertext edge

Open linked passage

Note