Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
18.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Matthaeum.
18.1
« Ascendente Jesu in naviculam secuti sunt eum discipuli ejus: Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Ipse vero erat in puppi, super cervical dormiens.» Cervical dicitur vel pulvillus, vel quodlibet aliud substratum cervici recumbentis ad dormiendum. Navicula videbatur operiri et impleri fluctibus, quare tanto magis timor conturbat discipulos.
18.2
« Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit vento et mari. Et dixit: Tace et obmutesce. Et facta est tranquillitas magna.» Licet diversis verbis evangelistae narrent, una tamen sententia est, et totum dici potuit. Dominatur vento et mari, de quo dicitur:« Tu Dominaris potestatis maris;» Non errore haereticorum imperavit qui omnia animantia putant animantia, sed majestate qua Deo sunt sensibilia, nobis insensibilia. Cujus signi typum in Jona legimus, quod Dominus caeteris periclitantibus secutus est, et dormit et suscitatur, et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes. Itaque suae personae utramque naturam dignatus est ostendere dormiens ut homo, mare coercens ut Deus.
18.3
« Porro nomines mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis aut qualis est hic, quia ventis imperat et mari, et obediunt ei.» Recte appellantur homines quicunque potentiam Salvatoris, nondum noverant, sive nautae excipiantur, sive alii qui in navi erant sive et ipsi discipuli. Allegorice mare accipitur aestus hujus saeculi; navicula passionis arbor, cujus beneficio fideles adjuti mundi fluctus transcendunt, et ad littus patriae coelestis perveniunt. De hoc quod discipuli cum Domino naviculam ascendunt alibi significationem aperit dicens: Si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Discipulis navigantibus Christus dormit, quia fidelibus in spe quietis perpetuae saeculum calcantibus, et post terga certatim mundi fastus jactantibus tempus Dominicae passionis advenit. Unde Marcus hoc sero gestum fuisse perhibet, ut veri solis occubitum, non solum Domini dormitio, sed etiam ipsa hora significaret. Quo ascendente puppim crucis ut somnum mortis caperet, fluctus blasphemantium daemoniacis excitati procellis assurgunt. Quibus non ejus patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas periclitatur. Puppis mortuis pellibus vivos contegit et fluctus arcet, et ligno solidatur, quae innuunt cruce et morte Domini Ecclesiam salvari. Per cervical intellige corpus cui divinitas, sicut caput inclinata, recumbit. Suscitant Dominum discipuli ne pereant, quia maximis votis resurrectionem quae rebant. Ventum resurgens Dominus increpavit, quia diaboli superbiam stravit, dum ejus imperium destruxit. Tempestatem aquae cessare fecit, quia rabiem clamantium: Si Filius Dei est, descendat de cruce, labefecit Recte arguuntur qui praesente Christo timebant, unde post resurrectionem etiam audierunt quaedam ex ipsis:« O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae.» Nobis etiam saepe navigantibus quasi inter aequoris fremitus obdormit Dominus, quando inter medios virtutum nisus crebrescente, vel immundorum spirituum vel hominum pravorum, vel cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Sed tunc necesse est ad Deum curramus, quatenus ad tranquillitatem nos ducat et portum salutis indulgeat.
18.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Matthaeum. De mensura diligendi Deum.
18.1
« Nemini quidquam debeatis, ait Apostolus, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem implevit.» Quali autem mensura Deus et proximus debeat diligi, diligentius considerandum est nobis. De mensura diligendi Deum Scriptura nobis manifestat cum dicit:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente, et ex tota anima tua.» Quasi diceret: Non tibi praecipio ut tantum diligas, vel tantum Deum tuum. Quantum potes, tantum dilige: possibilitas tua erit mensura tua. Quanto plus amas, tanto plus habes; et quanto plus habes, tanto felicior es. Extendere ergo et dilatare quantum potes ut totum impleatur quod in te est, etiam si non totum capiatur quod in illo est. Noli timere quasi tibi deficere debeat ille, si nimis capax fueris. Quantumcunque poteris, nunquam tantum poteris quantum ipse est. Si tantum posses, tantus esses. Nunc autem crescere in illo potes, aequari illi non potes. Cresce ergo et profice. Quanto major eris in bono; tanto melior eris. Si summus esses, optimus esses. Nunc quia summus esse non potes, potes esse in summo. Et magnum tibi hoc est, et ex hoc tu magnus es, si in summo es, et tanto utique major quanto altior. Ascendis autem, cum diligis. Sursum pergis in charitate, quia charitas sursum ducit. Sicut ait Apostolus:« Adhuc excellentiorem viam vobis demonstrabo.» Ascende ergo, dum potes: modo tempus est crescendi et proficiendi; postea, cum consummabuntur omnia, stabis in eo ad quod perveneris. Et hoc erit summum tuum in illo, supra quod non transies amplius; sed summum illius non erit in quo propterea, si stas, quasi non invenias amplius quo crescas. Idcirco ascende, dum potes, quantum potes: nunquam nimis potes, ubi nunquam potes totum. Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, ut ex illo totum tuum impleatur; etiam si a tuo toto, illius non capiatur totum, replet te, et superabundat in se. Si vas non deficit oleum sufficit. Cor tuum vas est, amor illius oleum. Quandiu vas habes, ille infundere oleum non cessat, et postea cum tu amplius vas non habes, ille adhuc amplius oleum habet. Propterea noli parcere illi, cape quantum potes. Dilige quantum sufficis, quia ille non deficit. Dilige ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, id est ex toto intellectu tuo, et ex toto affectu tuo, et ex tota memoria tua. Quantum intelligis, quantum sapis, quantum sufficis, tantum dilige. Totum cognitione impleatur, totum dilectione afficiatur, totum memoria teneatur. Quantum illuminaris, tantum afficiaris, ut totum dulce sit quidquid de illo in cognitionem et memoriam venit. Si recte totum probatur, cur non totum diligatur. Quantum ergo innotescere dignatur nobis tantum diligatur a nobis. Totum quod capere possimus diligamus, et quantum possumus.
18.2.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Matthaeum. De mensura diligendi proximum.
18.2.1
De dilectione proximi dicit nobis Scriptura:« Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Quod mandatum tunc profecto implemus, si vera citra id quod nobis cupimus bonum, etiam illi cupiamus. In quibus enim nosmetipsos recte diligimus proximum nostrum, sive ad necessitatem corporis, sive ad animae salutem, sine fictione diligere et quantum rationabiliter possumus, adjuvare debemus. Quaerunt autem aliqui si id quod dictum est,« sicut teipsum,» secundum similitudinem tantum, sive etiam secundum aequalitatem intelligendum sit. Nam si proximos nostros tantum diligere jubemur quantum nosmetipsos, videtur quiddam scrupulosum inde oriri: quod non leviter explicare possumus. Ecce duo sunt quorum alterum perire necesse est. Datur uni optio quod velit eligat e duobus quorum alterum omnino evitari non possit. Si suam salutem magis eligit, minus proximum diligit. Si proximi salutem magis eligit, Deum minus diligit quam proximum, a quo seperari vult propter proximum. Sed forte quis dicat parem dilectionem facere non posse electionem: utrumque aequaliter velle, et utrumque aequaliter nolle, nec posse alterum alteri praeferre in optione quae paria omnimo constant in dilectione. Sic ergo forte quis hanc objectionem evitare contendat. Sed quid dicemus? Si unum aliquem hominem tuum diligere debeo quantum meipsum, nonne, si duo sunt aut tres, aut quatuor, diligere amplius debeo quam meipsum. Sic vadunt quaestiones hominum, et inquietant homines semetipsos cogitationibus suis. Dicunt enim: Quod melius est, amplius diligendum est. Ponamus tres homines, unum hinc, duos inde. Dico quia perire necesse est aut unum istum, aut duos illos. Dic ergo tu mihi: Quid eligis, qui proximum tuum diligis tanquam teipsum? Melius est perire unum quam duos, quia melius est salvare duos quam unum. Ideo, inquis, magis eligo ut pereat unus et duo salventur. Ergo vis ut magis salventur duo isti quam ille unus. Nonne ergo illud magis diligis, quod potius est eligis: ita, inquis, omnino magis diligo. Vide ergo quid sequatur. Superius autem confessus es quia tantum diligis, vel, si non diligis, diligere debes proximum tuum quantum teipsum. Si ergo tantum diligis unum istum quantum teipsum, et rursum duos istos plus diligis quam teipsum, plus itaque duos illos diligis quam teipsum. Et si illos duos plus diligis quam teipsum, quantum videtur plus diligis illos quam Deum propter quos separari vis ab eo, ut Deum non habeas, neque diligas Deum ut pereas tu, ut illi salvi fiant: Et fortassis aliquis aestimabit ejusmodi dilectionem habuisse Moysen, qui irascenti Deo pro salute proximorum se opponens ait:« Si non dimittis eis hanc noxiam, dele me de libro quem scripsisti.» Et Apostolus pro fratribus anathema esse cupit a Christo, ut illi salvi fiant in Christo, et fortasse hoc aliquis etiam ad amorem Dei pertinere credat, ut eum tantum diligamus, ut gloriam ejus in aliis potius amplificari quam in nobis coarctari cupiamus. Et propterea pro salute multorum nostram nobis perditionem optandam, ut potius multi salventur et nos pereamus, quam multi pereant et nos salvemur.
18.2.2
Sed considerate quoniam ordo dilectionis talis est, ut ante se diligat homo quam proximum suum, cujus dilectionem a sua trahere et formare jubetur, cum dicitur:« Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Si enim proximum suum diligit sicut seipsum, quomodo proximum diligit, cum seipsum non diligit. Si enim proximum suum diligit sicut seipsum, profectu hoc illi cupit et optat quod sibi. Si autem hoc illi evenire desiderat quod sibi, quomodo illius salutem desiderat qui suam perditionem optat. Itaque primum seipsum bene diligere debet, ut postea secundum se bene diligat et proximum suum. Si autem se perdere vult ut salvum faciat proximum suum, non est ordinata dilectio, quia pro anima sua nullam commutationem dare potest homo. Hoc enim a te primum requirit Deus, ut animam tuam des illi, deinde caetera adjicias. Si quid pro isto dare volueris non accipitur, nisi dederis et istud. Primum istud, reliqua cum isto. Non autem dico duo aut tres aut quatuor homines, sed nec totum mundum contra animam tuam diligere debes. Si enim aliquid plus quam animam tuam diligis, idipsum profecto plus quam Deum diligere comprobaris, quia animam tuam non diligis nisi in eo solo, quia bonum illius quod Deus est diligis. Idcirco primum dilige animam tuam, diligendo bonum animae tuae. Deinde etiam dilige proximum tuum sicut teipsum, diligendo illi bonum quod diligis tibi. Hoc est enim illud diligere, bonum illi diligere. Nam bonum illius diligere posses, etiam si illum non diligeres. Posses enim tibi diligere, aut alteri cuilibet, et non illi, et ita illum non diligeres, quamvis bonum illius diligeres, quia illi non diligeres. Posses diligere equum illius, domum et agrum, pecuniam illius, fortitudinem, pulchritudinem aut sapientiam illius, quamvis illum non diligeres, quia tibi diligeres, non illi. Enim verum bonum non poteras diligere tibi, nisi illud diligeres et cuperes proximo tuo.
18.2.3
Distinxit ergo Scriptura dilectionem istam secundum illam qua in aliis et de aliis bonus est. Dilectionem primum praecipiens homini, ut Deum diligat, intendens utique ut in eo ipso seipsum diligat, quia diligere seipsum non aliud est quam bonum suum diligere, et bonum suum diligere non aliud est quam sibi diligere: hoc est velle illud et desiderare. Quia enim omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit; et rursum quia omnis qui Deum diligit, bonum suum diligit, constat profecto quia nemo Deum diligit, qui sibi illum non diligit; et omnis qui diligit sibi diligit, quia desiderat et habere cupit quem diligit.
18.2.4
Item. Quia non omnis qui bonum alterius diligit, illum diligit cujus bonum diligit, quia non illi diligit bonum quod diligit. Distinxit Scriptura humanae menti, secundum ea quae in humanis divisa, aliquoties inveniuntur, id quod divina inseparabile habent, dicens homini ut, postquam Deum diligeret, diligeret et proximum suum, non quod istud sine isto facere possunt, sed ne posse putarent. Primum ergo dixit ut Deum diligeret, et in eo ipse dixit ut sibi diligeret, quia omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit. Quia non omnis qui bonum alterius diligit, illi diligit cujus bonum diligit; post dilectionem Dei statim subjunxit dilectionem proximi, ut hoc homo proximo suo cuperet diligendo illum, quod sibi diligendo Deum. Quod majus bonum mihi est, a me plus diligendum est, quia mihi primum insitum est, ut diligam bonum meum: illud maxime quod verum bonum est, et, post illud et secundum illud, diligam bonum proximi mei. Secundum me et post me aliquid illi debeo, ante me vel contra me nihil. Alioquin non staret:« Diliges proximum tuum sicut teipsum,» si illum diligerem, odio habens meipsum. Secundum hunc itaque modum non nisi duo sunt praecepta charitatis: primum de dilectione Dei, in quo homo veraciter diligit seipsum. Secundum de dilectione proximi, in quo proximum diligit sicut seipsum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).