Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
25.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Lucam.
25.1
« Erat Jesus ejiciens daemonium, et erat illud mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae dicentes: Nunquid apparuit sic in Israel. Nunquid iste est filius David, etc.?» Ac si dicant turbae fideles: Non tantum est filius David iste, sed etiam Filius Dei. In Graeco melius sonat surdum quam mutum; sed Scriptura alterum accipit indifferenter pro altero. Egressis autem, subaudis de hoc saeculo, obtulerunt Domino praedicatores mutum, scilicet populum mutum, qui nihil adhuc erat locutus de gloria Dei, quod non habuerat praedicatores. Hic populus intelligitur fuisse de gentibus: unde et sequitur admiratio turbarum de ipsis dicentibus nunquam sic apparuisse in Israel, scilicet ut tot inde simul converterentur ad Christianismum.
25.2
« Pharisaei autem dicebant: In Beelzebub principe daemoniorum hic ejicit daemones.» Turbis minus eruditis facta Domini mirantibus, Scribae et Pharisaei sinistra interpretatione de factis Domini laborabant attribuentes miracula ejus Beelzebub, quod deus erat Accaron. Beel ipse est Baal. Zebub autem musca vocatur. Haec juxta quaedam mendosa exemplaria, l, littera, vel d in fine est nominis legenda. Sed b, beel, zebub, aut vir muscarum, sive habens muscas interpretatur, ob sordes videlicet immolatitii cruoris, ex cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant. Nota quod Ninus, rex conditor Ninives Belo patri statuam consecravit, eique divinos honores constituit. Cujus simulacri similitudinem Chaldaei suscipientes, Bel vocabant. Inde Palaestini suscipientes, Baal dicebant. Moabitae Beelphegor, Judaei autem, unius Dei cultores propter, derisionem gentium, Beelzebub appellabant, asserentes in hoc simulacro principem daemoniorum habitare.
25.3
« Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis.« Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus divisa adversus se non stabit.» Ad cogitationes Pharisaeorum respondit ut vel sic compellerentur credere. Juxta litteram patet quod omne regnum solidum et firmum, si per partes dividitur, cum alii ab aliis vel puniuntur vel perimuntur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus. Cadere quoque ratio est domus sive civitas. Quod Matthaeus ponit. Concordia namque parvae res crescunt; discordia maximae dilabuntur. Quo autem haec spiritualiter attendantur, exponit.
25.4
« Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius.» Non potest stare, sed finem habet, quia dicitis in Beelzebub ejicere me daemonia. Eligant quod velint. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest ne in ruina ejus pariter involvantur.« Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt.» Filios Judaeorum vel exorcistas gentis illius significant, vel apostolos ex eorum stirpe generatos. Quasi dicat: Si in filiis vestris expulsionem daemonum Deo attribuitis, quare in me non idem facitis? Apostoli, qui sunt ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non malignitas, sed meae virtutis simplicitas apparet, testes mei erunt, quod in Spiritu sancto ejicio daemonia. Et erunt vestri judices de hoc quod mihi imponitis per Beelzebub operari. Vel exorcistae, qui filii vestri sunt et daemones fugant ab obsessis judices vestri erunt, non potestate ut mei discipuli, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principe daemoniorum.
25.5
« Porro, si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.» Si ego in Spiritu Dei ejicio daemones, nec aliter possunt filii vestri ejicere, procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum diaboli, cum quo et vos subvertimini. Regnum Dei est potestas qua dominantur impii et a fidelibus secernuntur. Vel ita: Regnum Dei vel seipsum significat, de quo alibi dicit:« Regnum Dei intra vos est;» et« Medius stat inter vos quem vos nescitis.» Vel regnum Scripturae ablatum Judaeis et traditum nobis, vel regnum coelorum quasi dicat: Si in spiritu Dei ejicio daemonia, sine dubio sciatis aditum regni coelestis patefactum credentibus. Digitus Dei est quem confessi sunt Magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant dicentes.« Digitus Dei est iste,» quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina. Ipse enim scripsit qui scribenda dictavit. Manus et brachium Dei Filius ejus est, et digitus ejus Spiritus sanctus. Qui digitus dicitur propter partitionem donorum qui in eo dantur, unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris apparet magis partitio quam in digitis. Sicut autem digitus cum manu vel brachio; manus vero vel brachium cum corpore unum sunt in natura, ita Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres quidem sunt personae, una autem substantia divinitatis. Digiti vero Dei pluraliter sancti intelliguntur prophetae, per quos Spiritus sanctus libros legis ac prophetarum sua inspiratione describit. De quibus in psalmo scriptum est:« Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum.» Per coelos enim libros legis ac prophetarum, per digitos vero sanctos, ut dictum est, prophetas mystice insinuavit.
25.6
« Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere in quibus confidebat, nisi prius alligaverit fortem, et tunc demum vasa illius diripiat?» Ostendit Dominus per manifestam parabolam, quia virtute divinitatis homines a daemonio liberantur. Fortis est diabolus, domus illius mundus, in maligno positus in quo usque ad adventum Salvatoris quasi pacato imperio sine contradictione quiescebat. Unde Dominus:« Venit princeps mundi hujus et in me non habet quidquam.» Et iterum:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Fortior illo fuit ipse Dominus qui arma ejus abstulit, id est astutias et dolos nequitiae spiritalis. Et sic adimendo potestatem a seductione electorum compescere coegit, quod fuit alligare fortem. Spolia seu vasa sunt homines ab eo decepti, quae victor Christus distribuit. Quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem dedit dona hominibus, quosdam apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, alios pastores ordinans et doctores. Fortis ergo domum fuit diripere, ereptos a diabolo Ecclesiae adunare, et per distinctas graduum dignitates promovere. Atrium quod fortis armatus custodit, est cor; fortis armatus malitia; fortior superveniens, sapientia; arma, membra. Sapientia primum malitiam capit per cognitionem, eam deprehendens, postea ligat, ab opere cohibens, deinde flagellat, quia pravus effectus quasi duris quibusdam flagellis caeditur, quando per studium disciplinae ab eo quod appetit refrenatur. Novissime quasi membris in crucem extensis et divisis a se clavis configitur, quando divisis a se vitiis timore Dei animus penetratur. Quando simul sunt vitia, fortiora sunt, quae ab alterutro se muniunt, ut gula luxuriam, pompa superbiam, etc. Divide illa et ab invicem disjunge, et sic confige timore Dei carnes tuas, et malitia in te moriatur. Non autem mireris si sapientia malitiae facit quod a malitia ipsa prius sustinuit. Prius malitia crucifixit sapientiam; postea sapientia praevalens crucifixit malitiam.
25.7
« Qui non est mecum est contra me; et qui non congregat mecum, spargit.» Hoc consequenter non ad haereticos, sed ad diabolum refertur, cujus opera Salvatoris operibus comparari nequeunt. Ille enim cupit animas hominum tenere captivas, quas Dominus liberat. Ille trahit ad vitia, Dominus revocat ad virtutes. Quomodo ergo concordant quorum opera divisa sunt? Qui non colligit, hoc est qui non congregat oves meas mecum, dispergit, hoc est dissipat eas a coetu fidelium. Hic insinuat, quia non habens Spiritum sanctum, qui non cum illo congregat, quomodo unquam sub ejus nomine congreget? Hic omnino nos compulit intelligere non alibi posse fieri remissionem peccatorum nisi in Christi congregatione quae non spargit.
25.8
« Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit.» Possunt haec non inconvenienter accipi de quolibet haeretico vel schismatico, vel etiam malo Catholico. De quo cum tempore baptismatis spiritus immundus exierit ambulat per loca inaquosa, id est circuit corda fidelium expurgata a mollitie fluxae cogitationis. Requiem quaerit et non invenit, quia castas mentes inhabitare non potest, nec quiescere nisi in pravo corde. Unde Dominus de illo inquit:« Sub umbra dormit, in secreto calami et locis humentibus.» In umbra insinuat tenebrosas conscientias; in calamo qui foris est nitidus, et intus vacuus est, mentes simulatrices; in locis humentibus lascivas et molles. Tunc dicit:« Revertar in domum meam unde exivi.» Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto modo mihi subjiciam.
25.9
« Et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam.» Vacantem, scilicet a bonis actibus per negligentiam, mundatam a vitiis pristinis per baptismi gratiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisim.
25.10
« Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi.» Per septem spiritus universa vitia designat quae merito dicuntur nequiora diabolo comparatione prioris inhabitationis. Cum enim diabolus malus sit et malos faciat ante baptismum quaecunque post baptisma sive pravitate haeretica seu mundana cupiditate arripuerit mox eum in omnium vitiorum ima prosternit. Et non solum habebit septem vitia VII spiritalibus virtutibus contraria, sed per hypocrisim ipsas servitutes habere simulabit.« Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.» Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere quam post agnitionem retrorsum converti. Hoc in Juda traditore et Simone Mago specialiter legimus impletum. Quid haec parabola intendat, finis ejus insinuat.« Sic erunt et generationi huic pessimae,» id est quod de uno specialiter narravi, hoc eveniet in gente hujus populi. Immundus spiritus a Judaeis exivit quando legem acceperunt et transivit ad gentes. Sed cum postea cum incredentibus gentibus locum non inveniret, reversus est ad Judaeos, vacantes a Christo, et superfluis observationibus legis mundatos prout putabant, atque ornatos. Ut autem firmius deinceps possideat, assumit universitatem daemonum. Pejus ergo modo faciunt Judaei, majori numero daemonum possessi quam prius, quia minus erat Christum venturum non credere quam postquam venit non suscipere.
25.11
« Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit et ubera, etc.» Magnae devotionis et fidei ostenditur haec mulier, quae, Pharisaeis blasphemantibus Dominum, tanta sinceritate ejus incarnationem confitetur, ut et poenitentium et futurorum confundat perfidiam. Si enim caro Verbi Dei a carne virginis matris esset extranea, ut multi haeretici dixerunt, sine causa venit qui eum portavit, et ubera quae cum lactaverunt beatificarentur. Unde dicit Apostolus contra haereticos,« Quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege.» Nec audiendi sunt qui legendum putant natum ex muliere, non factum. Alioquin verus Filius hominis non esset nisi ex matre carnem traxisset. Secundum physicos quoque ex eodem fonte et lac nutriendis, et semen procreandis pueris emanat. Ergo de semine Virginis potuit concipi qui ejus lacte potuit nutriri. Haec mulier typum gessit Ecclesiae credentis Christum, verum Dominum, et verum hominem, natum fuisse. Vere beata parens Christi, quae sicut, quidam ait:« Enixa puerpera Regem, qui coelum terramque tenet per saecula.» Cujus nomen et aeterno complectens omnia gyro imperium sine fine manet. Quae ventre beato gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam simile visa est, nec habere sequentem.
25.12
At ille dixit:« Quinimo: beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.» Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit, non matrem suam tantummodo asseverans esse beatam, sed etiam omnes qui se Verbum Dei auditu fidei concipiunt et boni operis custodia cum in corde proximorum pariunt et nutriunt. Qua sententia Judaeos clam percutit, qui Filium Dei Christum esse negant. Tota profecto vitae coelestis perfectio duobus his comprehenditur, ut verbum Dei audiamus et faciamus.
25.1.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Lucam. SERMO DE PECCATO ET CONFESSIONE PECCATI.
25.1.1
Duobus modis peccatum committitur, id est aut amore cupiditatis, aut metu timoris, dum vel quisque vult adipisci quod cupit, vel timet ne incurrat quod metuit. Quatuor modis committitur peccatum in corde, quatuor et perpetratur in opere. Admittitur in corde suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Committitur in opere, nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. In istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere malitia perpetratur. Tribus modis peccatum geritur, hoc est ignorantia, infirmitate, industria, periculo autem poenarum diviso. Ignorantiae namque modo peccavit in paradiso Eva, sicut Apostolus dicit:« Vir non est seductus, sed mulier seducta in praevaricatione fuit.» Ergo Eva peccavit ignorantia, Adam industria, quia non seductus sed sciens prudensque peccavit. Qui vero seducitur quod consentiat, evidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquit, quoniam ad metum interrogantis ancillae Christum negavit. Gravius est infirmitate quam ignorantia quemque delinquere, cujusque industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit; infirmitate autem qui casu vel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant, qui non solum non bene vivunt, sed adhuc et bene viventes, si possunt, a veritate divertunt. Sunt ei qui ignorantes peccant, et sunt qui scientes. Sunt etiam qui per ignorantiae excusationem scire nolunt, ut minus culpabiles habeantur. Qui tamen seipsos non muniunt sed magis decipiunt. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet; noluisse vero scire ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe propriam Deum velle nescire, quod aliud est quam velle Deum superbiendo contemnere? Nemo igitur se de ignorantia excuset, quia Deus non solum eos judicat qui a cognitione sua revertuntur sed etiam illos qui nescierunt. Haec de peccato. Quid autem de confessione peccati doctores sentiant, nunc quoque videndum erit.
25.1.2
Multam itaque dicunt esse malitiam hominis. Nemo quando male agere vult, auctoritatem quaerit. Quando dicimus hominibus ut bona faciant, et ut confiteantur mala quae fecerunt, dicunt nobis: Date auctoritatem. Quae Scriptura hoc nobis praecipit, ut confiteamur peccata nostra? Si ergo Scriptura peccata confiteri non praecipit, respondete modo si Scripturam habetis quae peccata facere jubeat. Si ergo confiteri non vultis, cum auctoritatem confitendi non habetis, quare tacere vultis, cum auctoritatem tacendi non habetis. Tamen quia auctoritatem quaeritis, accipite auctoritatem. Antiqua lex peccata confiteri jubet, et homines ad Sacerdotes mittit, ut confiteantur peccata sua, ut indulgentiam accipiant. illic ergo praevaricatio legis confessione et oblatione aboletur, quando adhuc umbra fuit; et adhuc confessio criminis poenam potius timere debuit quam misericordiam exspectare. Si haec auctoritas non sufficit, audite Scripturam, alibi manifeste dicentem:« Qui abscondit scelera sua non justificabitur.» Quid est enim abscondere, nisi tacere et confiteri nolle. Nam qui scelera sua per impudentiam prave agendi manifestant, non justificationem merentur, sed damnationem. Igitur tegenda sunt mala quantum pertinet ad impudentiam pravi operis, et revelanda sunt per humilitatem confessionis. Vultis adhuc scire periculum taciturnitatis, et utilitatem confessionis.« Quoniam tacui,» inquit Psalmista« inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.» Et iterum:« Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam Domino, et tu remisisti impietatem meam peccati mei.» Vide ergo et considera: si taces peccata tua, inveterantur; et si confiteris, condonantur. Sed dicis: Ecce dico peccatum meum, sed Deo, non homini. Scripturam sequor. Illa mihi dicit ut Deo confitear peccatum meum, non me ad hominem mittit: in quo salus non est, sed illuc trahit confessionem, unde promittit remissionem:« Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.» Quid facit homo? Audi quod facit. Nonne ille homo fuit, qui dixit:« Fili, dimittuntur tibi peccata tua.» Et verum est, quia ille homo fuit qui hoc dixit. Et propterea qui illum hominem esse viderunt, Deum autem non cognoverunt, murmuraverunt inter se dicentes:« Quis est hic qui etiam peccata dimittit?» Sciebant enim quia peccata dimittere Dei erat, sed nesciebant quia quod Dei erat, homo a Deo acceperat. Et ille quidem homo quod habebat, inquantum homo erat, ideo habebat, quia acceperat; inquantum vero Deus erat homo, idem ipsum habebat, et non acceperat. Propterea autem voluit accipere aliquando in humanitate quod semper habuit in deitate, ut e vicino homini appropinquaret in eo quod hominis erat: et in eo ipso quod hominis erat homini exhiberet quod Dei erat. In eo namque quod hominis erat familiarius, homini jungebatur; in eo vero quod Dei erat potentius in homine operabatur. Propterea dixit:« Ut sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge et ambula.» Ostendit quod videre poterant, ut per hoc crederent quod videre non poterant. Propter hoc ergo Deus factus est homo, ut se ad confabulandum homini proximum ac familiarem exhiberet, ut in una eademque persona et suum genus homo inveniret cui fiducialiter infirmitatem suam revelaret, et supra hominem Deum credens de accepta ab illo remissione peccatorum suorum non diffideret. DIVISIO.
25.1.3
Ut dispensationis gratia largius multiplicaretur, Deus homo homines, qui puri homines erant, participes fecit potestatis suae ut implerent officium ejus poenitentium confessionem suscipiendo, et potestatem ejus exercerent poenitentibus et confitentibus peccata remittendo.« Accipite, inquit, Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata: remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta erunt.» Ergo Christus homo discipulis suis, vicem ejus agentibus in terra, potestatem dedit dimittendi peccata. Sed dicis fortassis: Quare non similiter Christus praeceptum dedit hominibus peccata sua confitendi, sicut discipulis potestatem dedit confitentium peccata dimittendi? Audi quare: voluit Christus, ut a temetipso surgeres, ut non quasi extorta vel coacta videretur confessio tua. Idcirco quod ad se pertinuit officium suum discipulis suis peragendum injunxit, ut medicorum more aegros ad se venientes exciperent et sanarent. Medicis dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi venirent. Hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent, et se curandos offerrent, si medicos invenirent. Propterea solos medicos monuit. Infirmum enim suus morbus sufficienter admonet neque opus praecepto hoc, si dolet. Tamen ipsi medici postea, quia negligentes in curatione sua aegros invenerunt, eos ad salutem quaerendam et admonitione sua excitaverunt et praecepto attraxerunt.« Confitemini, inquit apostolus Jacobus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.» Quid est alterutrum? id est alter alteri, homo homini. Non solum homo Deo, sicut verus ille confessor ait:« Dixi confitebor adversum me injustitiam meam Domino, etc.» Tu remisisti impietatem peccati mei, scilicet homo homini propter Deum. Plus enim facit qui servo humiliatur propter Deum quam qui ipsi Deo humiliatur. Propterea« Confitemini alterutrum peccata vestra.» Quid est alterutrum? Non tamen unusquisque unicuique, sed alterutrum, hoc est inter vos homines hominibus, oves pastoribus, subjecti praelatis; hi qui peccata habent his qui peccata dimittere potestatem habent. Debitum quidem erat ut confessionem facturi ad illum iretis qui est super vos. Nunc autem, pro indulgentiae dispensatione, conceditur ut peccata ad invicem vobis confiteamini inter vos. Ille quidem qui solus confessionem acciperet confessionem non faceret, quia peccata non haberet. Hi autem qui peccatorum confessionem accipiunt, et confitentibus peccata sua dimittunt, necesse habent ut et ipsi peccata sua confiteantur, ut poenitentibus et confitentibus peccata sua dimittantur.
25.1.4
Propterea ergo confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro invicem. Ad quid? Ut salvemini: confitemini ut salvemini. Quid est confitemini ut salvemini? Hoc est non salvemini, nisi confiteamini. Haec fortassis tu audire noluisti, qui latebras quaeris et abscondis scelera tua ut non justificeris Non tibi placet quod dicitur quia hi qui nolunt confiteri peccata sua salvari non possunt. Propterea fortassis conaris ad aliud dictum apostoli intorquere, ut intelligatur confitentibus quidem promisisse salvationem, tamen non confitentibus non negasse justificationem. Audi ergo. Augustinus dicit:« Non potest quis justificari a peccato nisi confessus fuerit ante peccatum.» Item, Beda in eadem epistola Jacobi, de qua superius testimonium sumpsimus:« Sine confessione, inquit, nequeunt dimitti peccata.» Si in hoc illa discretio esse dicitur, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orationibus invicem salvemur. Porro gravioris leprae immunditiam sacerdoti pandamus et ad ejus arbitrium justificari curemus.» Videte quomodo concordant testimonia veritatis. Est quaedam et communis in Ecclesia poenitentia, quam quotidie adinvicem facimus, in qua oratione fusa pro invicem pro quotidianis et levioribus peccatis indulgentiam et remissionem consequamur; gravioris autem culpae reatum singulari confessione sacerdoti aperimus, et secundum ejus consilium, munere satisfactionis oblato, indulgentiam peccati obtinemus. Sed dicis: Si salvari non potest homo nisi confiteatur peccata sua, quid est quod scriptum invenitur:« Lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Inveniuntur enim quaedam ejusmodi dicta, et rapiunt ea homines gaudentes, non quia veritatem capiant in eis, sed quia malitiam suam defendere volunt ex eis. Dicunt enim: Quid nos constringitis; quid nos arctatis? Pudenda sunt facta nostra, non nos permittit verecundia eloqui, erubescimus confiteri quod fecimus. Quod possumus tamen facimus, cor contritum et humiliatum offerimus, dolemus pro eo quod male egimus, lacrymas fundimus, carnis maceratione reatum punimus. Quid verba quaeritis, ubi opera bona sunt? Habemus Scripturam consolantem nos et dicentem:« Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri.» Non malitia excusamus, sed verecundiae parcimus. Quod ergo dicere homini erubescimus dicimus Deo, qui non improperat. Hujusmodi ergo occasionibus quaerunt homines excusationem corpori suo, et pervertere conantur Scripturas, quia perversi sunt ipsi DIVISIO.
25.1.5
Quid est, quod Scriptura dixit lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri. Nunquid ideo dixit: si erubescis confiteri peccatum tuum, quod tibi sufficiat, si tantum lacrymaris, etiam si non confitearis? Nonne multo melius est ut Scripturam hoc potius dicere voluisse intelligas quod lacrymae, ex intima cordis contritione prolatae illa etiam peccata lavare possunt, quia sine pudore et verecundia ore profiteri non possunt. Quid ergo? Si pudenda peccata lacrymae lavant, ibi tacendum est, ubi divinum auxilium maxime necessarium est. Imo multo magis ibi confitendum est, ut humilitas confessionis lacrymas adaugeat contritionis. Similiter cum dicitur tibi: Si homini erubescis dicere peccatum tuum, ut dicas Deo qui non improperat, non tibi dicitur: Si erubescis dicere homini, ut homini, non dicas, sed Deo, sed mansuetudo Dei tibi demonstratur, qui tam mitis et suavis est omnibus ad se confugientibus, ut improprium ab ipso, aliquid te formidare non oporteat, etiam si talia fuerint peccata tua, ut ea te homini manifestare sine erubescentia non posse contingat. In eo enim de quo erubescis cum homini dicis, erubescere te non oportet cum Deo dicis quia non improperat dicenti, sed condonat confitenti. Dic ergo homini ut salubriter ad tempus confundaris coram eo, ut ista confusio gloriam tibi postmodum adducat, et fiduciam praestet, ne improperium timeas, cum manifestari coeperis coram Deo. Tamen ne forte diceret cogitatio tua: Si tam grave est homini revelare peccata, et si erubescimus ita coram homine, quid faciemus ante Dominum, cujus majestatem declinare non possumus, neque judicium effugere. Ne igitur sic de Deo cogitando temetipsum desperes, ostenditur tibi mansuetudo Dei erga poenitentes et confitentes, quod peccata omnia et poenitentibus condonat, et confitentibus non improperat. Sic ergo accipe quod dictum est. Dic Deo qui non improperat. Quasi diceret: Etiam si erubescas coram homine, ne erubescas coram Deo, quoniam Dominus mitior homine est et mansuetior, et est patiens miseris, ut non improperet. Secundum hunc itaque modum non tibi dicitur ut peccata tua homini non dicas, sed ut in his etiam quae coram homine erubescenda sunt, de Dei pietate confidas.
25.1.6
Opponis adhuc lacrymas illas Petri quas legis, confessionem non legis lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Has ergo lacrymas opponis, non quia amas compunctionem, sed quia fugis confessionem. Dicis ergo quia lacrymas Petri legis, satisfactionem non legis. Audisti quia fleverit, sed quid dixerit non audisti. Ideo lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri. Qui ergo: Hoc tibi dici putas ut quia Petrus lacrymatus legitur, confessus non legitur; tu si lacrymaris, non confitearis. Nonne multo melius est ut illud potius hic demonstrari intelligas, quia si illic tantum lacrymae valuerunt ubi confessionem oris non habuerunt, quanto magis, si verae fuerint: nec valent ubi cum cordis contritione et etiam oris confessionem habent. Hoc enim tibi demonstratur, cum subditur prius flendum, postea confitendum. Hoc siquidem ad veritatem confessionis spectat, ut prius compungaris, postea confitearis. Nam sunt quidam sicut impudentes ad faciendum, sic inverecundi ad dicendum. Qui quoniam turpitudinem suam in faciendo non vident, verecundiam in dicendo non habent. Quibus utique per prophetam dicitur:« Frons mulieris meretricis facta est tibi: nescivisti erubescere.» Isti nonnunquam sine aliquo compunctionis metu, sine aliquo timoris vel amoris Dei attactu pro sola consuetudine explenda ad dicenda peccata, sua se ingerunt aestimantes se propter solam verborum prolationem a debito peccatorum suorum absolvi. Quibus recte dicitur: Prius flendum, postea confitendum. In confessione namque peccatorum hominem et verecundari oportet, ut humiliter quae fecit agnoscat, et tamen non sic verecundari ut taceat. Hoc bene novit peccatrix illa mulier quae et venit, ut peccata sua se abscondere nolle ostenderet: et tamen non ante, sed retro stetit, ut verecundiam turpitudinis suae se attendere demonstraret. Propter hoc recte dicitur: Prius flendum, postea confitendum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).