Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
36.1
DOMINICA II POST OCTAVAS PASCHAE. Secundum Joannem
36.1
« Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit modicum, et non videbitis me, et iterum, modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit, modicum? Nescimus quid loquitur.» Hoc eos movebat, quia dixit, Modicum. Sed postea manifestum fuit. Nam post paululum passus est, et non viderunt eum; rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Vel ita: Modico tempore non viderunt eum, dum requievit in monumento, et modico tempore viderunt eum quando eis apparuit XL diebus post resurrectionem. Propter ea modico tempore videbitis me quia vado ad Patrem, deposita mortalitate humanam naturam coelis inferens. Quod autem ait:« Et jam non videbitis me,» sic accipiendum est quomodo superius ait:« De justitia vero quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me,» quia scilicet mortalem eum non amplius viderent.
36.2
« Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.» Contristati sunt de morte Domini, sed mox de resurrectione laetati. Mundus autem significat hic inimicos, a quibus occissus est Christus.
36.3
« Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.» Partus gaudio comparatur, tunc magis quando non puella, sed puer nascitur. Gaudium ipse est Christus, de quo Apostolus:« Christus, inquit, resurgens a mortuis jam non moritur.»
36.4
« Et vos nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.» Dominus exponit paradigma quod de muliere proposuit. Tristitiam enim habuerunt apostoli passo Domino, sed peracta resurrectionis gloria gavisi sunt viso Domino. Et gaudium eorum non tollitur ab eis, quia, et si postmodum persecutiones pro Christi nomine ac tormenta passi sunt, spe tamen resurrectionis et visionis illius accensi, libenter adversa quaeque ferebant, imo gaudium existimabant cum in tentationes varias inciderent. Quod autem ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, sic intelligitur: Eripiam vos ab adversariis, coronabo vos victores, probabo me semper vidisse vos certantes. Et in illo die non rogabitis me quidquam. In die visionis aeternae non petetis, vel non interrogabitis, quia tunc erit plena cognitio et sufficientia. Hoc verbum quod est rogare non solum petere, verum etiam interrogare significat, et Graecum unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi. Ergo ambiguum est. Possunt haec et ita exponi, ut in discipulis universae loquatur Ecclesiae Dominus, velut ibi:« Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.» Modicum et jam non videbitis me, et ad hoc refertur, quia vado ad Patrem. Eundo scilicet ad Patrem, subtraham corporalem visionem, ut fructuose credat Ecclesia.« Et iterum modicum et videbitis me» aeterna visione. Modicum secundum hanc sententiam intellige hujus pervolantis saeculi tempus. Plorabitis, inquit, quia plorant omnes boni in aerumnis hujus vitae, sed mundi amatores gaudent. Mulierem dicimus sanctam Ecclesiam propter fecunditatem bonorum operum, et quia spirituales Domino filios gignere non desinit, qui nunquam in mundi tentationibus exerceri desistit, quandiu in mundo spiritalium virtutum profectibus insistit. At cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, jam non meminit pressurae praecedentis propter gaudium perceptae retributionis.« Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quando Deo similes erimus, et videbimus eum sicuti est,» ut ait Apostolus in epistola sua. Nunc parturit Ecclesia gemendo, tunc pariet laetando. Et ideo masculum, quia ad fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Et sicut mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram populo exsultatione repletur. Pro qua nativitate multum laborans et gemens in praesenti quasi parturiens dolet. Nec novum cuique deberet videri, si natus dicatur qui ex hac vita migraverit. Quomodo enim nasci dicitur cum quis de utero matris egreditur, ita etiam potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. Unde mos ecclesiasticus obtinuit ut dies martyrum sive confessorum Christi, in quibus de saeculo transierunt, Natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia dicantur. Sequitur:
36.5
« Et vos quidem tristitiam habetis.» Omnis Ecclesia per hujus vitae labores et angustias ad aeterna praemia coelestium gaudiorum tendit, quia« per multas tribulationes, ut ait Apostolus, oportet nos intrare in regnum Dei.» Dicens Dominus iterum« et videbo vos» secundum promittit adventum, in quo universam videbit Ecclesiam ad remunerandum ex integro. Et quia in plenitudine illius gaudii non rogabimus modo, petendum est ut illuc perveniamus.
36.1.1
DOMINICA II POST OCTAVAS PASCHAE. Secundum Joannem SERMO DE VISIONE DEI.
36.1.1
Si quaeris utrum Deus possit videri, respondeo: Potest. Si quaeris unde sciam, respondeo: Quia in verissima Scriptura legitur:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt,» et caetera talia. Si quaeris quomodo invisibilis sit dictus, si videri potest, respondeo invisibilem esse natura. Videtur autem, cum vult, sicut vult. Plurimis enim visus est non sicuti est, sed quali specie illi placuit apparere. Quid est ergo quod eadem dicit auctoritas:« Deum nemo vidit unquam.» Et quod amplius planius explicans:« Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec videre potest.» Quomodo ergo vidit Deum Abraham, Isaac, Jacob, Job, Moyses, Michaeas, Isaias, et si qui alii sunt de quibus veracissima Scriptura testatur quod Deum nemo hominum unquam vidit, nec videre potest. Magna quaestio est, quomodo non sit contrarium quod tot antiqui Deum viderunt, si Deum nemo vidit unquam, quia nemo hominum vidit, nec videre potest. Certe refelli non potest, dicit Ambrosius, vel Patrem vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est sancti Spiritus visio, ea specie videre[ videri?], quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Quoniam Spiritum quoque visum accipimus in columba, et ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem deitatis, nemo aspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Unde Moyses ait Deo, cum quo amicus amico, facie ad faciem loquebatur:« Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum.» Quid ergo? ille, non erat ipse. Si non esset ipse, non ei diceret, Ostende mihi temetipsum, sed, Ostende mihi Deum. Et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret: Ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie, qua apparere voluerat. Non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi verum est, quia nemo potest videre faciem Dei, et vivere; id est nemo potest eum in hac vita vivens videre sicut est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est; vel ipse etiam diabolus, quando venit cum angelis ut coram illo assisteret; vel« beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt,» respondeo:-- hoc non esse consequens, ut etiam videant Deum qui voces ab eo factas aliquando audiunt. Neque enim viderunt quando dixit ad Filium:« Et clarificavi, et iterum clarificabo,»
36.1.2
Verumtamen non esse mirandum, si aliquando etiam non mundicordes videant Deum in specie quam voluntas ejus fecerit, latente invisibili, et apud se incommutabili manente natura.-- Si quaeris utrum etiam sicuti dictum est aliquando possit videri, respondeo: Filiis hoc esse promissum, de quibus dictum:« Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Non enim quaeritur quomodo videatur Deus, non ea specie, qua in isto saeculo voluit quibusdam apparere, sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum. Non enim indigni Deum videbunt, de quibus dictum est:« Tollatur impius, ne videat claritatem Dei.» Quibus etiam dicetur:« Ite, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Promisit Deus se ostensurum dilectoribus suis, cum Patre unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et malis, et in judicio enim futuro, quo sic venturus est, quomodo visus est iens in coelum, hoc est in eadem forma filii hominis. Eamdem itaque formam videbunt, quibus dicturus est: Esurivi, et non dedistis mihi manducare,» et quia Judaei videbunt in quem pupugerunt, non illam Dei formam, in qua non arbitratus est rapinam esse aequalis Deo. In illa die tunc videbunt Deum, qui videbunt sicut est. Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, et caetera; sed quia mundo sunt corde. Quo mundo corde videbitur, qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus videtur, nec conscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).