Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 45.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
45.1
DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES. Secundum Joannem.
45.1
« Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.» Nicodemus venit ad Jesum nocte, vel quia metuit offendere populum, cum esset unus de principibus; vel quia magister erat in Israel, palam discere erubuit. Nox itaque significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Nicodemus vero, unus ex his qui per signa crediderant, figura est catechumenorum. Nam licet credant, quadam tamen nocte sacramentorum ad baptismum perveniunt, ubi de invio tenebrarum ad viam coelestis luminis renati transeunt. Si enim tantum valuit baptismatis figura, ut per Moysem baptizati in nube et in mari ad manna perducerentur, nonne per verum baptisma ad idem pervenire poterit? Quid est manna?
45.2
« Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi. Respondit Jesus et dixit ei:« Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei,» id est non potest me cognoscere, qui sum regnum Patris, qui sum visio Veritatis. Quia Nicodemus aperta signa prudenter notavit, de secunda nativitate ac de caeteris fidei mysteriis plenius doceri meruit.
45.3
« Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest nasci homo, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci?» Spiritus ei loquitur et ipse carnem sapit suam, non Christi, sicut illi qui putaverunt Dominum posse coquere, et manducare concisum, sicut agnum, quando Dominus dixit:« Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se,» et statim recedentes non amplius sunt eum secuti. Dominus autem hoc remanentibus exposuit, dicens:« Spiritus est et vita quod dixi. Nam spiritus vivificat, caro autem nihil prodest,» ne carnaliter intelligerent quod dixerat. Ita Nicodemus nondum noverat parentes qui generant ad vitam. Una enim generatio est carnalis, altera spiritalis. Sciendum quomodo uterus non potest repeti, sic nec baptismus. Qui nascitur de catholica Ecclesia, tanquam de Sara nascitur; qui autem de haeresi, tanquam de ancilla. Adverte cur Dominus dicat:« Ego sum Deus Abraham, et Isaac et Jacob,» quasi Noe, qui ante istos fuit, et Moyses qui post, sancti patriarchae non essent. In istis quippe patribus invenimus liberas et ancillas: quod totum figura est, ut ait Apostolus:« Haec autem in figura contingebant illis.» Et illud:« Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt.» In generationibus autem liberarum et ancillarum quatuor sunt genera hominum, in quibus completur forma totius Christianitatis. Ancillas accipimus in malis, liberas in bonis. Aut igitur liberae pariunt bonos, ut Sara, Isaac; aut malos et bonos, ut Rebecca, Esau et Jacob; aut mali malos, ut Agar Ismael; aut mali bonos et malos, ut ancillae Jacob. Ad hanc similitudinem aut boni baptizant bonos, ut Ananias Paulum; aut malos, ut Philippus Simonem magum; aut mali bonos et malos, ut praedicatores quidam, quos dicit Apostolus non caste solere annuntiare Evangelium, tolerans eos in societate Christiana, dicens:« Quid enim dum omni modo sive occasione sive veritate Christus annuntietur! et in hoc gaudeo.» Non alieno malo gaudebat, sed quia verum praedicabatur. Si quos isti similes sui baptizabant, tunc mali malos. Si quos vero tales quales admonet Dominus, cum dicit:« Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite,» tunc mali bonos baptizabant. Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent terram repromissionis cum fratribus ex aequo, sed praevaluit semen paternum: sic quicunque per malos baptizantur, quanquam ex malis nati sint, tamen quia ex semine Verbi Dei, quod figuratur in Jacob, nati sunt, si boni esse voluerint, haereditatem cum fratribus possidebunt. Sive ergo schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille rebaptizari a Catholicis, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Et in utero Ecclesiae magna luctatio est inter bonos et malos, sicut Jacob et Esau luctabantur, et semper mali persequuntur bonos, ut Ismael Isaac. Ideo namque dixit Sara Abrahae:« Ejice ancillam et filium ejus,» quia illusionem vidit in lusum, non ideo quia ludebat Ismael cum filio suo. Unde Apostolus:« Sicut tunc ille, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc.» Secundum carnem nati sunt dilectores mundi, secundum spiritum amatores Christi. Plus ergo nos persequuntur qui nos illudendo seducunt, ita:« Veni, veni, baptizare: hic habes verum baptisma.» Ismael ergo non ideo fuit exhaereditatus, quia ex ancilla natus, sed quia superbus fuit. Nam si esset ideo exhaereditatus, filii Jacob non admitterentur ad haereditatem. Quod et Sara affligit ancillam Agar, non dicitur persecutio, sed correctio. Unde etiam angelus fugienti dicit:« Revertere, et humiliare sub manu dominae tuae.» Sic boni principes haereticos et quoslibet perniciosos Ecclesiae exsiliis et aliis legalibus poenis juste affligunt.
45.4
« Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.» Sensus est: Quisquis renasci contempserit, non habebit vitam, quia non fuerit renatus ex aqua et spiritu, id est ex fide et dilectione. Quomodo aqua sacramentum fidei est? Aquae nomine intelligitur fides. Spiritus autem diffundit charitatem in cordibus nostris. Itaque parvuli cum per baptismum uniuntur Ecclesiae, nascuntur ad vitam, ex fide et dilectione sanctorum, quarum nexu Ecclesia jungitur Deo, ex visibili sacramento aquae et Spiritu sancto, et in bono neglecto si vitam finierit, a regno Dei in perpetuum exclusus erit. Quicunque vero non percepto regeneratoris lavacro pro Christi confessione moriuntur, tamen eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum,» et alia sententia fecit istos exceptos, ubi non minus generaliter ait:« Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.» Equidem sanguis et aqua, qui vulnere lateris Christi percussi exiverunt, typum martyrii et baptismi quo itur ad coelum pariter protulerunt. Denique si quos in fide Christi et in charitate non ficta radicatos excludat articulus mortis a sacramento baptismi, constat quia non excluduntur a salute. Martyres enim sunt coram Deo, si puro corde martyrio parati erant et baptizati in igne vel spiritu, juxta quod Dominus dixit apostolis:« Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies.» Hinc est quod ait Ambrosius de Valentiniano:« Ventrem meum doleo, ut prophetico utar exemplo, quia quem regeneratus eram, amisi.» Ille tamen gratiam quam poposcerat non admisit. Augustinus, in lib. IV De baptismo:« Considerans latronem cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deest supplere posse, sed et fidem conversationemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest.» Quantum itaque valeat etiam visibili baptismi sacramento quod ait Apostolus:« Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem»; tunc impletur invisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Sciendum quod Augustinus hanc sententiam non retractavit, ut quidam falso putant, sed illud quod in exemplo dixerat latronem non fuisse baptizatum, quia incertum est utrum fuerit baptizatus an non. Quod ergo alibi ait: Cathecumenum enim quamvis in bonis operibus defunctum vitam habere non credimus, non martyr fuerit. Haec et his similia de contemnentibus sacramenta baptismi dicta sunt.
45.5
« Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est.» Spiritalem nativitatem distinguit a carnali. Ex Spiritu sancto spiritus noster, id est anima, nascitur in Deo, cum ei per gratiam, quae Spiritus sanctus intelligitur, peccata remittuntur, ne propterea damnationis poenam incurrat. Non enim caro, sed anima potest vel puniri.»
45.6
« Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et non scis unde veniat et quo vadat.» Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Spiritus potestatem habet quibus vult gratiam remissionis impertire, et vocem ejus corporalem audis eo loquente in sanctis praedicatoribus, juxta illud:« Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.» Verumtamen ignoras an illa vox per intelligentiam ad quosdam veniat, id est de qua causa eodem Spiritu agente, quidam fortasse minus eruditi vocem illam intelligant, et quo, id est pro quo modo, vadat ab aliisae que poenitentibus, hoc est sine intelligentia transeat ab illis. Ad hunc modum fit illa nativitas quae est ex spiritu, te videlicet nesciente, discutere quomodo id Spiritus invisibiliter agat, ubi ipse nihil corporaliter operatur. Ne mireris ergo de hoc, scilicet quod agitur spiritu in illa generatione, si nescias. Vel ita: Spiritus in potestate habet ut cujus vult, cor illustret, et si, te poenitente, quempiam ad horam repleverit, vocem quidem ejus spiritus audis, sed non scis unde veniat et quo vadat, id est quomodo cor illius intraverit, vel quomodo redierit. Natura enim invisibilis est. Sic invisibiliter incipit renatus esse agente Spiritu, quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, in qua gratia veniat in adoptionem filiorum Dei, et vadat in perceptionem coelestis regni. Quae quia incognita sunt carnali, iterum quaerit.
45.7
« Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?» Quid quasi insultabat Dominus magistro? Volebat illum nasci ex spiritu: quod nequit, nisi humilis. Ille autem inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum.
45.8
« Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.» Si essent humiles ex spiritu nati, crederent ea quae Dominus cum prophetis et apostolis testatur foris mundo de his quae videntur in abscondito Dei. Evangelista Joannes in consuetudine habet geminare Amen in confirmatione divinorum verborum, illud attendens quod Dominus ait:« Sit sermo vester: Est est,» hoc est per duplicitatem nihil dicatis, sed sicut dicitis, proferatis ore, credatis corde. Tale est ergo Amen, amen, ac si diceret: Geminat, id est veritatem tam oris quam cordis pronuntiat.
45.9
« Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis coelestia, credetis?» Sensus est: Si non creditis, nec etiam intelligitis quia templum possum suscitare dejectum a vobis, quod terrenum est, quomodo creditis quia per spiritum possunt homines regenerari? Nunc tamen per increpationem invitatum ad humilitatem instruit adhuc de divina et humana sui nativitate, de passione et ascensione et aliis pluribus. Unde sequitur:« Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo.» Nemo ascendit, id est ascendere facit, ad eminentiam supernae vitae, nisi qui inde descendit humiliando se, id est Filius Dei, qui est Verbum Patris, nostram assumendo infirmitatem, secundum quam minor dicitur Patre. Descendit, inquam, per hoc filius hominis effectus, qui tamen in coelo est, hoc est in illa aequalitate Patris quam antea habuit. Assumens quippe quod non erat, non amisit quod erat. Aliter: Deus divinitatem suam non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine Filii Dei, ne quasi duo Christi diceretur. Et ita per distantiam divinitatis et infirmitatis, Filius Dei manebat in coelo, filius hominis manebat in terra. Per unitatem vero personae, quae in duabus naturis unus Christus est, et Filius Dei ambulabat in terra; et idem ipse Filius hominis dicitur descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo. Sensus ergo est: Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia. Propterea namque descendit, ut in coelo et cum illo unum essent qui per illum ascensuri erant. Dominus ascendit; corpus autem non ascendit, sed levatum est in coelum illo levante qui ascendit. Si quis enim descendit, verbi gratia de monte nudus; cum autem ascenderit, vestiat se recte: utique dicimus nemo ascendit nisi qui descendit; nec vestem consideramus quam secum levavit, sed ipsum qui vestitus est solum dicimus ascendisse.
45.10
« Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.» Pertaesus in eremo longi laboris populus Dei murmuravit contra Dominum et Moysen. Ideoque Dominus immisit in illum ignitos serpentes. Cum igitur Moyses orasset, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et plagis percussos aspicere in eum, ut viverent. Qui sunt serpentes mordentes? Peccata. Quis serpens exaltatus? Mortuus Dominus in cruce, qui per effigiem serpentis figuratur, quia a serpente mors. Liberantur ergo qui eum in fide intuentur a plagis ignitorum serpentium, id est ab incentivis vitiorum, quae animam pungunt in mortem.
45.1.1
DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES. Secundum Joannem. Quid sit baptismus, et quare sacramentum institutum sit baptismi.
45.1.1
Quaeritur a nonnullis quid sit baptismus, et quare institutum sit sacramentum baptismi. Baptismus itaque est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei.( AUGUSTINUS). Aqua enim sola elementum esse potest; sacramentum esse non potest, donec accedat verbum ad elementum, ut sit sacramentum. Quaeritur quare institutum sit baptismi sacramentum, et quare circumcisio, quae loco illius posita fuisse putatur, succedente baptismo ablata sit, vel mutata. Nam si olim per circumcisionem, similiter ut nunc per baptismum, peccata dimittebantur, quid necesse fuit ut ipsa circumcisio, succedente baptismi sacramento, mutaretur? Cur autem accepta minus profuisse credatur, qui neglecta non minus nocuisse affirmatur? Sicut enim nunc per Evangelium dicitur:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;» ita olim per legem dicebatur:« Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo,» nisi forte in hoc quod ille qui non est baptizatus, a regno Dei excludendus dicitur, ille vero qui non est circumcisus, periturus memoratur. Quis velit intelligere propterea baptismum aliquid amplius conferre, quam circumcisionem, quia circumcisio suscepta a perditione tantum potuit liberare; baptismus vero renatos etiam ad gloriam perducere potest. Nam illi antiqui Patres, qui sacramenti circumcisionis justificationem praeceperant, a perditione quidem servabantur, sed ad gloriam regni non ducebantur, donec veniret ille qui sanguine suo frameam igneam exstinguens, aditum paradisi rursum patefaceret, et credentibus in se omnibus regni coelestis januam ipse praecedens primus aperiret. Sed sciendum quod nullus nunquam ab initio sit salvatus, nisi aliquo modo baptizatus. Aliqui namque baptizati sunt, ut Abel in sanguinis effusione; plurimi in figura, ut Noe in diluvii effusione; plerique in signo, ut Abraham et sua posteritas; multi in Spiritu sancto, ut Christiani in aquae immersione. In hoc baptismus amplius confert, quia renatos hinc exeuntes, statim ad regnum mittit: quod tamen ex virtute sanguinis fusi ipsam aquam sanctificantis condonatur.
45.1.2
Si igitur quis dicere velit idcirco circumcisionem baptismo mutatam ut in baptismo perficeretur quod circumcisio implere non potuit, fortassis videbitur convenienter illi responderi posse, quia hoc quod amplius non est in baptismo, ex baptismo non est, sed ex passione Christi baptismum sanctificante impletum. Idem vero circumcisionem facere potuisse, si illi passio Christi in cooperationem sanctificationis adjuncta fuisset. Nam in baptismo, quantum scilicet spectat ad virtutem baptismi, similiter ut in circumcisione, remissio tuorum percipitur peccatorum, quia sicut dictum est quod justificatis postea aditus patriae coelestis panditur, cruce Christi condonatur. Quae remissio peccatorum duodecies fieri posse a doctoribus innuitur. Prima siquidem remissio est qua baptizamur in aqua, secundum illud:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei.» Secunda, charitatis affectio, ut est illud:« Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.» Tertia, eleemosynarum fructus, secundum hoc:« Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.» Quarta, profusio lacrymarum, Domino dicente:« Quia flevit in conspectu meo, et ambulavit tristis coram me, non inducam mala in diebus illis.» Quinta, criminum confessio, Psalmista dicente:« Dixi: confitebor injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.» Sexta est cordis et corporis afflictio, Apostolo consolante:« Dedi hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus fiat in die Domini;» septima est enim datio morum, hoc est abrenuntiatio peccatorum, Evangelio contestante:« Jam sanus factus es, noli ultra peccare, ne quid tibi deterius contingat.» Octava est intercessio sanctorum. Unde illud:« Si quis infirmatur, introducat presbyteros Ecclesiae, et orent pro eo. Multum enim valet deprecatio justi assidua.» Nona est misericordia, ac fidei meritum; unde est hoc:« Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Decima est conversatio et salutatio alienorum, Jacobo confirmante:« Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte,» etc. Sed melius tibi est ut infirmus sis, et solitariam vitam ducere, quam cum plurimis perire. Undecima est indulgentia et remissio nostra, veritate Christo permittente et dicente:« Dimittite, et dimittetur vobis.» Duodecima est passio martyrum, spes unica salutis indulgentiae crucifixo latroni, Domino dicente:« Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
45.1.3
Omnia itaque sacramenta quaedam esse signa ejus quae per illa datur gratiae spiritualis constat. Oportet autem ut, secundum processum temporum, spiritualium gratiarum signa magis ac magis semper evidentia ac declaranda formarentur, ut cum effectu salutis cresceret cognitio veritatis. Itaque sub lege naturali primum data sunt sacramenta, decimationes, sacrificia, et oblationes, ut in decimatione quidem peccatorum remissio, in sacrificiis vero carnis mortificatio, in oblatione autem doni operis exhibitio signaretur. Sed erat obscura significatio haec in sacramento decimationis, ubi homo de his quae possidebat, partem obtulit, partem retinuit, ut ad hunc modum in eo quod erat quod imperfectionis et defectus fuit sibi tribueret; quod vero ad bonitatem spectabat, Deo imputaret. Hoc sibi voluerunt novae partes retentae, quia novenarius signum est imperfectionis, a denario perfecto deficiens. Propterea autem quia obscurum signum fuit emendationis in decimatione, data est circumcisio, ut virtutem justificationis evidentius demonstraret, quando dictum est homini ut portionem carnis suae non quidem superfluam, sed illius quod superfluum erat in homine signum auferret, ut per hoc agnosceret quia culpam quam natura per illam partem corporis traheret, gratia per sacramentum circumcisionis emundaret. Sed quia circumcisio tantum quae foris sunt enormitates amputare potest, eas vero quae intrinsecus sunt pollutionum sordes mundare non potest; venit post circumcisionem lavacrum aquae, totum purgans, ut perfecta justitia praesignaretur. Rursum quia prioris populi qui sub timore serviebat mundatio laboriosa fuit, propterea sacramentum circumcisionis in carne, quod dolorem habet, illi datum est; novo autem populo qui voluntate et dilectione servit, sacramentum justificationis in lavacro aquae, quae suavem habet purificationem, propositum est.
45.1.4
EXPLICIT PARS PRIMA.

Intertext edge

Open linked passage

Note