Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 49.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
49.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Lucam.
49.1
« Erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores ut audirent eum. Et murmurabant Scribae et Pharisaei dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.» Publicani et peccatores ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad vescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei indignati sunt, quia vera justitia compassionem habet, falsa vero justitia dedignationem; quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod igitur typho superbiae, aliud quod zelo justitiae. Sed quia aegri erant, ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque:
49.2
« Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in deserto, et vadit quaerere eam quae erravit? Et si contigerit ut inveniat eam, imponit in humeros suos gaudens, et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat.» Quia centenarius numerus perfectus est, Dominus centum oves habuit postquam angelos et homines creavit. Sed una ovis periit, cum homo deliquit. Dimisit autem, dum seipsum exinanivit dives pastor, cujus nos omnes centesima portio sumus, nonaginta novem in montibus, hoc est in coelestibus vel in deserto, quia cohors angelorum reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc enim coelum homo deseruit, cum peccavit. Quem Dominus humeris imposuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra portavit. Humeri Christi crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposui; in illa nobilis patibuli cervice requievi. Qua inventa domum rediit, quia reparato homine coelum intravit. Angeli sunt ejus amici, quia voluntatem ejus stabiliter custodiunt. Idem sunt vicini, quia claritate visionis illius fruuntur. Notandum quod non dicit: Congratulamini ovi, sed mihi, quia vita nostra gaudium ejus est. Amen dico vobis, quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt, et non indigent poenitentia.» Licet pastor et multo plus nimirum diligat nonaginta novem, quam solam centesimam ovem, tacitis tamen aliis de restaurata multis modis se gaudere ostendit. Sic quoque Salvator generis humani magis gaudet, hoc est magis et pluribus argumentis ostendit se gaudere, quam de angelorum stabilitate. Vel ita magis gaudet, id est magis gaudere nos inde facit. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui est in coelis, ut pereat unus de pusillis istis. Sicut non est voluntas pastoris unam ovem perire, sic non est voluntas ante Patrem, hoc est, sic non vult Pater ut unus pusillus pereat.
49.3
« Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.» Drachma est numerus certae quantitatis habens imaginem regis. Mulier ergo, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit cum novem ordinibus angelorum est additus homo decimus ut compleretur electorum numerus. Mulier drachmam perdidit, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccavit. Sed mulier lucernam accendit, quia sapientia Domini in carne apparuit. Lucerna lux est in testa, id est divinitas in carne. De qua testa sui corporis dicit ipsa Sapientia:« Exaruit tanquam testa virtus mea( Psal. XXI).» Testa in igne solidatur, et virtus ejus exaruit, quando assumptam carnem ex tribulatione passionis roboravit ad gloriam resurrectionis. Accensa autem lucerna, id est carne per divinitatem glorificata, domus evertitur, quia humana conscientia reatus sui consideratione perturbatur. Sic ergo drachma reperitur, quia in homine similitudo Creatoris reparatur. Amicas et vicinas dicit potestates angelicas, quae tanto juxta sunt paternam sapientiam, quanto ea vicinius contemplantur. Vicinas autem convocat, dum per exhibitionem gratiae hominibus impensae ad amorem sui vehementius accendit.
49.4
« Ita dico vobis, gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.» Plerumque qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, pigri remanent ad exercenda bona, ut securi quod non commiserunt mala graviora. Ac contra nonnunquam hi qui se illicita gessisse meminerunt, ipso dolore compuncti inardescunt ad amorem Dei. Majus ergo gaudium fit in coelo de peccatore converso quam de stante justo. Nam et dux in praelio plus illum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam fortiter aliquid fecit. Quod vero angeli, utpote rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, incendit nos ad probitatem, ut agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium et offensam timere debemus. In tertia quippe parabola de peccatorum susceptione, non suum tantummodo suorumque gaudium Dominus demonstrat, sed et invidentium murmur reprehendit.
49.1.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Lucam. SERMO DE LAPSU PRIMI HOMINIS ET QUAESTIO Si non habebat perseverantiam, quomodo sine vitio fuerit.
49.1.1
Clamat veritas de primo homine, scilicet Adam, quod peccasset, et desertor boni fuisset. Unde oritur quaestio, cum bonum desereret, perseverantiam in illo non haberet. Quod si perseverantiam non habuerat, quomodo sine vitio fuerat? Huic quaestioni facile respondetur eum perseverantiam non habuisse, quia in eo bono in quo sine vitio fuit, in illo non perseveravit. Coepit enim habere vitium ex quo cecidit. Et si coepit, antequam coepisset, utique sine vitio fuit. Aliud est enim non habere vitium, aliud est in ea bonitate in qua nullum vitium est, non manere. Item videndum est quod respondeamus illis qui dicunt: Si nulla rectitudine in qua sine vitio fuit factus, habuit perseverantiam, procul dubio perseveravit in ea; et si perseveravit, utique non peccavit, nec illam suam rectitudinem deseruit Deumque. Sed, ut praefati sumus, eum peccasse et desertorem boni fuisse veritas proclamat. Non ergo habuit perseverantiam in illo bono. Et si non habuit, non utique accepit. Quomodo enim et accepisset perseverantiam, et non perseverasset? Porro, si propterea non habuit, quia non accepit, quod ipse non perseverando peccavit qui perseverantiam non accepit. Neque enim dici potest ideo non accepisse quia non est discretus a massa perditionis gratiae largitate. Nondum quippe erat illa perditionis massa antequam peccasset. Saluberrime igitur confitemur Deum, quia creavit omnia bona, et mala ex bonis exoritura praescivit et scivit ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis benefacere, sic ordinasse angelorum vitam et hominum, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium, justitiae judicium.
49.1.2
Denique angeli quidam, per liberum arbitrium bonitatem Dei, qui beati fuerunt, refugientes, ejus judicium effugere non potuerunt: caeteri per liberum arbitrium in veritate steterunt, certi facti nunquam se casuros. Diabolus et angeli ejus, etsi beati fuerunt antequam caderent, se tamen casuros esse in miseriam nesciebant. Et si per liberum arbitrium stetissent, hoc eis adderetur, ut magna per Spiritum sanctum data abundantia charitatis Dei ulterius cadere non possent. Sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen sine vitio fruebantur. Nam si casum suum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique non possent esse, quos tanti mali metus jam miseros esse compelleret. Omnes tamen angeli aequales creati sunt, sed cadentibus quibusdam per superbiam, caeteri Domino pia obedientia cohaeserunt, accipientes certam suae stabilitatis, quod illi nunquam habuerunt. Hi autem angeli qui ceciderunt vocantur daemones, et sunt aeria animalia, quoniam corporum aeriorum natura vigent. Propterea morte non dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius, duobus subterpositis, aqua scilicet et terra, uno quoque superposito, id est igne sidereo. Distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, id est humor et humus; ad faciendum alia duo, aer et ignis. Si autem transgressores illi antequam transgrederentur, coelestia corpora gerebant, nec hoc mirum est, si conversa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut jam possint ab igne, id est ab elemento superioris naturae aliquid pati. Haec aeris quoque spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, quae eis pro suo genere quasi quidam carcer est usque ad tempus judicii. Igitur sicut angeli cum libero arbitrio creati sunt, sic et hominem Deus fecit cum libero arbitrio; et quamvis sui casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori, et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. Quia vero per liberum arbitrium Deum deseruit, justo judicio Dei cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita fuit et tota cum illo peccavit, damnatus est. De eo, qualem gratiam primus homo acceperit, et de aliis pluribus causis.
49.1.3
Talem gratiam habuit primus homo, in qua permanere si vellet, nunquam esset malus, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset, non autem eam habuit gratiam qua non esse vellet malus. Quod adjutorium si homo per liberum arbitrium non deseruisset semper esset bonus; sed deseruit, et desertus est. Non enim desertus est ut desereret, sed ut desereretur deseruit. Ad malum quippe ejus prior est voluntas ejus; ad bonum vero ejus prior est voluntas Dei: sive ut faceret, quando non erat; sive ut refaceret quod perierat. Deseruit autem Deum placendo sibi. Distinguendum autem videtur adjutorium. Aliud quippe est sine quo aliquid non fit; aliud est, quo fit aliquid. Sine alimentis non possumus vivere, nec tamen eis fit ut vivamus. Ergo alimentorum adjutorium est sine quo non fit aliquid, non quo fit ut vivamus. Beatitudo vero cum data fuerit homini, adjutorium( sic) enim est, non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur, quia si data fuerit homini continuo fit beatus, et si non fuerit data, nunquam erit. Primus itaque homo accepit adjutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Sanctis igitur nunc tale datur adjutorium perseverantiae, ut perseverantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint. Non solum enim dixit:« Sine me nihil potestis facere;» sed etiam dixit:« Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.» Quibus verbis eis non solum justitiam, verum etiam perseverantiam se dedisse monstravit. Duo quippe sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur. Juxta illud:« Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam» dicitur. Juxta istud autem dicitur:« Judica me, Domine, secundum justitiam meam.» Et iterum:« Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.» Et illa et ista salvos facit. Sed illa ex aegritudine transfert ad salutem, haec in ipsa salute conservat. Itaque ibi misericors auxilium est, quia nullum habet meritum peccator, qui adhuc justificari desiderat; hic autem justum auxilium est, quia jam justo tribuitur. Si enim medicinam exhibet Dominus, qua sanemur infirmi, quanto magis eam, qua custodiamur sani et jam sani non corrumpamur, quoniam si cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est, quanto magis nunc justificati, salvi erimus ab ira per ipsum? Sic autem fuit prima libertas voluntatis posse non peccare, novissima autem non posse peccare, ita prima perseverantiae potestas, bonum posse deserere. Nunc per Christum datur, ut non solum adsit sine quo permanere non possimus, etiam si velimus, verum etiam tale ac tantum sit ut velimus. Fit quippe in nobis in bono recipiendo et perseveranter tenendo non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Quod non fuit in primo homine. Unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Nam ut reciperet bonum gratia non egebat, quia nondum perdiderat. Ut autem in eo permaneret, egebat adjutorio gratiae sine quo omnino non posset; et acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quod posset. Nam si habuisset perseveraret. Posset enim etiam perseverare si vellet. Quod ut nollet, de libero descendit arbitrio. Quod ita liberum erat, ut bene velle posset et male. Habuit enim adjutorium, non quo fieret ut vellet, sed in quo permaneret, si vellet, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet; sed quia noluit permanere ejus culpa fuit, cujus meritum fuisset, si permanere voluisset. Prima gratia fuit, qua fit ut habeat homo justitiam si velit; secunda plus potest, qua fit etiam ut velit, et tantum velit tantoque ardore diligat ut, carnis voluntatem contraria concupiscentem, voluntate spiritus vincat. Non enim adjutorium tale dat, quale primo homini, sine quo non possit homo perseverare si velit, sed in eis operatur et velle, ut quoniam non perseverabit homo nisi et possit et velit, perseverandi possibilitas et voluntas ei detur. Tanto quippe Spiritu sancto accenditur hominis voluntas, ut ideo possit, quia sic vult; ideo sic velit, quia Deus operatur ut velit. Inde fit ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc parvo perseveret, nec adversitate aliqua deficiat per virtutem Dei, cum prima voluntas hominis fortis et sana in bono ampliore non perseveraret, quamvis non de futuro adjutorio Dei, sine quo non posset perseverare, si vellet quamvis nulla lege repugnante in membris quamvis terrena habitatione nondum sensum ejus deprimente. De poenitentia.
49.1.4
Quia in praemissis aliqua de lapsu primi hominis denotavimus, restat ut et aliqua de poenitentia loquamur. Poenitentia alia est exterior, alia interior. Poenitentia exterior est in afflictione carnis, poenitentia interior est in contritione cordis. Per poenitentiam exteriorem castigatur culpa pravi operis; per poenitentiam interiorem emendatur pravae culpa voluntatis. Secundum quantitatem delicti mensura correptionis pensanda est. Agite, inquit, fructus dignos poenitentiae. Aliud enim est fructus poenitentiae aliud ipsa poenitentia. Sicut aliud est arbor, et aliud fructus ejus, sic aliud est poenitentia, et aliud fructus ejus. Poenitentia enim est dolor praeteriti, quando doles te fecisse quod malum est. Quando ergo improbas et damnas mala tua, poenitentiam habes. Quando autem satisfactione subsequente et punis et corrigis mala tua, fructus poenitentiae habes. Si displicet tibi quod fecisti, poenitentiam agis. Si persequeris et punis quod fecisti, fructus poenitentiae agis. Poenitentia est facti improbatio, fructus poenitentiae est delicti correctio. Sed quia secundum mensuram delicti mensura correctionis est pensanda, ideo fructus poenitentiae dignos facere oportet. Si in correctione minor est afflictio quam in culpa delectatio fuit, non est dignus fructus poenitentiae. Sed dicis mihi: Quomodo scire possum, quando condigna sit poenitentia mea? Quia scire hic non potes, ideo necesse habes semper poenitere. Satisfacere potes: nimis facere non potes. Melius est ut plus facias quam minus. Idcirco sollicitus esto, satage, da operam, studium impende, ut culpa sit cum fine, devotio sine fine. Tamen ut aliquando peccatrix conscientia consoletur, positus est modus et mensura poenitentiae exterioris, ut illa expleta, vel perfectam fiduciam habere incipias, et secura quadam praesumptione, in spe misericordiae divinae de indulgentia et remissione peccatorum confidere, et tanto verius, quanto utique sincerius injunctam poenitentiam expleveris.
49.1.5
Sed fortasse tibi tacita cogitatione respondeas: Quomodo, inquis, certus esse possum de venia propter poenitentiam et satisfactionem ab homine injunctam, etiam si illam studiose complevero, cum ipse homo, cui peccata mea confiteor, saepe aut ignorantia nesciat, aut negligentia non consideret qualem mihi, secundum modum et mensuram delicti, debeat satisfactionem injungere? Ad hoc tibi breviter respondeo quia si homo nescit Deus scit. Tu tamen fac quod tibi praecipitur, obediens esto in eo quod tibi jubetur. Videat Deus devotionem tuam, etiam si homo non condigne moderetur afflictionem tuam. Perire non potes, si devotus fueris inventus. Sed decipior, inquis, putans me satisfecisse, cum non satisfecerim. Ille mihi injunxit, ut tantum facerem; et non amplius mihi praecepit: ecce totum perfeci, et non satisfeci. Vado quasi securus ad Deum putans me satisfecisse illi, cum adhuc teneor obligatus, quia non satisfecerim. Quare ergo, inquis, factum est, ut talem sacerdotem non habeam, qui mihi dicat: Hoc oportet? Audi quare. Propter peccata tua factum est hoc, quibus meruisti, ut malum haberes, quibus si districte judicareris, et hic merueras ut nullum haberes. Quia, inquit Scriptura,« regnare facit hypocritam propter peccata populi.» Et ait:« Ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans, quia Dominus exasperans est.» Nam ut scias quia malitia hoc fecit, vide ubi erat devotio tua. Si enim perfectam devotionem habuisses, etiam nullo admonente cessare tamen potuisses. Nunc autem pigritia tua et negligentia occasionem tortoris quaesivit non correctorum. Et vidit hoc Deus, et dedit tibi secundum cor tuum ut non invenires quod non quaerebas accipere. Nec tamen dico ut desperes, etiamsi hoc contingat, ut homo qui exterius curandis vulneribus peccatorum medicamentum apponit, aliquid minus sufficiens tribuat. Saepe quod minus foris agitur, efficacius intus operatur. In parvo opere magna devotio esse potest. Homo videt in faciem; Deus autem intuetur cor. Et, ut minus dicam, magnum est, si in hac vita incipere possis, et si non proficias. Nam et post mortem ignis quidam purgatorius dicitur, ubi purgantur et mundantur qui hic coeperunt et non perfecerunt. Qui autem in hac vita nec incipere voluerunt, ibi consummare non possunt. Quibus autem hic correctionem suam datur incipere, etiam si perficere non datur, illic correctionis perfectio reservatur. Tamen tutius omnino est, ut hic et incipere et perficere contendas, ut illic nihil faciendum tibi vel patiendum supersit. Durum est tormenta illa vel ad modicum sentire, propterea tutius omnino tibi est ut hic incipias et perficias quod facere debes. Quod si hic perficere non potueris, si tamen inchoaveris, noli desperare,« salvus eris, sic tamen quasi per ignem.» Ardebit quidem, donec consumptum fuerit quod criminale portas. Tu autem salvus eris quoniam fundamentum in te permansit charitatis Dei. DE INVIDIA.
49.1.6
Livor alieni boni suum punit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde malus contabescit. Homines prave viventes sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum recte factis bonique perseverantia confunduntur. Invidus membrum est diaboli, ob cujus invidiam mors introivit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est:« Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae.» Nulla est virtus, quae non habeat contrarium invidiae malum. Sola miseria caret invidia, quia nemo invidet misero, cui revera non livor objicitur, sed sola misericordia adhibetur. Multi et bonos imitari nolunt, et de bonorum perfectibus invidiae livore contabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per invidiam deteriorentur, et bonos a recto studio quantum in ipsis est, si potuerint, depravare conentur. Quando boni malos proficere vident, ne scandalizentur, sed quem sint finem habituri maxime cogitent. Hoc omnis invidus alienis virtutibus praestat: quod beato Job Satan praestitit. Nam dum cumulatus prosperitatibus commovit adversa, unum eum credidit diabolus posse prosterni, in eo aucta sunt merita, atque inde claruerunt probabiliora patientiae documenta. Ita requirunt invidi aditum malae famae, per quam bonorum vitam maculent, sicut quaerebant ostium Sodomitae; ut Domum Lot nocituri introirent. Illi vero caecitate erroris parietes videbant, ostium non inveniebant. Non aliter invidi videndo velut pariete virtutes dissimulant; vitia vero perquirunt, per quae eorum conscientiam urant. Invidiae diabolicum malum, de superbia et vana gloria principaliter procreatum, et nonnunquam per avaritiam auctum, quod cor hominis de temporalibus sive spiritualibus proximi bonis tabescere et aegrescere mortaliter facit: juxta hoc: Justius invidia nihil est, quae primitus ipsum auctorem rodit, excrucians animum. Qua invidia saevi non invenere tyranni majus tormentum, eique vel mala per se, seu per alios inferendo vel machinando, ipsique vel factis ejus, sive bonis sive malis derogando, etiam ea pervertendo nocere cupit. Bonae quorum voluntatis dulcedinem amaro felle malitiae penitus exstirpare vel inficere gestit charitatem proximorum, qua eorum vel bona vel mala nostra existimantes eis vel congaudere vel condolere debemus, una cum superioribus superbia scilicet et vana gloria prorsus expellit. Nam sine aliis haec omnino locum habere non poterit. Invidia itaque exstinguitur charitas qua diligitur bonum, quod omnes possidere possumus, et singuli totum. Sed hoc a nemine possidetur, nisi qui perfecte deserit hujusmodi cupiditatem, quae est mater invidiae. Nam quidquid in hoc mundo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. Videtur enim quia nobis desit, quod alter assequitur. Et quia semper invidia discordat a bona voluntate, mox, ut mentem haec ceperit, illa discedit. Proximos autem diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter beneficia sperata vel accepta, sed propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae seu divinae gratiae participes, vel ut fiant, diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note