Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 62.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
62.1
DOMINICA DECIMA SEXTA. Secundum Lucam.
62.1
« Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim. Et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defuntus efferebatur filius unicus matris suae. Et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.» Naim civitas est Galileae. Defunctus, qui coram multis extra porta effertur, significat criminaliter peccantem et multorum notitiae per verba et opera, quasi per ostia suae civitatis, peccatum propalantem. Qui bene unicus matris suae perhibetur, quia licet mater Ecclesia multos habeat filios bonos et malos, pro una tamen persona mali accipiuntur, quantum ad malitiam pertinet: quemadmodum etiam boni una persona accipiuntur secundum bonitatem. Et electus quilibet, quando imbuitur ad fidem, filius est, quando alios imbuit mater est. Unde Paulus:« Filioli mei, quos iterum parturio.» Cum igitur boni unanimiter studeant revocare malos, et boni mater et mali filius unicus nuncupantur. Porta civitatis, qua defunctus effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit, ut qui videt ad concupiscendum, qui aurem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis, caeterosque qui non servat sensus, mortis sibi reserat aditus. Omnis qui meminit Ecclesiam sponsi sui morte redemptam, agnoscat eam esse viduam Hujus miraculi multi fuerunt testes, ut multi fierent Dei laudatores.« Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super illam, dixit illi: Noli fiere.» Pulchre evangelista Dominum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet; in altero fidem mirandae pietatis astrueret.
62.2
« Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt.» Loculus in quo mortuus efferebatur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant vel immunda desideria sunt quae homines rapiunt in interitum, vel venenata lenocinia blandientium, quae peccantes quasi aggere terrae obruunt. Domino loculum tangente funeris bajuli steterunt, quia conscientia attacta formidine superni judicii revertitur ad seipsam, coercens carnales voluptates et injustos laudatores.
62.3
« Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.» Residet qui erat mortuus cum interna compunctione reviviscit peccator. Incipit loqui, cum ostendit se redire ad veram vitam. Redditur matri, cum per sacerdotale judicium communioni sociatur Ecclesiae.
62.4
« Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.» Omnes magnificabant, id est laudabant Deum, quia quanto gravior est casus, tanto pietas erigentis gratior et spes salutis poenitentibus est certior. Visitavit Deus plebem, et dum Verbum suum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda nostra mittendo ut suscitemur.
62.5
« Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et omnem circa regionem, id est in omnem regionem circa Judaeam.» Allegorice fuit appropinquare Jesum portae civitatis, quod Verbum caro factum gentilem populum per portas fidei ad coelestem Hierusalem induxit. Ecce Judaicus junior populus perfidia defunctus effertur, quoniam mater Ecclesia nil in mundo quasi proprium possidens, multis populorum turbis circum septa pio affectu plorat, et ad vitam revocare laborat; quod et interim in paucis Judaeorum conversis, et tandem in plenitudine impetrat. Locus quo defertur corpus est humanum, portitores sunt mali mores, qui ad mortem trahunt. Sed Jesus loculum tangit cum fragilem naturam in cruce erigit. Vel tangitur loculus mortui hominis a Deo, id est per lignum crucis, quia periit homo per lignum paradisi. Portitores mortui sunt quatuor elementa, quorum intemperantia est irritamentum peccandi in homine. Stant portitores, quia non valent sicut prius ad mortem trahere. Loqui Jesu est monita salutis infundere, unde languidus ad vitam erigitur bonis actibus, et sic redditur matri suae. Timent omnes, quia unius exemplo multi corriguntur.
62.1.1
DOMINICA DECIMA SEXTA. Secundum Lucam. De morientibus, et de exitu animarum.
62.1.1
Scriptura dicit:« Beati mortui qui in Domino moriuntur.» In Domino moriuntur qui, in carne quidem morientes, in Domino tamen viventes inveniuntur. Quid est in Domino? Id est in fide, et spe et charitate. Per ista enim vivitur in illa vita qua vivitur in Domino. Est quaedam vita qua corpus vivit ex anima, et est quaedam vita qua anima vivit ex Deo. Nunc quidem fide, et spe et charitate; postea vero pro fide et spe, contemplatione, remanente dilectione. Non igitur nocere potest animae, si corpus vitam suam perdit, quando ipsa vitam suam, in fide, et spe et charitate persistens, non amittit. Nemo ergo mihi dicat: Qui parvam fidem, et spem parvam et parvam charitatem habent, non salvantur. Ego non mensuro. Crescant quantum volunt. Quanto majores, tanto meliores. Tamen ego illos condemnare non audeo quantumvis parvi sint. Ex quo nati sunt ex Deo, filii sunt Dei. Putas quia magnos filios Deus salvabit, et parvos condemnabit? Scriptura mihi dicit:« Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.» Si omnes ergo et magni et parvi, quid est« oculi tui viderunt?» Approbaverunt. Quid est« in libro scribuntur?» Salvabuntur. Ergo imperfecti quoque salvabuntur. Qui enim imperfecti sunt, aliquid sunt, et aliqui sunt: et in numero ponuntur et scribuntur. Qui nihil sunt, nulli sunt: nec scribi aut numerari habent qui nihil habent. Ergo« omni habenti dabitur, et abundabit.» Omni habenti meritum dabitur praemium. Non dixit: Habenti magnum meritum dabitur praemium, et parvum meritum habenti non dabitur: sed omni habenti, inquit, dabitur, et abundabit. Ergo etiam ille qui parvum meritum habet, cum praemium acceperit satis habebit, quamvis non tantum habebit quantum ille qui magnum meritum habebit. Solus iste excluditur a percipiendo praemio qui nihil habet de merito. Omnes ergo qui in Domino moriuntur, beati sunt, quia post meritum virtutis perveniunt ad praemium beatitudinis.
62.1.2
De exitu autem animarum multi quaerunt. Multa autem quaeri possunt: si tamen omnia quaeri debent quae possunt quaeri. Quaerunt homines de exitu animarum qualiter a cordibus exeant, et quo exeuntes pergant, vel, cum pervenerint quo pergunt, quid inveniant, vel quid percipiant aut sustineant? Sed haec omnia magis timenda sunt quam quaerenda. Ideo quippe abscondita sunt, ne quaerantur aut inveniantur, sed timeantur. Quis enim securus esse potest in incertum pergens? Hoc autem incertum solum esse non debet, quia bonam vitam sequi non potest mala mors. Mala enim mors non est, nisi ea sola quam mala sequuntur. Qui ergo bene mori vult, bene vivat, quoniam ea quae post mortem veniunt, contra ea disponuntur, et secundum ea retribuuntur quae ante mortem invita praecedunt. Usque ad mortem meritum est: post mortem vero praemium. Mors media est, in qua dies Domini incipit, dies hominis finem accipit. In die suo homo sibi relinquitur, ut quod vult operetur; in die vero Domini jam in potestate sua non est homo, sed in illius potestate ad quem venit ut remuneretur. Propterea ad hominem pertinet ut id solum quod sibi commissum est bene disponere studeat; illud vero quod non commissum, sed promissum sibi est, illius arbitrio a quo illud impleri oportet relinquat.
62.1.3
Multi quaerunt de exitu animarum quomodo a corporibus egrediantur animae, sive scilicet hoc modo ut essentialiter et localiter foras egrediantur, ut extra esse incipiant, quasi exclusae: sive hoc solum eis egredi sit, quod se a vivificatione corporum subtrahunt, et quasi ad se colligentes a vegetatione corporum cessant, ut in semetipsis subsistant. Verbi gratia: Quando flatus iste corporeus spiratur, egreditur a corpore, incipit essentialiter atque localiter extra corpus esse qui prius essentialiter atque localiter intra corpus continebatur. Unde vero cortex arescere incipit in arbore, exit humor ab illo, et contrahitur ad interiora, neque foras egreditur ut extra sit, sed interius remanet in eo quod intus est, sive in ligno, sive in medulla, ut in cortice ipso non sit. Tunc omnino exit a cortice, ut in cortice non sit, neque extra quasi exteriora effusus, sed exit quasi ad interiora collectus. Et si forte humor rursum ab interiori suo prodeat, ut se iterum effundat in corticem, rursum revirescit cortex ille, quoniam humor in ipso est vita ejus. Sic quaerunt de anima quando exit a corpore utrum hoc solum illi exire sit, quod se retrahit ad se a vivificatione corporis, et in hoc ipso jam in corpore non est, quod corpus vivificare cessat. In hoc enim videtur, quia jam quodammodo extra omne corpus est. quod, in semetipsa sola subsistens, ad corporis vivificationem effusa non est. Quando vero in corpore non est, non est in loco, quia locus non est nisi in corpore. Quando autem extra corpus est, et extra locum est: inter ipsam et corpus non est locus, et aequaliter distat ab omni corpore, quia inter ipsam et corpus nullum est corpus. Si vero inter ipsam et corpus nullum est corpus, constat profecto quia inter ipsam et omne corpus nullus est locus, quia locus non est ubi non est corpus. Unde igitur extra omne corpus est quantum ad locum, aequaliter prope est omni corpori, quia si extra corpus posita uni corpori propior et alteri remotior esset, intra ipsam profecto et corpus spatium esset. Si spatium esset, locus esset; si locus esset, corpus esset. Si autem inter ipsam et omne corpus, corpus esset, extra omne corpus corpus esset, quod fieri non potest.
62.1.4
Itaque dictum est quia anima neque per corpus a corpore recedit, neque per corpus ad corpus accedit. Et ideo nec loco movetur, ut recedat a corpore quod est a loco; nec loco movetur ut accedat ad corpus quod est in loco. Inter omnem enim locum et id quod est in nullo loco nullus est locus. Propter hoc itaque dictum putant quod spiritus creatus tempore quidem movetur, quia motabilis est; sed loco non movetur, quia nec loco movetur recedens a corpore quod est a loco, nec loco movetur accedens ad corpus quod est in loco. Neque enim movetur, quando recedit a loco; neque iterum loco movetur, quando accedit ad locum. Etiam quando in corpore posita anima corpus localiter movet, ipsa tamen localiter non movetur. Si enim idcirco localiter moveri aestimatur, quia in corpore est quod localiter movetur, quare non similiter sapientia localiter moveri dicatur, quia in corpore est quod localiter movetur? Nam si dicitur quia per animam ipsam in corde est sapientia, cum anima ipsa per corpus localiter motum moveri dicitur, quare non etiam per ipsam animam localiter motam sapientia, quae in ipsa anima est, localiter moveri dicatur? Si vero haec ratio non probat ut sapientia localiter moveri dicatur, cum sit tamen in anima, quare anima localiter moveri dicetur, quamvis in corpore sit quod localiter moveri cernitur? Hujusmodi consideratione probat spiritum localiter non moveri, quamvis in corpore sit quod localiter movetur, temporaliter tamen moveri, quia vicissitudini subjacens de alio in aliud mutatur. Sed nos in occultis nimium curiosos esse non oportet, ne forte plus praesumamus quam possumus. Quae sit via spiritus solus novit qui fecit eum. Nos autem neque scimus quomodo venit neque comprehendimus quomodo recedit. Quando flatus iste corporeus trahitur, corporaliter ingreditur; quando autem spiratur, corporaliter et localiter egreditur. Sed alia est natura spiritus, alia corporis. Quando primo homini data est anima, inspiravit Deus in faciem ejus spiraculum vitae. Et quis dicere potest quomodo inspiravit Deus animam corpori vivificando, sive quia extra creaturam ad vivificandum immisit, sive quia ibidem fecit ubi posuit, et ab intus creatam vivificationem prodire jussit, nec alia fuit inspiratio, quam ipsa vivificatio. Si ergo nescitur, quomodo inspiratur, quomodo sciri potest qualiter exspiratur? Deus inspirat, homo exspirat. Deus mittit, homo remittit, quia mittitur, cum accedit: eadem remittitur, cum recedit. Hoc unum scimus, quia, recedente anima, corpus moritur, et ipsa separatio animae mors corporis est. Hoc nobis sufficit scire, quia recedit. Quomodo recedit ex abundanti est perscrutari. DIVISIO.
62.1.5
Multis exemplis didicimus in exitu animarum angelorum malorum sive bonorum praesentiam adesse, qui illas pro meritis vel ad tormenta pertrahant, vel ad requiem deducant. Sed et ipsas animas adhuc in corpore positas ante exitum multa aliquando de his quae futura sunt super eas, sive ex responso conscientiae interiori, sive per revelationes exterius factas praecise cognoscimus. Raptas etiam aliquando et iterum ad corpora reductas, visiones quasdam et revelationes sibi factas narrasse de tormentis impiorum sive de gaudiis justorum: in his tamen nihil nisi vel corporale vel corporalibus simile recitasse flamina, flammas, pontes, naves, domus, nemora, prata, flores, homines nigros et candidos, et caetera qualia in hoc mundo videri et haberi solent, et vel ad gaudium amari, vel ad tormentum timeri. Sic quoque solutas corporibus manibus trahi, pedibus deduci, collo suspendi, flagellari, praecipitari, et alia hujusmodi: qui nisi corporali naturae convenire non possunt. Quae omnia si ita illic visibiliter et corporaliter esse credimus, praeter alia quae absurda noscuntur, ipsas utique animas etiam a corporibus separatas corpora esse, et ad similitudinem corporum membris compactas atque distinctas confitemur.
62.1.6
Ego quiddam quod de hac re audivi tacere non debeo. Quidam probati testimonii frater narravit mihi se a suo abbate, veraciter hoc affirmante, audisse quia cum aliquando ille ad quosdam fratres eminus constitutos visitandos pergeret, ut fieri solet, quodam loco hospitium accepit, ubi factum, tunc apud omnes ejusdem loci habitatores celebre, ante diebus paucis contigisse didicit. Quidam peregrinus, orationis causa ad Sanctum Jacobum pergens, in eodem loco hospitatus est. Nocte, ut itinerantibus mos est, ante diluculum surrexit. Egressus de vico in silvam, quae eidem vicina erat, pervenit. Ibi a comitibus itineris casu, ut solet, discrimine viae disjunctus, deviare coepit. Cumque longius processisset, obvium habet quemdam venerandi habitus et vultus virum: a quo interrogatus quis aut unde esset, vel pergeret, nomen, patriam simul et causam itineris exposuit. Ille se esse sanctum Jacobum, ad quem tenderet protestatur; se jam quidem omnia scisse; nunc vero quasi beneplacito et grato venisse obviam. Devotionem laudat, bonum propositum commendat, praemium apud se magnum parari, nec longe jam esse remunerationem. Multis post haec verbis hinc inde currentibus, tandem miseriam et dolores vitae hujus quales aut quanti sunt exponit. Omne quod hic amatur quam cito fugiat, et pari modo omne quod timetur vel doletur, quomodo sine mora pertranseat. Inter haec et hujusmodi rationabili persuasione paulatim menti hominis nihil sinistrum suspicantis contemptum vitae ingerit, metum mortis tollit. Postremo nihil magis viro virtutis expedire quam ut hic exire festinet, et si alia via non detur, manu sua mortem fortiter lacessat, et non permittat se in his doloribus diu teneri, qui gaudium sibi paratum esse non dubitat. Quid multa? Deceptus fraudulentae persuasioni assensum praebet, et injecto ferro semetipsum jugulat. Comites ejus diu per devia quaerunt, tandem exstinctum inveniunt; ad vicum unde exierant cadaver exanime reportatur. Et quia hospes apud quem nocte illa manserat hujus sceleris verisimiliter conscius videbatur, eumdem falsa criminatione ad poenam exposcunt. Ille dum innocentiam suam sine causa periclitari cerneret, et divinum auxilium intima cordis devotione sibi adesse imploraret, ecce subito qui mortus fuerat surrexit, et rem gestam cunctis astantibus et mirantibus exponens innocentem absolvit. Referebat se ab angelo malo, a quo ad interfectionem sui persuasus fuerat, ad tormenta deductum. Sed dum duceretur quemdam splendida facie( ipsum autem sanctum fuisse aiebat Jacobum) euntibus occurrisse, eumque ereptum in coelum ad thronum Judicis deduxisse, illicque precibus pro illo fusis ut vitae denuo redderetur obtinuisse. Ibi se multa angelorum millia vidisse affirmabat. De quorum tamen statu et facie interrogatus, nihil in hoc mundo esse dicebat simile illis quo illam quam in ipsis viderat qualitatem exprimere potuisset, nisi forte ignem aut lucem et ipsam tam longe et valde dissimilem. Moerorem quidem esse, sed exprimere nullo modo posse quod viderat.
62.1.7
Hoc quidem commemorare voluimus, ne mirum videatur, si animabus a corporibus egressis, signa quaedam, corporibus similia, ad demonstrationem spiritalium praesentantur, qui nisi in talibus et per talia ab animabus corpore exutis videntur, nullo modo ab eisdem ad corpora reversis in corpore viventibus et corporalia tantum scientibus dicerentur. Quamvis enim illa aliter ibi a corporibus exutae videre possunt, non tamen hoc nobis aliter narrare possunt, et manerent semper occulta illa, nec esse quod de illis nobis a redeuntibus diceretur, nisi exeuntibus et videntibus secundum ista monstraretur. Utrum autem animae, quae hinc amplius non reversurae exeunt, secundum hunc modum illa videant aut sentiunt, omnino dubium est, nisi quia probabilius videtur quod illa quae in corporibus viventes per delectationem rerum visibilium corporalibus imaginationibus injiciuntur, a corporibus in eisdem illic imaginationibus tormenta patiuntur. Neque enim omnino corporalem passibilitatem exeunt, quando corporalium imaginationibus delectationis pravae usu impressis obvolutae et involutae exeunt. Quae vero hic manentes ab ejusmodi delectoribus et cogitationum phantasiis mundare se ac despoliare studuerit, illic postmodum, postquam a corporibus egressae fuerint, poenam in eis et tormenta non sentiunt: quod in hoc ipso quodammodo impassibiles existunt, quia nihil poena dignum secum ferunt.
62.2.1
DOMINICA DECIMA SEXTA. Secundum Lucam. De morte, et quid sit mors, et de tribus generibus mortis.
62.2.1
Mors dicta est, quod sit amara, vel a morsu primi hominis appellata. Nam cum primus humani generis parens lignum vetitum per inobedientiam contigit, per morsum mortem incurrit. Unde et a morsu mors ipsa appellatur. Tria autem sunt genera mortis, id est acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum, immatura juvenum, naturalis est senum. Item mortis tria sunt genera. Una mors peccati est, de qua scriptum est:« Anima quae peccaverit, ipsa morietur;» alia mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus:« Consepulti sumus cum Christo per baptismum in morte ipsius; tertia mors, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est animae corporisque secessio. Advertimus igitur quod una mors sit mala, si propter peccata moriamur; alia mors bona sit, qua is qui fuerit mortuus justificatur a peccato. Tertia mors media sit; nam et bona justis videtur, et plerisque metuenda. Quae cum absolvat omnes, paucos delectat; sed non hoc mortis est vitium, sed nostrae infirmitatis, qui voluptate et delectatione vitae istius capimur, et cursum hunc consummare trepidamus: in quo plus amaritudinis quam voluptatis est. An non sancti et sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimabant? Et ideo quia quotidie de morte cogitabant, et quasi se de hoc migraturos credebant mundo, non dubium est quin haec quotidiana meditatio mortis omne vitium in eis perimeret. Ad devitanda sane omnia tela certaminum, verum etiam ad universos motus omnium concupiscentiarum ac peccatorum comprimendos, nullus mihi videtur validior clypeus quam meditatio mortis et extremi terror examinis.
62.2.2
Pensandum quippe est, cum jam peccatrix anima vinculis incipit carnis absolvi, quam amaro terrore concutitur, quantis mordacis conscientiae stimulis laceratur. Recolit vetita quae commisit, videt mandata quae neglexit implere et contempsit. Dolet indulta poenitentiae tempora sese inaniter percepisse, plorat immobilem districtae ultionis articulum inevitabiliter imminere. Manere satagit, ire compellitur, recuperare vult perdita: non auditur. Post terga respiciens totius transactae vitae cursum velut unum brevissimum deputat itineris passum. Ante se oculos dirigit et infinitae perennitatis spatia deprehendit. Plorat itaque quia intra tam breve spatium acquirere potuit omnium laetitiam saeculorum. Deflet etiam se propter tam brevis illecebrae voluptatem inenarrabilem perpetuae suavitatis amisisse dulcedinem. Erubescit, quia propter illam substantiam, quae vermibus erat obnoxia, illam neglexit quae choris erat angelicis inferenda. Jam radios mentis attollit, et cum divitiarum immortalium gloriam contemplatur eam, propter vitae hujus inopiam perdidisse confunditur. Cumque sub se reflectit oculos ad hujus mundi convallem tetramque caliginem, super se vero miratur aeterni luminis claritatem, liquido deprehendit quia nox erat et tenebrae quod amavit. O si redivivum poenitentiae tempus mereri potuisset, quam durae conversationis iter arriperet! qualia et quanta promitteret! quantis se devotionum vinculis innodaret! Interea dum hebescentes oculi contabescunt, dum pectus palpitat, raucum guttur anhelat, dentes paulatim nigrescunt, et quamdam velut aeruginem contrahunt, pallescunt ora, membra cuncta rigescunt.
62.2.3
Dum haec itaque et homini tanquam vicinae morti praecedentia famulantur officia, assunt omnia gesta simul et verba. Haec et ipsae cogitationes desunt, et cuncta haec amarum adversus auctorem testimonium reddunt. Coacervantur omnia ante respuentis oculos, et quae conspicere refugit, coactus et invitus attendit. Adest praeterea hinc horrenda daemonum turba, illinc virtus angelica. In illo qui medius est liquido deprehenditur, cui parti jure possessio vindicetur. Nam si pietatis in eo videntur insignia, invitationis angelicae blanditiis delinitur, atque harmonicae melodiae dulcedine ut exeat provocatur. Quod si eum sinistrae parti meritorum nigredo et foeditatis squalor adjudicet, intolerabili mox terrore concutitur, repentini impetus violentia perturbatur, praecipitanter invaditur, ac de miserae carnis ergastulo violenter evellitur, ut ad aeterna supplicia jam cum amaritudine pertrahatur. Jam vero post egressionem de corpore quis explicare valeat, quot armatae iniquorum spirituum acies in insidiis lateant, quot frementes cunei feralibus telis instructi iter obsideant, et ne libera transire possit anima, velut militari more constipatae legiones oppugnant. Haec et homini frequenter in corde versare, quid est aliud quam lenocinantia vitae hujus blandimenta respuere, mundo repudium dare, illicitos motus carnis elidere, solumque perfectionis adipiscendae propositum indeclinabiliter custodire? His addendus est etiam extremi terror judicii, ut illius amaritudine valeat mundi hujus falsa dulcedo contemni. Ad devitandas namque diabolicae pugnae molestias valent; assurgimus, si necessitatis ultimae periculum provide pertractamus. Nam si repentinus ille atque terribilis adventus Christi digne perpenditur, quid erit in mundo ubi mens humana vel desipiens delectetur? Ille nempe dies est, ad quam omnis praecedentium saeculorum intentio, ac summa colligitur, cui cuncta sacrarum Scripturam volumina famulantur: de quo beatus Petrus ut audientium corda digno terrore concuteret:« Adveniet, inquit, dies Domini sicut fur; in quo coeli magno impetu transient, elementa vero ignis calore solventur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini nostri Jesu Christi, per quem coeli ardentes solventur.»
62.3.1
DOMINICA DECIMA SEXTA. Secundum Lucam. De origine animae.
62.3.1
Legimus in conditione rerum, mox ut de limo terrae corpus effectum est, statim Dominum insufflasse, factumque esse Adam in animam viventem. Insufflavit enim dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium quod ejus ore est prolatum. Caeterum hoc significat insufflatio ejus, quod mandatum et jussio. Nam insufflare quemadmodum potest, qui neque spiritum resolvit, neque buccam habet quae constat esse corporea. Hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit in vitalem substantiam, illico creatas animas corporibus dare discretas atque perfectas. Medendi autem artifices periti quadragesimo die humanum ac mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commovere. Unde vero illas Deus faciat ignoro, sciens hoc quod ejus facere nihil aliud est quam voluntas et jussio. Sanctus quidem Augustinus scribens per Orosium et Paulinum ad beatum Hieronymum, sic ait: Proinde ne longum faciam, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne objiciatur quod omnes creaturas sexta die consummaverit Deus, et septimo requieverit, adhibe testimonium Evangelii:« Pater meus usque nunc operatur.» Cum ergo animas creat Deus novas singulas singulis, suam cuique nascenti non aliquid facere dicitur quod ante non faceret. Jam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam: quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est quod a rebus quae non erant instituendis requievit, et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod jam creaverat numerosius creando, usque nunc operatur. Quod si quaeritur quare fecit animas eis quos novit cito morituros, possumus respondere parentum hinc peccata vel convinci vel flagellari. Sciendum praeterea originali animas peccato astringi, nec posse ab eo liberari, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi. Hinc beatus Augustinus: Certus etiam sum animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam, nec liberari posse de corpore mortis hujus, vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem« Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.» Quaecunque autem sine gratia mediatoris et sacramento ejus, id est baptismate, in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poenam futuram et in ultimo judicio corpus ad poenam recepturam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneratur in Christo, ad ejus pertinere societatem et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt quae de anima firmissime teneo. Hoc autem veraciter fixeque credendum est Deum animas creare, et occulta quadam ratione justissime illis imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae.
62.3.2
Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit, ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, convenit animam Domini Christi in medium deducere, ne quis calumniosa intentione perversus simili eam putet conditione constrictam. Audiamus igitur originem ejus sanctae Mariae semper Virgini digno praecone fuisse prophetatam:« Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.» Quis, rogo, in hac majestate nascendi, aut originalis peccati credat esse culpam, aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam. Absque peccato sine dubio venit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus mystico inspiramine intus ex Virgine, virilem commistionem prorsus ignorante, de Adam nihil traxit, quia sine concupiscentia et conceptus et genitus fuit, qui ut malum Adae vinceretur advenit. Hinc ad ejus matrem dictum est: Concipies per aurem Deum, paries et hominem. Primus homo posteris transmisit exitium, veniens Christus Dominus credentibus contulit regna coelorum. Per istum enim reparat amissum statum, quod per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conversatus sine macula, quid potuit de illo trahere quem contraria venit actione destruere. Sanctae origini vita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe superatus. Suscepit verum hominem natura non vitiis, respuit quod protoplastus deliquit, et assumpsit hominem purissimum quem creavit, non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua injuria pollutionis assumens. De hoc vero Deo et homine peccati destructore quidam Patrum sic ait: Ita e visceribus matris est editus, ut fecunditas pareret et virginitas permaneret: non alterius tamen naturae erat ejus caro quam nostrae. Non enim illi alio quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generationis, sed sublimitate virtutis. Ex quibus verbis perpendimus animam Christi ejusdem naturae esse, cujus et nostrae sunt animae, sed cum nostrae et originali peccato et actuali sint infectae, illius animam credimus firmiter et tenemus omnis peccati expertem fuisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note