Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
71.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam.
71.1
« Ingressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zachaeus. Et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et videre quaerebat Jesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum, quia inde erat transiturus.» Ecce camelus, deposita gibbi sarcina, per foramen acus transit, hoc est dives et publicanus, relicto onere divitiarum, contempto censu fraudium, angustam portam arctamque viam quae ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu supplet arboris. Juste quod rogare non audebat Dominicae susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Quia etiam turba imperitae confusio multitudinis est quae verticem sapientiae videre nequit, merito non in turba, sed plebem transgressus insciam, quam benedictionem desiderat accipit. Zachaeus autem interpretatur justificatus, et significat credentes ex gentibus per occupationem temporalium depressos ac minimos, sed a Domino sanctificatos. Ingressum Jericho Salvatorem quaerunt, dum gratiae fidei quam Salvator attulit participare cupiunt, sed turba noxiae vitiorum consuetudinis tardat. Itaque necesse est ut pusillus turbae obstaculum transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat. Sycomorus ficus fatua dicitur, arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans. Unde et a Latinis celsa nuncupatur. Et Dominica crux credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua.« Nos enim,» inquit Apostolus,« praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis atque gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.» Quam arborem pusillus ascendit, dum quislibet humilis et propriae infirmitatis conscius clamat:« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.» Quasi transeuntem Dominum cernit qui in crucis mysterio coelesti sapientiae quantum potest, intendit. Denique inde, id est in illa parte transiturus erat, ubi sycomorus, id est Judaicus populus, vel ubi gentilis populus crediturus erat, ut et mysterium servaret, et gratiam seminaret. Sic enim venerat, ut per Judaeos transiret ad gentes.« Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum.» Jam enim sublimitate fidei inter fructus novorum operum velut in fecunda altitudine arboris eminebat. Per praecones autem verbi sui, in quibus erat Jesus, et loquebatur, venit ad populum nationum, quia passionis ejus fide jam sublimis etiam divinitatem ejus agnoscere ardet. Suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum erigit erigentem se, et amat amantem se.
71.2
« Et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.» Invitatus invitat, quia si nondum audierat vocem invitantis, audierat affectum. Itaque hodie in domo pusilli Zachaei oportet illum manere, id est nova lucis gratia coruscantem in humili credentium nationum corde quiescere. Quod autem de sycomoro descendere, et sic in domo mansionem Christo parare jubetur, hoc est quod ait Apostolus:« Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed jam non novimus.»--« Et si enim mortuus est ex infirmitate carnis, sed jam vivit ex virtute Dei.»
71.3
« Et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.» Manifestum est Judaeos semper gentium odisse vel non intellexisse salutem. Unde etiam fideles fratres dixerunt adversus populorum principem:« Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?.»
71.4
« Stans autem Zachaeus dixit ad Jesum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.» Zachaeus stans, hoc est in fide quam ceperat persistens, ostendit se omnino esse conversum ad Dominum. Ideo si quem aliquid defraudavit reddit quadruplum, quia in antiquis Ecclesiae statutis decretum est ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. In legibus quoque saeculi cautum habetur, ut qui rem subripit alienam, in quadruplum ei restituat cui subripuit. Ubi autem Zachaeus dimidium suorum se pauperibus erogaturum facile spondet, ut etiam totum dare non recuset insinuat.
71.5
« Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae.» Filius Abrahae dicitur, non de ejus stirpe generatus, sed ejus fidem imitatus. Salus quae olim fuit Judaeorum hodie illuxit populo nationum credenti in Dominum. Unde Apostolus: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis?« Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.» Unde alibi:« Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentia.»
71.1.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. SERMO IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
71.1.1
De sacramento dedicationis ecclesiae, in qua caetera omnia sacramenta celebrantur, loquendum nobis videtur haec ignorantibus. Sacramenta itaque alia constat esse salutis, alia administrationis, alia exercitationis: Prima ad remedium, secunda ad officium, tertia ad exercitium. Et illa quidem quae administrationis sive praeparationis sunt ordinibus cohaerent, quoniam et ipsi ordines sacramenta sunt, et quae circa ordines considerantur, qualia sunt indumenta sacra et vasa, et hujusmodi. Haec omnia, quae, ut dictum est, circa ipsos ordines considerantur, divisim tractari non debuerunt. Alia vero sacramenta omnia ad quae conficienda et sanctificanda universa, haec quasi quaedam instrumenta praemissa sunt, subsequenter tractari exposcunt. Et primum, sicut dictum est, de dedicatione ecclesiae quasi de primo baptismate, quo ipsa quodammodo ecclesia primum baptizatur, ut in ea postmodum homines ad salutem regenerandi baptizentur. Quasi enim primum sacramentum in baptismo cognoscitur, per quod fideles omnes inter membra corporis Christi per generationis novae gratiam computantur. Idcirco hoc primum tractandum occurrit primum in dedicatione figuratum ecclesiae, deinde in sanctificatione animae fidelis exhibitum. Quod enim in hac domo orationis visibiliter per figuram exprimitur, totum in anima fideli per invisibilem veritatem exhibetur. Ipsa enim veritas Dei templum est consideratione virtutum, quasi quaedam structura lapidum spiritualium aedificata, ubi fides fundamentum facit. Spes fabricam exigit, charitas consummationem imponit. Sed et ipsa Ecclesia ex multitudine fidelium in unum congregata est domus Dei ex vivis lapidibus constructa, ubi Christus fundamentum angulare positus est, duos parietes Judaeorum et gentium in una fide conjungens. Hujus itaque sacramenti quod in dedicatione ecclesiae exhibetur formam primum proposuimus, ut deinde mysticam intelligentiam fidei quae in illo formatur exquiramus. Verum de his quae invisibiliter in ea aguntur, primum videamus.
71.1.2
Pontifex aquam primitus benedicit, typicum sal admiscens, deinde ecclesiam ipsam extrinsecus ter gyrando aspergit, clero et populo subsequente. Interim vero in circuitu dedicandae ecclesiae intrinsecus duodecim accensa sunt luminaria. Per singulas autem vices ad portam basilicae veniens, quam ob sacramenti figuram clausam esse oportet, percutit virga pastorali super liminare ipsius dicens:« Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.» Cui diaconus intus positus respondet:« Quis est iste rex gloriae?» Pontifex autem.« Dominus virtutum ipse est rex gloriae.» Tertia deinde vice reserato ostio, intrat pontifex cum clero et populo tertio, dicens:« Pax huic domui.» Deinde cum sacerdotibus et levitis et clericis ad orationem sternitur, pro sanctificatione ipsius domus dedicandae. Postea consurgens ab oratione nondum salutans populum dicendo:« Dominus vobiscum,» tantummodo hortatur cunctos ad orandum. His completis incipit de sinistro angulo basilicae ab oriente per pavimentum scribere alphabetum, usque in dextrum angulum occidentis, ac deinde a dextro angulo orientis in sinistrum occidentis. Dehinc ad altiora conscendet et stans ante altare, Deum sibi in adjutorium vocat dicens:« Deus, in adjutorium meum intende.» Complens versum cum« Gloria Patri,» sine Allelluia. Post haec aquam benedicit, salem et cinerem admiscens et faciens ter signum crucis super ipsam. Cui misturae vinum etiam additur. Post haec tinguit digitum in aqua, et facit crucem per quatuor cornua altaris. Inde venit ante altare, et circuiens aspergit illud septem vicibus, aspersorio facto de hyssopo. Circuit dehinc ter totam ecclesiam intrinsecus, aspergens parietes ipsius de eadem aqua, faciens hoc etiam tertio. Interim vero cantatur psalmus:« Exsurgat Deus,» cum antiphona. Cantatur etiam antiphona:« Qui habitat in adjutorio Altissimi.» Circuit interim ipse pontifex, transiens per mediam ecclesiam, et cantans:« Domus mea domus orationis vocabitur.» Et item:« Narrabo nomen tuum fratribus meis:« in medio ecclesiae:« Laudabo te.» His autem peractis, pontifex ad orationem se consternit, precans, ut omnes qui eamdem domum oraturi intraverint, exauditos se gaudeant. Completa itaque expiatione, convertitur ad altare incipiens antiphonam:« Introibo ad altare Dei,» cum ipso psalmo, et quod reliquum fuerit de aqua purificationis, ad basim altaris effundit. Deinde seipsum altare linteo extergitur, pontifex incensum defert super illud. Postea facit crucem in medio altaris, et per quatuor angulos ejus de oleo sanctificato. Deinde in circuitu ecclesiae duodecim cruces chrismantur in parietibus ab ipso pontifice, tres per singulos figuratae. Reversus deinde itur ad altare accensum, thus super illud offert in modum crucis, et sic peracta denique consecratione, ipsum altare albis velaminibus operitur. Haec de visibili dedicatione; quid autem mysterii ista contineant videndum est nobis. DIVISIO.
71.1.3
Multa in his omnibus latent profunda mysteria, ex quibus pauca ad memoriam excitandam attingamus. Domus dedicanda sanctificanda anima est; aqua enim est poenitentia, sordes abluens peccatorum. Sal, sermo divinus increpatione mordens et condiens corda insipida. Trina aspersio trina mersio est purificandi per aquam. Duodecim luminaria sunt apostoli Ecclesiam per quatuor mundi partes illuminantes, et crucis mysterium per totum mundum deferentes. Pontifex Christus est; virga, potestas; trina superliminaris percussio, coeli terraeque, et inferni dominatio. Interrogatio inclusi, ignorantia populi; apertio ostii, sublatio peccati. Pontifex ingrediens ecclesiam pacem Domini imprecatur, quia Christus mundum ingrediens pacem inter Deum et hominem facit. Prostratus pro sanctificatione domus orat, et Christus humiliatus pro discipulis et pro credituris omnibus Patrem orat dicens:« Pater, sanctifica eos in nomine tuo.» Surgens autem ab oratione populum non salutat, quoniam qui necdum sanctificati sunt applaudendum non est ipsis, sed orandum pro ipsis. Descriptio alphabeti, simplex doctrina fidei; pavimentum, cor humanum. In pavimento alphabetum describitur, quoniam carnalis populus prima ac simplici doctrina initiatur. Ductus a sinistro angulo orientis in dextrum occidentis, et item a dextro angulo orientis in sinistrum occidentis formam crucis exprimit, quia mentibus hominum per fidem evangelicae praedicationis imprimitur. Et quia primum fides in Judaeis fuit, et postea ad gentes transivit, et rursum in fine cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Utriusque ergo populi collectionem hi duo versus significant in crucis effigie compacti, hoc est quod Jacob filios Joseph benedicens, cancellatis manibus formam crucis exprimens dextram manum super caput Ephraim, et sinistram super caput Manasse posuit, quia, priori populo abjecto, junior ad dexteram collocatus est. Cambuca sive virga pastoralis quae Scriptura figuratur, mysterium significat doctorum, quorum studio et praedicatione et conversio gentium facta est, et perficienda est Judaeorum. Quod stans ante altare Deum in adjutorium invocat, significat eos qui praecepta fidei cognitione se ad bona opera et ad luctam contra invisibiles hostes accingunt; et quia de suis viribus minus praesumunt, divinum auxilium sibi adesse deposcunt. In quo quia certantium labor exprimitur, quasi inter suspiria et gemitus, nondum alleluia nominatur.
71.1.4
Post haec aqua benedicitur cum sale et cinere, addito vino aqua misto. Aqua populus est, sal doctrina, cinis passionis Christi memoria, vinum aqua mistum, corpus Deus et homo. Vinum divinitas, aqua mortalitas. Sic enim populus sanctificatur doctrina fidei, et memoria passionis Christi, unitus capiti suo Deo et homini. Post haec ecclesia interius aqua sanctificata aspergitur, ut et intus et exterius anima sanctificata ostendatur. Aspersorium hyssopi humilitatem Christi significat, qua aspersa sancta mundatur Ecclesia. Circuit pontifex altare ecclesiam totam aspergendo, quasi omnes lustrando, et curam impendendo omnibus verbo et exemplo communem se praebens universis: propter quod etiam opus oratione consummat, orans ut exaudiantur ibi justa petentes, quoniam opus hominis sine divino auxilio esse potest: fructuosum esse non potest. Novissime completa expiatione pontifex ad altare convertitur, quod reliquum est de aqua purificationis ad basim ejus effundens, quasi committens Deo quod super est vires suas excedens in perfectione mysterii. Dehinc linteo altare extergitur. Altare Christus est, super quem offerimus Patri nostrae devotionis munus. Linteum caro ejus tunsionibus passionis ad candorem incorruptionis perducta. Incensum orationes sanctorum significat; oleum autem gratiam Spiritus sancti demonstrat, cujus plenitudo in capite praecessit. Dehinc participatio ad membra defluxit. Propter hoc a sacrato altari duodecim cruces in parietibus chrismantur, quia spiritualis gratia a Christo in apostolos descendit, ut crucis mysterium per quatuor mundi partes cum fide Trinitatis praedicarent. Candidum velamen, quo post consecrationem altare operitur, gloriam incorruptionis designat, qua post passionem consumpta mortalitate Jesu humanitas induta est, sicut scriptum est:« Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.»
71.2.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. SERMO DE DEDICATIONE.
71.2.1
« Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio, et sui roris intima aspersione secundet» Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Dominus dicit in Evangelio:« Nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin disrumpunt utres et vinum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittatur, et utraque servantur.» Aliquod vinum hoc agit, ut homo aliquis irrumpat in lacrymas, aliquando et cor hominis laetificat. Novum vinum est Dei verbum, quod homini justo semper ingerit novum gaudium. Veteres vero utres sunt mentes carnales, quae ex mala conscientia sua merentur animae detrimenta. Hinc ex intimis praecordiis dicendum erit nobis:« Cor mundum crea in me, Deus.» Si autem conversi fueritis, rectumque cor acquisieritis in praeceptis Dominicis, continuo hoc adimpletur in vobis: Verte impios, et non erunt impii, et cum demum corda nostra efficiuntur nova, novumque retinebunt vinum.« Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.» Fundamenta Ecclesiae sancti sunt prophetae, duodecim sancti apostoli, nec non et sancta doctrina ex ore eorum prolata. Portae quoque sanctae Ecclesiae, quae Dei omnipotenti chariores sunt omnibus in Veteri Testamento praefiguratis, sunt virtutes sanctae bonis operibus admistae, sancta scilicet fides, spes, et charitas; sanctum quoque baptisma. Qui peccaverunt post baptisma ad has portas salutis festinent, videlicet ad veram poenitentiam, puram confessionem, perseverantem continentiam a peccatis. Super hanc itaque domum hodie supplicamus omnipotenti Deo, quatenus quidquid aliquis hominum postulaverit hic a Domino boni, id mereatur adipisci. Hodie quoque sancti angeli visitant hic suos concives, quibus dudum indignabantur, et corpus sumitur Jesu. Hinc scriptum est:« Angeli eorum semper vident faciem Patris.» Hic itaque angeli sancti cum laetitia grandi hodierno ascendunt et descendunt, adventantes animae, cum fuerit in cunctis quae per carnem adamaverat. Haec anima dum quieverit a curis exterioribus in suis cogitationibus et quasi vigilanti corde fuerit in Dei contemplatione, sancti angeli procul dubio gaudentes occurrunt illi. Cum autem mens humana fuerit repercussa gravi corporis fragilitate, obscuratur quasi in nubilo, quod splendorem perpetuae lucis ex illa perturbavit. Et cum item tempore tentationis reciderit in suos antiquos cogitatus, ac reciprocaverit mirabiles corporis actus, nostri concives nos aufugiunt, et angeli in coelestibus erubescunt de nostris excessibus in suis agminibus.
71.2.2
Igitur, charissimi, conciliamini vobis spiritum consilii, uti causam vestram ita tractetis quod Deo placeatis, quod amicitiam angelorum habeatis, quod jus haereditarium filiorum Dei possideatis. Charissimi: ecce in domo regis coelestis constatis, hic vocat sponsam suam, animam scilicet uniuscujusque quam emit proprio cruore, ac dicat: Surge, amica mea, excutere de pulvere veteris peccati quo sopita jacebas. Adorna mihi templum in corde tuo, quia illud inhabitare volo, si peccata deserueris. Post omnes abominationes tuas revertere ad me, et ego revertar ad te. Jam, charissimi, recte festa Ecclesiae colunt qui se filios Ecclesiae cognoscunt. Sancta Ecclesia est mater vestra. Quod si et vos Ecclesiae filii fueritis, festa dedicationis recte celebrabitis. Proinde« constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris.» Hodie itaque vobiscum pertractate ubicunque vos in nomine Domini congregaveritis, ut beatius veniatis ad supremum diem resurrectionis. Denique et id providete in frequentationibus ab hora in horam, de die in diem usque ad cornua altaris. Hoc altare est ipse Christus, qui in cruce pro nobis obtulit pretium sui sacri cruoris. Cornua in manibus ejus, clavos quibus manus erant transfixae designant in crucis patibulo. Orationibus itaque, jejuniis et castitate, aliisque bonis actibus id satagamus quotidie erga Dei bonitatem, ut cum finis venerit vitae si ex toto non possimus in cruce pendere, saltem inveniamur suspensi in uno clave crucis sacratae. De hoc altari dixerat ipse Deus:« Altare de terra facietis mihi.» Hoc altare est homo divinus erectus ex Maria virgine et ex regali suscitatus stirpe.
71.2.3
Ergo« cum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit.» Bina silentia contigerant in mundo: ita scilicet ut de Deo nihil pene audiretur in humano genere. Adhuc quoque adveniet unum silentium in aeterna quiete, ubi siletur ab omni tumultu et mundana inquiete, quo et gaudium habebunt ineffabile inter coruscantes amoenosque paradisi lapides. Hoc est tertium silentium. Primum silentium erat ante legem; tria millia et centum annorum perdurans; secundum silentium post legem ante gratiam, quod medium silentium erat. In primo silentio nec peccata quae gesserant, nec diuturnam mortem, quae eis ingruebat, nequaquam agnoverunt: imo siluerunt. Dato vero lege per Moysen, ostensisque peccatis, peccatores salutem quaerebant, ruptumque silentium prophetae praedicaverunt nasci Salvatorem de virgine Maria. Cumque nonagentos annos vociferassent optando Domini adventum, venit Christus: unde omne quod in terra erat siluit, quia Christus advenit. Hoc est enim silentium in quo Christus natus omne quod fuerat feliciter natum exclamavit: Miserere, Domine, miserere. Medio namque silentio hoc modo rupto pax, quies, miseratio, peccatorum indulgentia est humano generi per Christum collata. Hoc Dei Verbum adhuc alloquitur mundum:« Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.» Cum autem ad beatitudinem mortales pervenerint, non ultra clamare nec orare habent, sed silent et quiescunt a pluribus gemebundis clamoribus quibus sibi aperiri coelum vociferabant, juxta illud:« Conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia.» In illo medio silentio, ut praefatum est, omnipotens sermo a regalibus sedibus venit. Quis? Dei Verbum, Filius Dei, Rex Filius Regis. Unde? A concessu sui Patris. Quo? In patibulum sanctae crucis, a sede regali ad textrinam mortalis peccati, a splendore coeli ad tenebras inferni. Et ideo a regalibus non ab una sede regali, quia hi qui coelestia cum labore petierint, horum quisque recipiet coronam vitae singulis quibusque singulas coronas habentibus et cum Patre suo regnantibus in regno quod praeparavit diligentibus se a mundi principio, sicut ibi:« Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.» Si filii ejus fuerint et consequens erit ut et reges sint. Quod si reges, sequitur ut unusquisque regalem possideat sedem, unusquisque proprium habeat regnum. Rex terrenus, plures habens filios non nisi unum poterit imperio sublimare: rex autem regum quot filios habuerit, tot coronas unicuique in regno suo tribuit. Quod promissum non est nostrum, sed Christi qui dixit suo Patri coelesti:« Non pro his tantum rogo, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, et ut mundus credat quia tu me misisti.» Unde:« Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.»
71.2.4
Dixit enim Ecclesiastes:« Vanitas vanitatum et omnia vanitas.» Omnia quae in mundo sunt, corruptibilia et vana tamen. Et hoc describitur:« Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.» Quod si bona, unde vana? Coelum, terra, sol, luna, astra nobilia, splendida facies Moysi; haec omnia prodiere a bono Creatore, ideo bona. Tamen si haec ad Deum conferantur, nihil sunt, et multo minus in comparatione Dei erunt, quam igniculus candelae totius solis magnitudine. Omnes torrentes vadunt in mare et mare non impletur. Ad locum illum de quo torrentes exeunt, illuc ipsi revertentur, ut iterum fluant. Idipsum et Paulus pene tangit hoc modo:« Praeterit enim figura hujus mundi.» Nobis itaque miseris pari modo contingit, qui de terra facti iterum in terram redimus. Sed hi nunc nascuntur beatius, qui post de terra resurrexerint, multo feliciores. Charissimi, quandoque renascamur ad laborem, uti avis ad volatum. Itaque cum nasceremur, continuo audiebatur a nobis A, a, a; sed non multo post prae acerbitate mortis idipsum A, a, a repetitur. Quam elegans caro fuerit: tamen cadaver futurum erit, ac deinde pulvis. Hinc notate quod Job dicat:« Paucitas dierum meorum finitur brevi; dimitte, me, Domine, sine plangam paululum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.» Quis itaque horum memoriam his, qui dudum ante nos fuerunt. Pari modo et nos obliviscimur, post annos centenos aut prius. Primus autem et novissimus nostri memoretur. Ad quem toto corde sit nostra conversio in hunc haec nostra dedicatio transferatur, ut ea quae in hoc templo componuntur, in nobis ipsis transformentur. Scriptum est enim:« Templum Domini, templum Domini, templum Domini sanctum est.» Hoc et Paulus his verbis indicat:« Templum Dei sanctum est, quod estis vos.»
71.2.5
Nunc igitur quid coemeterium, quod est ante templum, quid janua, quid limen, quid antes, quid postes, quid janua cum his omnibus, quid muralia, quid lapides angulares, quid pavimentum, quid fenestrae, quid altare, quid campanae designent videndum vobis erit. Coemeterium itaque denotat requiem quam in terra post mortem habemus usque in diem universalis resurrectionis, cum in patriam illam intraverimus. Unde scriptum est:« In domum Domini laetantes ibimus.» Limen vero, ubi primum templum intramus, notat veterem legem; antes autem apostolicam doctrinam et evangelicam; postes quos vel super liminare, quod utrumque continet, significat sancti Spiritus gratiam; janua vero totaliter cum istis dinumeratis partibus fidem catholicam, per quam Ecclesiam intramus. Muralia, in quibus lapis super lapidem est positus, notat quod unusquisque nostrum damnum portet alterius, sicut scriptum est:« Alter alterius onera portate, etc.» Lapides quoque angulares sunt sancti Spiritus dona quae continent in aeterno templo duo genera hominum, Judaeorum scilicet et gentium. Pavimentum quod pedibus teritur ab omnibus ecclesiam intrantibus, designat humilitatem, sicut ipse Christus ait:« Qui se exaltat humiliabitur.» Alta vero fenestra quinque nostros sensus, quos a terra tam sublime portare debemus, ut lumen coeleste possimus capere, nec fur antiquus, scilicet diabolus, minime queat illos irrumpere. Altare vero est ipse Deus, quem in nostro inconcusso corde habeamus. De quo scriptum est:« Erexit Jacob lapidem in titulum, fundens oleum desuper.» Campanae quoque significant nostram quotidianam vocationem in Ecclesiam, ut ibi:« Currite, dum lucem habetis.» Et item:« Convertimini ad me in toto corde vestro.» Ac deinde:« Nolo mortem peccatoris.» Itemque:« Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum.» Hanc vocationem, charissimi, Spiritus sanctus vobis dignetur donare, quatenus illam sic intelligatis, ut omnes pariter in aulam perveniatis, quae non recipit ullam maculam. Quod ipse vobis praestare dignetur qui pro vobis mortuus vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
71.3.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. Item de dedicatione.
71.3.1
Sicut optime novit sanctitas vestra, fratres et domini mei, hodie celebramus festivitatem dedicationis templi, in qua vel benedictus vel unctus est lapis, in quo nobis et divina sacrificia consecrantur. Quando autem istas festivitates colimus, diligenter attendamus, ut quod in manufactis templis visibiliter colitur, totis viribus elaboremus, ut et in nobis invisibiliter compleatur. Quamvis enim sancta sint templa, quae videmus de lignis et lapidibus fabricari, tamen sanctiora coram Deo sunt templa cordis et corporis nostri. Templa de lignis et lapidibus humano ingenio componuntur; templa vero corporum et cordium nostrorum manu coelesti fabricantur. De qua fabrica domo videlicet spiritali, sapiens Salomon ait:« Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem.» Quae nimirum domus, quam sibi sapientia aedificavit, non solum a nobis exigitur ut dedicetur, sed ut interius a nobis aedificetur. Tempus enim nunc est eam in nobis aedificandi, non autem dedicandi. Dedicatio vero domus non potest, nec debet fieri, cum vel constructio ipsius inchoatur vel pars media exstruitur, sed potius cum consummatur. Unde magna quaedam distantia inter aedificationem et dedicationem reperitur. Distat enim loco tempore, qualitate rerum, qualitate personarum: loco, quod haec domus aedificanda est in terris, sed dedicanda in coelis; tempore, quod aedificanda est in tempore, id est in hac vita, sed dedicanda erit in aeternitate, hoc est in alia vita; qualitate rerum, quod aedificatio nunc fieri debet in ipsa re, corde scilicet et corpore nostro, sed infra hanc aedificationem dedicatio non potest esse, nisi in sola spe. Verbi gratia, ut, cum hanc spiritalem domum in nobis sacris virtutibus aedificamus, interim quoque speremus quod et in aeterna beatitudine dedicetur. Haec autem aedificatio debet fieri per sapientiam, quae aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, posuit mensam, immolavit victimas, miscuit vinum, misit ancillas invitare ad convivium.
71.3.2
Sapientia, charissimi, quae sibi domum aedificavit, est Christus Dei virtus et Dei sapientia, qui Ecclesiam de vivis et electis ad habitandum sibi fundavit. Ad hanc domum fulciendam septem columnas excidit, quia septem libros qui agiographa, id est sacra Scriptura appellantur, omni sapientia et scientia perpolivit, quorum doctrina totius Ecclesiae structura ita ad coelestia sustentatur, ut aliqua machina in aera columnis libratur. Prima igitur columna est liber Joannis Apocalypsi; secunda, liber Psalmorum; tertia, liber Proverbiorum; quarta, liber Ecclesiastes; quinta, Cantica canticorum; sexta, liber Sapientiae; septima, liber Ecclesiasticus. Has septem columnas domui Dei suppositas nobiles pictores, Gregorius, Augustinus, alii quoque et alii, qui decorem domus Dei dilexerunt, postmodum exponendo depinxerunt et quasi praestanti pictura insignes reddiderunt. In tali domo sapientia mensam posuit, cum sacram fideles ubique Scripturam docuerit. Haec mensa quae tuorum pedibus fulcitur, quia sacra Scriptura quatuor modis intelligitur. Primus pes est historia, cum ita ut littera narrat accipitur; secundus allegoria, cum aliud dicitur, aliud intelligitur; tertius moralitas, cum per ea quae leguntur, mores instruuntur; quartus, anagoge, id est superior sensus, cum coelestia et aeterna docentur. Super hanc mensam diversi diversa fercula ministraverunt, et variis sententiis quasi variis epulis convivas satiaverunt. Moyses etenim dum mundi creationem, paradisi dispositionem, diluvii inundationem, Abrahae obedientiam, Joseph castimoniam, filiorum Israel liberationem, et per maris Rubri ac eremi deambulationem eisdem manna de coelo pluvisse, et aquam de petra fluxisse retulit quasi suavia et diversi generis fercula convivantibus intulit. David autem et caeteri prophetae, dum de dulcedine supernae patriae dulciter narraverunt, quasi dulcia pocula epulantibus propinaverunt. In hac domo victimas immolavit, dum corpus suum pro humano genere Deo Patri sacrificavit.« Vinum miscuit,» dum sanguinem suum pro nostra redemptione fudit. In quibusdam locis vinum propter fortitudinem cum aqua miscent: ideo dicit,« vinum miscuit,» quia de latere Christi aqua sanguine mista fluxit. Ad has epulas invitandum, non servos, sed ancillas misit, quia non nobiles, sed apostolos, rusticanos scilicet homines, ut puta piscatores invitare populos ad coeleste convivium misit.
71.3.3
Hujus domus quoque aedificatio debet fieri et per justitiam, id est per sanctas virtutes: quae nobis ex gratia divina conferuntur; dedicatio vero erit in coelesti gloria, cum virtutum opera fuerint consummata. In qualitate personarum aedificantium et dedicantium hanc domum distat multum, quia homo Deo cooperatur in aedificatione, sed solus Deus operabitur in dedicatione. Nunc igitur videndum quomodo cooperetur homo Deo in aedificatione, sicque videatur quomodo et Deus operetur in dedicatione. Dominus Christus Dei virtus est, et Dei sapientia. Ipsa Dei virtus et Dei sapientia Christus dicitur, id est unctus, eo quod Spiritus sanctus superveniens inunxerit eum, dans ei dona omnium gratiarum ultra mensuram prae cunctis caeteris hominibus: quos et idem repleverat Spiritus sanctus. Ex hac unctione vel ex hac affluentia omnium gratiarum, placet ei nos inungere, et per ipsam nostram unctionem domum suam in nobis aedificare. Quae domus, licet ipsius sit, licet eam aedificet, ut eam inhabitet, ibi tamen et nos ei cohabitamus, nec ipse quidem ea indignum sed soli nos indigemus. Igitur ex sola gratia qua ipse superaffluit, et ex unctione Spiritus sancti, quae ipse prae cunctis mortalibus a Deo est unctus, domum suam in nobis vult inungere, id est dedicare. Quia vero ipse virtus est, prout vult, potest etiam eam aedificare.
71.3.4
Quamvis autem haec tria, scilicet velle, scire, posse, sibi cooperentur in aedificatione domus Dei, tamen quaedam domus est quam virtus aedificat sibi, et est quaedam quam Christus, id est unctus, aedificat sibi, et est domus quam sapientia aedificat sibi. Domus, quam virtus aedificat sibi nobis et in nobis, tempore prima est, et dicitur domus virtutis vel dilectionis, quia virtus in dilectione est. Domus vero, quam Christus, id est unctio, aedificat sibi, secunda est, et dicitur domus unctionis vel delectationis, quia unctio qua quisque delectatur, est in delectatione. Domus vero, quam sapientia aedificat sibi, tertia est, et dicitur domus sapientiae vel contemplationis, quia sapientia est in contemplatione. Cum autem haec tres domus in uno aedificantur corde, ibi velut in unam junguntur domum, ut sit quodammodo domus una et trina: domus videlicet unius Dei, et sanctae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Domus ista, cum aedificatur in nobis, non aedificatur sine nobis. Cooperatores namque Dei esse debemus ad domum suam in nobis aedificandam. Aedificanda est autem a talibus qualis fuit Salomon, qui domum Dei aedificavit. Salomon quippe interpretatur pacificus. Talis pacificus profecto ille fuit qui venit ad nos, ut domum aedificaret in nobis, ut esset tabernaculum Dei cum hominibus, et habitaret cum illis, id est inter illos: et habitaret in illis, id est intra illos. Cum illis, quia habitu inventus est ut homo; intra illos, quia non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo. Quisnam vero iste est coelestis domus Dei fabricator et inhabitator? Nempe aedificatrix sapientia, id est Deus et Dei Filius. Qui cum in forma Dei domum aedificasset in coelis, id est in angelis, formam servi accepit, ut domum, id est Ecclesiam sibi aedificaret et in terris, hoc est in hominibus. Iste aedificator utriusque domus verus Salomon est, qui pacificat omnia seu quae in coelis, sive quae in terris sunt. Tales pacifici debent esse pro modo suo artifices, id est Ecclesiae ministri, qui cooperari volunt huic Salomoni in construenda domo Dei. DIVISIO.
71.3.5
Domus quam rex Salomon aedificavit primo erat de lapidibus quadratis; secundo domum texit ab interiori lignis cedrinis, aureis clavis affigens laminas aureas, et fecit velut domum auream intra cedrinam. Exteriorem lapideam, interiorem cedrinam, intimam autem locavit auream: quae cum aedificaretur, malleus et securis non sunt ibi auditi. Domus prima, id est pars prima domus, primo nobis occurrit construenda ex quadratis lapidibus. Forma ista quadraturae et Dei est et nostra est: Dei est, quia a Deo est; nostra est, quia in nobis est. A Deo est expressa, et ab ipso in nobis impressa. Ipsa quadratura, id est firma et stabilis forma est in Christi divinitate et in Christi humanitate: est et in angelis et in hominibus: in divinitate est haec forma quadraturae qua ipsa divinitas sponte venit ad hominem, sponte vitiis deformatum; sapientia ad stultum, charitas ad inimicum, justitia ad injustum, ut formatum secundum se tandem glorificaret in se. In humanitate est forma quadraturae qua Dei Filius venit in carnem et quos sibi prius in spiritu vel anima conformarat, post etiam et in carne, id est humanitate, illos sibi conformaret, ut qui portabant imaginem terreni, scilicet Adam, portarent et imaginem coelestis, scilicet Christi. In angelis forma quadraturae est, id est firma et stabilis forma qua perpetualiter Deo assistunt, eique die ac nocte deserviunt. In hominibus forma quadraturae est, qua Christus factus est hominibus redemptio, sanctificatio, justitia et sapientia. Redemptio, cum seipsum pretium dedit pro nobis per sacramentum suae passionis et mortis; sanctificatio, cum per eum in remissionem peccatorum sumus sanctificati per baptismi sacramentum. Justitia factus est nobis Christus, cum per eum dona sancti Spiritus conferuntur nobis per sacramentum confirmationis. Sapientia quoque factus est per contemplationem in quadam praesenti remuneratione meritorum per sacramentum altaris. Ecce qualiter quadrantur et formantur, id est firmantur et stabiliuntur lapides vivi: a Christo et in Christo. At vero hi lapides vivi hic malleo et securi, id est terrore ignis aeterni et terrore ignis purgatorii, vel comminatione miseriarum vitae praesentis caedendi et poliendi a suis perversis sunt actionibus, ut in structuram coelestis domus mittantur.
71.3.6
Haec autem prima domus virtutis et dilectionis nuncupatur, quia dilectione Dei et proximi caeterisque virtutibus exstruitur. Post domum lapideam exteriorem sequitur cedrina, quae unctionis vel delectationis seu gaudii domus dicitur. Ad hanc secundam si quis ingreditur, huic primum in prior domo jugum Christi effectum est suave et onus ejus leve, ex perfecta Dei et proximi dilectione. Is quo minus diligit mundum, eo magis delectatur in Christo, aversusque a carnali gaudio gaudet in Spiritu sancto. Istius modi gaudia in domo secunda ligna sunt cedrina, quia sicut multa durities et asperitas fuit in virtutibus comparandis, exercendis et consummandis in aedificatione primae domus, ita hic sola mollities et lenitas, id est sola dulcedo et jucunditas exstitit. Et sicut cedri procerae altitudinis sunt et naturae incorruptibilis, sic qui in bono delectatur, et in Spiritu sancto gaudet, et cor sursum extendit, et a vitiorum putredine illaesum custodit. Post domum primam et secundam, id est lapideam et cedrinam sequitur tertia; hoc est aurea domus. Haec ex aureis flammis affixa, erat lignis cedrinis per clavos aureos. Nuncupatur autem haec domus aurea contemplationis et veritatis. Contemplatio vero veritatis aurum est. Cui veritati si aliquid falsitatis admistum fuerit, aurum est immundum. Contemplatio autem veritatis absque omni admistura falsitatis aurum est mundum. Quid est contemplatio veritatis? Hoc est contemplatio Creatoris. Et quid est contemplatio Creatoris? Contemplatio Creatoris est contemplatio summi boni absque cujus communione non est bonum quidquid nomine boni nuncupatur. Hoc summum bonum mundus corde contemplatur, qui per lapideam domum, id est per dilectionem Dei, et proximi, et per exercitationem virtutum transiens in cedrinam domum, hoc est in gaudium spiritale, pervenit in auream domum, id est ad cordis munditiam. Ubi contemplatur sapientiam, et veritatem quae est in corporali creatura, secundum quam dictum est, quia cuncta quae fecerat Deus erant valde bona. Contemplatur quoque sapientiam et veritatem mundus corde in illa spiritali creatura, de qua dictum est, quia facta est ad imaginem et similitudinem Dei( ibid). Contemplatur etiam veritatem et sapientiam in ipso summo bono, id est creatore Deo, a quo spiritalis creatura, hoc est homo interior creatus, justificatus et beatificatus est. Laminae autem aureae domus contemplatio Dei est in vita spiritali; clavi vero aurei quibus laminae aureae affixae fuerant, quaedam delectationes sunt, quibus quisque delectatur, cum fuerit in contemplatione. Affixio autem clavorum major delectatio est virtutum, quam quisque spiritalis habebit, qui vitam contemplativam duxerit.
71.3.7
Cum igitur haec domus tres in nobis aedificantur, et nos toti efficimur domus Dei. Corpus enim nostrum domus Dei efficitur propter primam, spiritus noster propter secundam, mens nostra propter tertiam. Haec domus spiritalis, id est templum Ecclesiae Dei, VII annis a Salomone aedificabitur, quia per totum tempus hujus saeculi quod VIII diebus evolvitur, structura illius semper augmentatur. Octavo autem anno idem Salomon hanc ipsam domum Domino dedicavit, et cunctis filiis Israel celeberrimam ac maximam solemnitatem dedicationis exhibuit. Quae profecto dedicatio designat venturam festivitatem universalis resurrectionis. Nam cum in fine mundi completus fuerit numerus electorum, mox secutura est solemnitas diu desideratae immortalitatis. Peractaque communi resurrectione omnes qui ad pacifici regis, veri scilicet Salomonis, regnum pertinent, aeterna gaudia patriae coelestis cum eo intrabunt. Ad quam patriam suae perpetuae visionis nos omnes pariter Jesus Christus Dominus noster introducat, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
71.4.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. SERMO DE DEDICATIONE.
71.4.1
« Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, sed ut sit sancta et immaculata.» Audite, fratres charissimi, apostolum Paulum nuntium nostrae exaltationis, praeconem nostrae dignitatis. Audite quanto vel quali amore Christus conjunctus est Ecclesiae; quantam gratiam ostendit in vobis suae misericordiae. Ait enim:« Christus dilexit Ecclesiam» ex gratuita bonitate, non ex meritorum processione, quia prior dilexit nos. Sed quantum dilexerit audite.« Seipsum tradidit pro ea,» et pro ejus redemptione. Non misit prophetam; non angelum, non archangelum, sed ut bonus pastor posuit animam suam pro ovibus suis( Joan. X), ut se humiliando nos ad humilitatem suam invitaret; humiliavit enim se usque ad mortem, etc., hoc est ad mortem latronis, ideo prius se tradidit, ut postea illam sanctificaret, mundans lavacro aquae baptismatis. Nihil enim potestatis acciperet unda baptismatis, nisi ex effusione sanguinis aqua sanctificaretur in officium purgationis. Dicitur igitur nata Ecclesia de latere Christi. Quod mysterium ab initio mundi fuit in Adam praefiguratum. Immisit enim Dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, et fecit mulierem. Dormitio Adae mortem Christi significat. Quo in cruce pendente, sanguis et aqua de latere ejus fluxerunt. Quae duo sacramenta sunt ortus Ecclesiae. Noe etiam arcam faciens in diluvio, in latere ostium fabricavit: quia arca, id est Ecclesia ostium fidei et salutis de latere Christi habuit. Unde Dominus in canticis:« Surge, amica mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae.» Surge a corruptione vitiorum, et veni per operationem bonam, considens in foraminibus petrae. Foramina petrae vulnera Christi sunt, qui est petra, id est firmitas Ecclesiae. Unde Apostolus:« Petra autem erat Christus.» Ideo igitur praemisit Apostolus quod Deus tradidit se et postea subjunxit,« ut sanctificaret lavacro» baptismatis. Sequitur:« In verbo vitae, quia nobis redemptis baptizatis verbum, id est praecepta Domini necessaria, quae sunt vitae, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Domini.» Ideo ad ostium tabernaculi erat posita mensa propositionis, super quam erant XII panes, quia ingredientibus Ecclesiam necessaria est esca doctrinae et mensa divinarum Scripturarum, in quibus sententiae XII apostolorum continentur, qui per XII panes significantur. Et ideo sanctificavit,« ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam,» per immortalitatem,« non habentem maculam» magni peccati,« neque rugam» alicujus livoris« sed sancta» virtutibus« et immaculata» a vitiis. Vult enim Dominus in munda aula habitare: decore virtutum ornata. Unde Psalmista:« Domine, dilexi decorem domus tuae.» Et alibi ait David ad Ecclesiam:« Et concupiscet rex decorem tuum.» Huic autem Ecclesiae ita dilectae et Domino desponsatae thalamum et domum constituit Deus, in qua cum Sponso suo delectetur per praedicationis doctrinam, et lapsa reconcilietur per confessionem et poenitentiam.
71.4.2
Hic locus, fratres charissimi, ubi modo convenistis, vocatur ecclesia sive basilica. Ecclesia convocatio interpretatur, quia hic omnes insimul convocantur, ut designent quia omnes in eadem fide et dilectione uniti unum corpus fiunt: Basilica, quia regalis domus est, basileus enim rex dicitur Graece, quia hic est inhabitatio veri Regis. Ipsa compositio domus vos ad vitae vestrae institutionem commovet recordandam. Sunt enim in aedificio hujus materialis ecclesiae diversa membra, quae aliquid in nobis notare videntur. Est enim in hac ecclesia caput, turris cum campanis, columnae sustentantes, fenestrae, ostium, duo parietes, lapides singuli colligati cum caemento, quae omnia mystice aliquid in nobis designant. Caput enim Christum significat, qui est caput Ecclesiae, ut ait Apostolus: in quo est thesaurus divinorum secretorum reconditus. Caput enim ideo humilius est corpore quia humiliavit se Christus carnem servi accipiens a Deo, quod minor fieret angelis secundum humanitatem. Quandiu minor angelis fuit passibilis effectus est, sed post resurrectionem elevatus est super angelos. Quae utraque designat David dicens:« Minuisti eum paulo minus ab angelis,» quia natura humana passibilis, corruptibilis, mortalis angelica minor erat; sed post resurrectionem, quia immortalitatis honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum, id est super angelos et homines, qui proprie opera Dei videntur propter dignitatem suam, quia rationales sunt, quasi Deus propriis manibus eos creasset. Turris est confessio et poenitentia, ad quam captivi refugium habent. Cymbala sunt sacerdotes, qui sunt praecones Ecclesiae et ad confessionem homines invitant. Unde admonet per Isaiam:« Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.» Et iterum:« Audies de ore meo verba mea, et annuntiabis eis ex me.» Columnae Ecclesiae sunt praedicatores, qui praedicatione sua domum Dei sustentant: Argenteae, quia praedicationis verbo renitent. Argentum est metallum nitidum et sonorum. Unde per argentum eloquium nitidum et sonorum intelligitur, dicente David:« Eloquia Domini, eloquia casta, etc.,.» Fenestrae divinae Scripturae accipiuntur, per quas sol justitiae, id est Christus nobis lucet: nec tamen in praesenti aperte eum videmus. Unde Apostolus:« Nunc videmus per speculum in aenigmate,» in obscuritate. Unde Ecclesia in canticis« Dilectus meus respiciens me per fenestras:» id est per apertas sententias. Ostium est fides, quia per eam ingrediuntur homines ad Ecclesiam. Duo parietes, duo populi, id est Judaicus et gentilis: de quibus conversis constituta est Ecclesia. Singuli lapides sunt singuli fideles: qui colliguntur caemento pacis. Unde Apostolus:« Servate unitatem spiritus in vinculo pacis.» Itaque non solum valet locus iste ad sacra peragenda, sed perutilis est in aedificatione.
71.4.3
Praeterea tamen est valde venerabilis locus iste, quia corpus et sanguis Domini ibi ad nostram salutem sanctificantur. Ibi pueri baptizantur, ibi peccatores reconciliantur, ibi animae pascuntur. Unde scriptum est:« Domus mea domus orationis vocabitur.» Quid in ea esset faciendum David promisit:« Introibo in domum tuam, etc..» Adeo autem tam venerabilis est, quod Dominus ingrediens Hierusalem semper divertebat ad templum, dans nobis exemplum, quia quando ingredimur civitates prius ecclesia petenda est. Unde dicitur in Evangelio:« Cum intrasset Jesus Hierusalem, intravit in templum, et dedicavit domum suam in officium orationis; vendentes et ementes de templo ejiciendo dicens:« Domus mea, etc..» Qua accusatione a Judaeis tentus et crucifixus est. Cum enim Judaei viderent eum tantam potestatem habuisse, quod funiculo ejecisset eos de templo, aspiraverunt in eum, unde per David dixit:« Zelus domus tuae comedit me,» scilicet amor Ecclesiae meae, quam defendi comedit me, et fuit causa meae mortis. Sed diabolus per filios suos, per membra sua, Ecclesiam omnibus modis infestat, filios etiam Ecclesiae quos generavit, quos nutrivit in mortem suam excitat. Unde et quaerit mater, dicens in Canticis:« Filii matris meae pugnaverunt contra me;» et alibi:« Filios enutrivi et exaltavi, etc.,.» Quae major despectio, quae major violatio, quae major temeritas quam in loco sancto, in aula Dei, in templo sancto sanctis ministris Ecclesiae insidiari? De his clamat Apostolus:« Qui violaverit templum Dei, disperdet illum Deus.»
71.5.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. SERMO IN DEDICATIONE.
71.5.1
Hodiernae diei festivitas, videlicet sancti templi dedicatio, longe antequam fieret, ab Ezechiele propheta per Spiritum sanctum praevisa et praenuntiata esse, verbis ipsius declaratur. Ait enim in ultima sui libri visione quia assumptus a spiritu ductus est in montem excelsum valde, et ostendebatur ei quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum. Et erat ibi vir stans in porta habens speciem quasi aeris, et in manu ejus quasi calamus mensurae, et locutus est ei dicens:« Vide et intellige.» Alibi quoque idem Ezechiel de consecratione tabernaculi sub specie mulieris Judaeae loquitur dicens:« Lavi te aqua, unxi te oleo, vestivi te discoloribus, et ecce facta es mihi.» Scitis, dilectissimi, quod montes de terra sunt: tamen altitudine sua terram excedunt, et per hos significantur illi qui, tanquam lapides vivi, in aedificio Dei sunt collocandi. Hi vero tales, quamvis sint participes aliorum per infirmitatem carnis, tamen excedunt alios altitudine sanctitatis. De quibus David propheta dicit:« Levavi oculos meos in montes.» Lapidibus etiam vivis bene comparantur, quia sicut lapides multis prius tunsionibus conquadrantur et poliuntur, ut sic tandem sine strepitu et sonore in aedificio possunt aptari, sic sancti in hac vita multis tribulationibus opprimuntur, et diversis persecutionibus, quasi malleis, explanantur ut in aedificio aeternae domus sine mora et haesitatione digni sint collocari. Quod totum praefiguratum est in aedificatione templi Salomonis, in quo non fuit auditus sonitus mallei vel securis. Quia vero propheta dicit se assumptum in montem excelsum valde, non sanctos per hunc montem, sed mediatorem Dei et hominum Jesum Christum debere intelligi demonstravit. De quo per alium prophetam dicitur:« Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles,» hoc est ita ut sit caput et vertex aliorum montium. Qui quamvis sit factus particeps nostrae humanitatis, tamen omnes sanctos excedit eminentia deitatis. Super hunc montem propheta adductus est, hoc est in fide Christi positus et confirmatus. Quae fides sacramentum Ecclesiae est, de quo Apostolus ait:« Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Isaias de eodem:« Liberabit nos post duos dies.» Et item ipse:« Languores nostros tulit, et dolores portavit.» Et de hoc fundamento dicit Petro:« Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam,» id est super hanc fidem quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Confessus enim fuerat Deum et hominem. Sine hoc fundamento nemo ad praedictum aedificium pervenire poterit.
71.5.2
Huic fundamento propheta innixus, et Spiritu sancto repletus, vidit aedificium civitatis vergentis ad austrum. Sciendum est quod auster et aquilo sunt contrarii venti et loci positione, et oppositarum qualitatum differentia. Aquilo frigidus est, et significat diabolum, qui mentes pravorum hominum frigore congelatas tantum inhabitat. Qui per aquilonem bene significatur, quia ipse dixit:« Ponam sedem meam ad aquilonem.» Auster autem calidus est, et significat Spiritum sanctum. Unde dicitur:« Surge, Aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius.»--« Surge, aquilo,» id est recede, diabole;« et veni, auster, id est sancte Spiritus. Hortus sponsi Ecclesia est, quae virtute Spiritus sancti procedit in augmentum virtutum. Recte ergo civitas ad austrum dicitur vergere, id est Spritui sancto apparere, quia ejus protectione et virtute tota machina coelestis aedificii continetur et regitur. De ordine aedificii sciendum est quod quemadmodum in corporali machina sunt tres diversitates lapidum, ita et in spiritali aedificio. Quidam enim ibi lapides sunt qui tantum portant, quidam qui tantum portantur, quidam qui portant et portantur. Qui tantum portant sunt primitivi in Ecclesia, ut apostoli et prophetae: qui ab aliis non sunt portati. Qui tantum portantur, sicut ultimi, felices erunt. Qui vero portant et portantur sunt praesentis temporis doctores et praedicatores. Notandum quoque quod horum trium ordinum, scilicet electorum merita distinguuntur per XII gemmas, in XII fundamentis coelestis civitatis descriptas( Apoc XXI). Primus itaque lapis ponitur jaspis colore viridi, qui praefert virorem fidei. Qui scuto fidei sunt vitia et daemonia expugnantes: erunt in hoc aedificio ut jaspis vernantes. Secundus sapphirus aerii coloris locatur, per quem spes coelestium denotatur. Qui igitur sunt spe gaudentes, erunt in hoc aedificio ut sapphirus lucentes. Tertius est calcedonius habens ignis effigiem in publico subrutilans in nubilo, dans fulgorem; designat bona opera propter favorem populi occultantes; in secreto autem fraterno amore ardentes, hi erunt in hoc aedificio ut calcedonius splendentes. Quartus smaragdus superponitur: cujus viriditas herbas et frondes transgreditur, demonstrans eos qui per summam fidem signa et mirabilia sunt operantes; hi erunt in hoc aedificio ut smaragdus coruscantes. Quintus sequitur sardonius, qui insignitur tribus coloribus nigro, albo, et rubeo, designans eos, qui humilitate nigrescunt, castitate albescunt, adversitatem a proximis patienter ferendo charitate rubescunt, eo quod hi in coelesti aedificio ut sardonius fulgescunt.
71.5.3
Sextus est sardius colore sanguineus: hic judicat martyres, qui in hoc aedificio erunt ut sardius radiantes. Septimus est chrysolithus, qui est auricolor, et scintillat velut clibanus, insinuans eos qui sunt sapientia flammantes, variis sententiis scintillantes, qui erunt in hoc aedificio ut chrysolithus rutilantes. Octavus superadditur, betyllus qui est ut sol in aqua limpidis, praeferens eos qui sunt pura mente spiritalibus intendentes: qui erunt in hoc aedificio ut beryllus nitentes. Nonus scribitur topazius, variis coloribus, sed maxime aureo et aereo praeclarus, significans eos qui in contemplativa vita sunt sapientia micantes, coelestia toto corde desiderantes, et bonis operibus vernantes: qui erunt in aethereo aedificio, ut topazius fulgurantes. Decimus est chrysoprasus viridis et aurei coloris, flammas emittens aureas notulasque purpureas, intimans fide virentes charitate ferventes flammas sententiarum sapientiae ac notulas bonorum exemplorum emittentes: qui erunt in hoc aedificio, ut chrysoprasus fulgentes. Undecimus est hyacinthus colore caerulco, qui in serenitate est decorus, in tempestate est obscurus, designat discretione praeditos secundum temporis qualitatem, mores suos sine culpa mutantes: qui erunt in hoc aedificio ut hyacintus micantes. Duodecimus ponitur amethystus purpureus colore violaceus, punctis aureis interlitus, praeferens mundi contemptores Christo commorientes, bonis actibus florentes: qui erunt in coelesti aedificio ut amethystus resplendentes. Hae sunt duodecim gemmae, in quibus, ut praefatum est, distinguuntur merita electorum. DIVISIO.
71.5.4
Vir quem Ezechiel viderat, cum sibi ostenderetur aedificium civitatis, et stabat in porta, ac habebat speciem quasi aeris, Christum significat, qui fuit contra prospera et adversa firmus. Hic in porta stare dicitur. Unde in Canticis:« Eu ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.» In Christo enim duae naturae demonstrantur, quia sicut ille qui stat in porta ex parte videtur, et ex parte occultatur: sic Christus secundum alteram naturam visibilis mundo apparuit, et secundum alteram invisibilis in sua majestate permansit. Et habebat speciem quasi aeris. Aes valde sonorum est, et natura durabile: sic Christi praedicatio atque doctrina sonora fuit, dum Judaeos et gentes in unum congregavit. Durabilis est perpetua, sicut ipse testatur:« Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.»
71.5.5
« Et in manu ejus calamus mensurae.» Per calamum Scriptura significatur, quia antiquitus calamo scribebatur. Haec Scriptura bene mensura dicitur, quia quantum quisque proficiat vel deficiat, ejus praeceptis cognoscitur. Et mensura haec in manu Christi, id est in ejus operatione esse dicitur, quia sermo doctoris frustra laborat exterius nisi gratia Spiritus sancti mentem illustret interius. De hoc calamo loquitur Isaias loquens de Ecclesia:« Orietur in ea viror calami et junci.» Per virorem calami lumen Scripturarum; per virorem junci, qui in aquis nascitur, gratia Spiritus sancti significatur, qui in aquis datur baptizatis. Et locutus est ei dicens:« Vide et intellige.» Per hoc significatum est quod ad cognitionem hujus aedis perveniri non potest, nisi visu interiori et intellectu spirituali. Sicut superius diximus, idem Ezechiel de consecratione tabernaculi vel ecclesiae taliter loquitur dicens:« Lavi te aqua, unxi te oleo, vestivi te discoloribus, et ecce facta es mihi.» Quae omnia ab episcopis fieri in his templis manufactis palam est. Quod tamen totum fit propter nos, qui templum Dei sumus. Unde dicitur:« Templum Dei sanctum est, quod estis vos.» Quidquid enim fit in templis manufactis ab episcopis consecrantibus, hoc totum in templis animarum nostrarum fieri debet a nobis, nosmet templum Deo preparantibus.
71.5.6
Igitur nunc, dilectissimi, consideranda est nobis constructio templi Dei, hoc est hujus domus orationis, cujus hodie solemnia colimus festivae dedicationis. Domus haec secundum Ecclesiae statum formatur: unde et ecclesia quod convocatio dicitur appellatur, quia in ea populus ad colendum et ad orandum unum et verum Deum convocatur. Quatuor parietibus compaginatur, et Ecclesia ex quatuor Evangeliis consolidatur. Sanctuarium habet in quo clerus, et anteriorem domum in quo populus consistit. Item et Ecclesia habet contemplativam vitam in qua spiritales habet, et activam in qua constituti sunt saeculares. Contemplativa vita est cuncta terrena pro Dei amore relinquere, sola coelestia quaerere, assidue orare, saepe lectitare, hymnis et canticis jugiter Deum laudare. Activa vero vita est, castam vitam cum conjuge ducere, filios in Dei timore nutrire, pauperes cibo et potu recreare, infirmos et viduas visitare, et omnibus necessitatem patientibus propter dilectionem proximi pro viribus opem ferre. In sanctuario est altare, in quo sunt sanctorum reliquiae: hoc est in Ecclesia Christus, in cujus contemplatione requiescunt mentes beatorum, et in cujus conspectu justi exsultent et epulentur, et in laetitia delectentur. Fenestrae quibus haec domus illustratur, sunt doctores, per quos coeleste lumen in Ecclesiam ingreditur. Laquear picturae quo haec Ecclesia Dominicalis decoratur, sunt vitae et exempla sanctorum, quae quique pii in Ecclesia imitantur. Continuum lumen quo illuminatur, est Spiritus sancti gratia, qua Ecclesia jugiter irradiatur. Crux Christi hic fixa adoratur, et Christi passio a cunctis Christianis veneratur. Quo crux portatur sequimur, quia Christi vestigia sequi debemus, si ad coeleste templum venire volumus. Turres sunt Ecclesiae praelati, campanae eorum praedicationes. De hac domo ejecit vendentes et ementes columbas. Columbae sunt spiritalia dona. Omnes ergo qui ecclesias vel ordines, aut aliquid spiritale donum emunt vel vendunt, de hoc templo cum Simone Mago ejiciuntur et in ignem aeternum mittuntur.
71.5.7
Haec omnia, charissimi, nos respiciunt. Haec universa ad exemplum nobis facta sunt. Nos sumus Dei templum ad habitaculum Dei dedicatum, sicut scriptum est:« Vos estis templum Dei.» Et iterum:« Inhabitabo in eis, dicit Dominus, et ipsi erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum. Ero eis quoque in patrem, et ipsi mihi in filios et filias.» O quam beatus, in quo habitat Deus. Sicut namque haec domus ex quatuor parietibus construitur, ita templum corporis nostri quatuor elementis conficitur. Et sicut ista domus in dedicatione prius aqua benedicta aspergitur, deinde chrismate consecratur: ita corpus nostrum aqua baptismatis prius abluitur, deinde sancto chrismate perungitur. Quaedam basilicae in modum crucis fabricantur, et corpus nostrum in modum crucis fabricatur. Sanctuarium hujus templi est mens nostra, quae spiritalia tractat. Anterior domus est anima, quae per sensus corporis vitae necessaria dispensat. Altare super quod sacrificia offeruntur est cor nostrum, in quo mundae cogitationes et purae orationes Deo incenduntur. Turris est caput nostrum, campana est lingua, qua proximos debemus vocare ad coelestia. In hac domo fenestrae sunt oculi nostri, pictura vero bona opera. Lumen lucernae est lumen scientiae. Sicut ergo sacrilegium perpetrat, qui hoc templum violat, ita et quaecunque templum Dei aliqua immunditia vel aliquo criminali peccato violaverit, hunc Deus disperdens damnabit. Domus haec cum interius benedicitur, cinere, sale, vino, aqua, hyssopo, savina aspergitur. Per cinerem poenitentia, per sal sapientia, per vinum spiritualium intelligentia, per aquam proximorum cura intelligitur. Cinere domum nostram aspergimus, si transacta mala per poenitentiam diluimus. Sale aspergimus, si sola coelestia sapimus. Vino aspergimus, si nos spiritalibus inebriamus. Aquam admiscemus, si proximorum curam non negligimus. Hyssopo et savina, quae amarae herbae sunt, aspergimus, si jejuniis et vigiliis, quae amara sunt, vitia in nobis mortificamus. De tribus dedicationibus.
71.5.8
Dedicatio templi in magno honore habebatur ante adventum Christi. Unde et tres dedicationes templi ante Dominicam incarnationem referuntur celebratae, cum maxima devotione plebis Judaicae. Prima siquidem dedicatio a Salomone tempore autumni, media a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore veris; ultima a Juda Machabaeo facta dignoscitur tempore hiemis. In hac, inquam, dedicatione specialiter legitur constitutum esse, ut eadem dedicatio per omnes annos revocaretur, in memoriam solemnibus officiis. Juxta quod usque ad tempus incarnationis Dominicae hanc solemnitatem observatam fuisse comprobatur ex evangelica lectione. Ait enim Joannes evangelista:« Facta sunt encaenia Hierosolymis, et hiems erat, ambulabatque Jesus in porticu Salomonis.» Haec autem fuit causa secundae et tertiae dedicationis, quia Salomon templi quidem opus, quod Domino condidit, septem annis perfecit; octavo autem anno decima die mensis septimi, quae a nobis october appellatur: hoc in magna gloria dedicavit. Quae videlicet dies et antea per legem erat statuta solemnis, ita ut in ea tabernaculum omne per singulos annos majoribus hostiis expiari deberet. Hoc denique templum post annos CCCCXXX, incenderunt Chaldaei: et Hierosolymorum urbe destructa, Israeliticum populum in Babyloniam abduxere captivum. Quo post annos septuaginta patriam remisso, regnantibus Persis, rursum aedificatum est templum per annos XLVI, et tertia die mensis XII, quem nos Martium vocamus, opus ad finem perductum, et veris tempore dedicatum. Cui videlicet operi tunc praefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus, Zorobabel de regio genere et Jesus sacerdos magnus: sed et prophetae Aggaeus et Zacharias adjuvantes eos, atque adversus insidias hostium impedientium opus cor populi corroborantes. Unde post annos ferme, CCCLVI, rex nefandissimus Graecorum Antiochus fraude capta Hierusalem templum idem sordibus idolorum profanavit, auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et caetera vasa templi aurea quae invenire potuit; sed et in templo Jovis simulacrum statuens, populum tormentis ad sacrificandum idolis cogens.
71.5.9
Sed Judas Machabaeus, cum esset de genere sacerdotali, collecto exercitu justorum, adversus Antiochi duces arma corripiens, eosque de Judaea expellens, persecutioni saevissimae finem imposuit; ac templum ab idolorum imaginibus emundans, nova rursus altaria et caetera vasa vel ornamenta faciens, atque in templo reponens, dedicavit ea simul cum templo, quod purgavit et renovavit vicesima quinta die mensis noni, id est Decembris, et ad hiemem pertinere nulli dubium constat. Statuitque decretum, ut praediximus, omnibus annis diem encaemorum, id est innovationis ac dedicationis templi festa devotione celebrari.
71.5.10
Omnia, fratres charissimi, facta legis antiquae sunt figura legis novae, et propter vos commendata memoriae. Salomon itaque qui domum Domini in Hierusalem septem annis aedificavit, octavo anno ipse et filii Israel eam Domino dedicaverunt. Fecit ergo Salomon in die illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna. Et oravit rex ad Dominum dicens:« Exaudi, Domine, orationem quam orat servus tuus in loco isto ut exaudias orationem populi tui Israel, quodcunque oraverit in loco isto, et cum audieris, propitius eris. Quod si peccaverit tibi( non est enim homo qui non peccet), egeritque poenitentiam, et oraverit te, propitiaberis populo tuo, quia peccavit tibi.» Dixitque Dominus ad eum:« Exaudivi orationem tuam, quam deprecatus es coram me.»
71.5.11
Templum Domini antiquitus factum typus erat ecclesiasticorum templorum, et dedicatio illius nostrae dedicationis exemplum. Si domus Domini vocata est ubi hostiae et sacrificia offerebantur, multo magis nostrae orationis domus, ubi carnis et sanguinis ejus sacramenta celebrantur, vocanda est. Et si Dominus in illa orationem populi sui se promisit audire, quanto magis preces nostrae recipientur in ista, ubi sunt veri oratores et memoratores passionis Dominicae. Et si tanta festivitas ejusdem templi quod erat umbratile et typicum in dedicatione celebrata est, quantum gaudium putatis in consecratione nostrae matris agendum est. Quod autem septem annis aedificasse, et in octavo dedicationem ejus dicitur celebrasse, pro magno mysterio id constat accidisse. Hoc itaque templum Salomonis quod Domino septem annis ex sectis et quadratis lapidibus Hierosolymis fecit formam Mosayci tabernaculi habuit. Moyses etenim tabernaculum in eremo fecerat, atque illud in duo separaverat. In priori quidem tabernaculo erat aureum candelabrum, et mensa, et panum propositio, et haec dicebantur sancta. Et ibi pendebat velum, post quod erat secundum tabernaculum, quod dicebatur sancta Sanctorum. In hoc erat aureum thuribulum, et arca ex ligno pretioso et auro purissimo, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti, et super haec propitiatorium, super quod duo angeli qui Cherubim dicebantur. Et in priori quidem tabernaculo quotidie sacerdotes sacrificabant; in secundo autem semel in anno summus pontifex vitulam rufam pro omni populo immolabat. Hoc tabernaculum Moyses maximo cultu dedicavit, et annuam festivitatem populo celebrari constituit. Et Altissimus suum tabernaculum sanctificavit, quando Spiritum sanctum mittens, Ecclesiam a peccatis purgavit, et multa charismata ac scientiam omnium linguarum ei donavit. Secundum hanc formam tabernaculi Salomon, ut dictum est, templum aedificavit. DIVISIO.
71.5.12
Templum, quod a Salomone septem annis Hierosolymis aedificatur, est Ecclesia, quae a vero pacifico Christo per septem dona Spiritus sancti in coelis collocatur. Quod ex lapidibus, et cedris et auro construitur, quia ex tribus ordinibus, scilicet ex conjugatis, ex continentibus et ex contemplativis coeleste aedificium erigitur. Lapides secti sunt per poenitentiam ad hanc structuram electi. Porro quadrati sunt quatuor virtutibus, prudentia videlicet, fortitudine, justitia et temperantia, ad hoc aedificium praeparati. In octavo autem anno aedificationis templi facta est dedicationis festivitas, quia post tempus hujus vitae, quod septem diebus agitur et per septem annos designatur, sequitur summa festivitas supernae Hierusalem, quae celebrabitur in octavo anno, id est in futura resurrectione. Et sicut antiqua festivitas praesignabat festum nostrae dedicationis, ita haec nostra dedicatio typus et summae et aeternae festivitatis: ubi animo teneamus memoriam futurae resurrectionis. Haec sunt tres dedicationes: Prima siquidem Salomonis; secunda, nostrae festivitatis; tertia, futurae resurrectionis. Quod templum ab hostibus incensum, sed rursum Domino miserante construitur, et quadraginta sex annis reaedificatur, specialiter respicit ad significationem Dominici corporis, quod de Virgine assumpsit. Nam sicut quadraginta et sex annis est templum aedificatum, ita corpus Dominicum tertia die, a quo praefatus numerus assurgit, ad vitam est resuscitatum.-- Fertur enim quod humanum corpus quadragesimo sexto die post conceptionis initium formetur in distinctionem membrorum, ita eo numero annorum templum quoque est reaedificatum per Jesum sacerdotem, qui populum ducit a captivitate Babylonica. Hic Jesus est verus Jesus sacerdos magnus, qui Christianum populum reducit a captivitate diabolica. Qui templum reaedificat, quia ruinam in coelis per homines restaurat. Quadraginta et sex annis operi hujus templi institit, quia omnes qui decem praecepta legis per quatuor Evangelia, et per sex opera misericordiae implebunt, in hoc coeleste aedificium tendunt.
71.5.13
Quod autem idem templum ab idololatris coinquinatum, sed per Judam Machabaeum purgatum, dedicatum, et aureis coronis ornatum varios casus Ecclesiae insinuat, quae nunc persecutionibus premitur, nunc a persecutionibus liberatur: et in illa liberatione quasi in dedicatione tranquilla servitute Domino famulatur. Ecce secunda dedicatio. Festivitas autem tertiae dedicationis tunc erit, quando in fine mundi numerus electorum fuerit expletus, et post generalem resurrectionem omnium sequitur festivitas immortalitatis aeternae. Mox omnes qui ad pacifici regis veri, scilicet Salomonis pertinent regnum, cum eo gaudia patriae coelestis intrabunt. Ecce tertia dedicatio.
71.5.14
Verum quia de mysterio quaedam perstrinximus dedicationis, nunc attendamus et modum ejusdem festivitatis. Sed quia singula quae in consecratione fiunt longum est enumerare, unum de illis breviter exponamus, ut in aliis similiter interioris templi nostri mundatio intelligatur. Aspergendis postibus ecclesiae miscetur sal et cinis, aqua et vinum; hyssopo autem asperguntur. Haec non essent tanta observata diligentia, nisi aliquid utilitatis conferrent. Sit ergo sal in nobis, id est acritudo poenitentiae, quae putredinem peccatorum consumat, integritatem virtutum incorruptam conservet. Hoc tamen sal non sufficit nisi addatur cinis, id est memoria terrenae conditionis vel recordationis peccatorum. Unde dicit Psalmista:« Peccatum meum contra me est semper.» Et iterum:« Reliquiae cogitationis,» id est peccatorum« diem festum agent tibi.» Iste cinis movet aquam lacrymarum. Tibi autem haec tria sunt, videlicet sal poenitentiae, cinis memoriae conditionis et peccatorum; non deerit etiam vinum spirituale, quo inebriabuntur filii hominum ab ubertate domus Dei, ut nihil praeter eum desiderent et dicant:« Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?» Hyssopo humilitatis aspergenda sunt omnia ista. Qui enim virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Ad hanc consecrationem Ecclesiae, id est matris nostrae omnes filii ejus, id est fideles debent convenire et laetari, et sanctificationi matris suae aggratulari. Sed quia de multis partibus veniunt filii, et multo labore occurrunt matri, de tanta festivitate non debent discedere irremunerati. Statutum est enim a sanctis Patribus quod in dedicatione sanctae ecclesiae fiat venia peccatorum ut, cum aliis temporibus sit in ea ablutio criminum per baptismum, in festivitate ejus sentiant potius matris per orationes auxilium.
71.5.15
Sed cum vobis, fratres charissimi, venia ex labore et congratulatione hujus solemnitatis debeatur, tamen scire debetis quia non quaelibet peccata vobis hic relaxantur, sed illa tantum de quibus confessi estis et dignam poenitentiam egistis, de talibus indulgentiam consequamini. Si enim quis vult peccatorum sibi culpas relaxari, si vult sibi vulnera sanare, non debet ea medicum celare. Prius enim debet peccatorum culpam recognoscere, postea ostendere, deinde sibi medicinam erogare. Prius dicat:« Quoniam iniquitatem meam ego agnosco,» deinde subjungat:« Delictum meum cognitum tibi feci,» ad ultimum addat:« Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.» Tali nempe confessione vel poenitentia, promeretur peccatorum indulgentia.
71.5.16
Nunc igitur, fratres, recogitate et discite in hoc sacramento dedicationis quanta reverentia debeatur sanctuario vestrae matris. Hic enim per undam baptismi, abluuntur peccata; hic consecrantur Dominici corporis et sanguinis sacramenta; hic funduntur ad Dominum orationes; hic dicuntur confessiones; hic fiunt reconciliationes. Haec est domus Dei; haec est porta coeli, per hanc ascenditur ad supernam Jerusalem, quae est libera mater nostra. Purgate in ea maculas vestras, ut purgati pervenire possitis ad regales nuptias, praestante et adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
71.6.1
IN DEDICATIONE ECCLESIAE. Secundum Lucam. SERMO IN DEDICATIONE ALTARIS PROPRIE DICENDUS.
71.6.1
Antiquae religionis sacrosancta et venerabilis hoc habuit traditio, ut altaria aedificarentur et consecrarentur Domino. Hoc enim et Abraham, et ipse legis Moyses, et alii sancti viri exemplo et auctoritate sua hoc in cunctis generationibus nostris observandum reliquerunt. Haec siquidem altaris dedicatio praefigurata fuit et Jacob temporibus filii Isaac. Nam cum relicto parente fugiens fratrem suum Esau, iretque ad Laban petiturus uxorem, in itinere tulit de lapidibus, qui terrae jacebant, et supposuit capiti suo, dormivitque in eodem loco, et vidit in somnis scalam usque ad coelum erectam, et angelos ascendentes et descendentes. Surgensque tulit lapidem et erexit in titulum, fundens oleum desuper: fecitque altare Domino dicens:« Non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli.» Ecce iste antiquus sine lege, sine scripturis sanctificavit Deo altare; et domum Domini vocavit, quia per Spiritum sanctum tabernaculum Dei ibi futurum praesciebat. Haec omnia figura futurorum erant: Jacob namque, qui relicto parente ierat ad Laban petiturus uxorem, Jesum Christum designat, qui quasi relicto Patre coelum deseruit, carnemque nostrae corruptionis assumpsit. Deinde relictis illis parentibus, de quibus carnem assumpserat, scilicet Judaeis, relicta quoque patria de Judaea perrexit ad gentes, ducturus sponsam, id est Ecclesiam. Hoc in itinere Jacob obdormivit, quia Christus in itinere praesentis vitae mortem in ara crucis pertulit. Lapis, quem Jacob in itinere capiti supposuit, humanitatem Christi designavit, quae subjecta divinitati Deus vere creditur esse caput Christi. Scala erecta ad coelum est via et ascensio graduum et virtutum. Ascenditur enim, id est ad coelestem vitam diversis gradibus. Sunt enim aliqui legali conjugio superna scandentes: alii in viduitate, alii in virginitate, alii in tumultu mundi contra mundum et contra diabolum pugnando. Alii quoque, strepitum mundi rugientes et spiritalem hostem debellantes, in actuali vita tot gradibus ascenderunt ad coelestia. Sunt et gradus in contemplatione, quos monachi ad superna transcendunt vel eremitae: hi mundum exuerunt; hi vilibus indumentis sese spreverunt; hi obedientiam sectantes dilectionem ostenderunt. Tres itaque virtutes in eis specialiter regnant, tribus gradibus virtutum, charitate scilicet, humilitate et obedientia, coelestia transcendunt. Charitas fraternitatis in cohabitatione ostenditur, humilitas in vilitate vestimenti praemonstratur, obedientia in libenti servitute, dum parent voluntati fratrum declaratur. His diversis gradibus virtutum in actuali et in contemplativa penetratur coelum. Angeli quoque, quos Jacob viderat ascendere et descendere, sunt praedicatores sancti, nuntiantes nobis verbum Dei. Qui dicuntur ascendere, dum aliquando altiora; descendere vero, cum praedicaverint humiliora: Altiora ut:« In principio erat Verbum;» humiliora: ut nos praedicamus crucifixum. Lapidem quoque quem Jacob supposuit capiti vocavit domum Dei et portam coeli. Iste lapis, id est Christus domus Dei est vocatus, quia ipse fuit inhabitatio Spiritus sancti, et in eo plenitudo divinitatis habitavit. Hunc lapidem sive hoc altare, id est Christum reprobaverunt aedificantes, id est Judaei traditiones Patrum sequentes. Homines murum contra Deum peccatis aedificare coeperunt. Cujus fundamenta primi parentes per inobedientiam posuerunt, sed super hoc fundamentum posteri eorum multa crimina exstruxerunt, seque hoc muro a Deo et ab angelis diviserunt. Ab hoc muro Judaei aedificantes Christum pretiosum lapidem reprobaverunt, quia nullas originalis peccati sordes cum caemento hujus muri involverunt. Unde« factus est eis lapis offensionis et petra scandali.» Super lapidem istum bene fundata et firmata constat Ecclesia. Christus est et altare, quia in eo et per eum spiritales et corporales oblationes Deo Patri offeruntur. Eo mediante et propitio intercessore, Deus Pater praesentia nobis et futura largitur. Hoc altare, id est Christus legalibus unguentis quibus antiquitus altaria ungebantur, necnon et unguentis quibus ecclesiastica altaria perunguntur spiritaliter est delibutus. Ex quinque nempe speciebus aromatum, videlicet smyrna, cynnamomo, calamo, casia, oleum de olivis erat unguentum, quo altare antiquitus est consecratum et confectum. Nunc videamus naturas singularum specierum. Smyrnam alii calami, alii myrrhae dicunt esse resinam et aptam inter pigmenta. Cinnamomum autem dictum est quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus et gracilis. Signitur in India et Ethiopia frutice brevi, duorum tamen cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur despectui habetur cum frangitur, visibile vero spiramentum emittit instar nebulae seu pulveris. Calamus quoque aromaticus a similitudine calami usualis vocatur. Gignitur in India, multis modis geniculatus, fulvus, flagrans suavitate spiritus cum frangitur, in multas partes fit scissilis; similans gustu casiam, cum levi acrimonia remordenti. Casia etiam nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis, ut piperis. Est autem virtutis cinnamomi et similis, sed potentior imperio. Oleum itaque ab olea nominatur; nam olea est arbor unde derivatur oleum. Sed quod ex albis olivis fuerit expressum, vocatur spanum; quod autem ex fulvis olivis et nondum maturis fuerit expressum, viride appellatur; quod vero ex nimium maturis commune dicitur. Ex his ad usum vitae primum est spanum, secundum viride, tertium commune. Illud autem oleum, quod nullae rei fuerit admistum, purum dicitur. Hoc quippe unguento harum quinque specierum quo inungebatur, aut sacerdos vel rex, sive propheta efficiebatur. Ad consecrationem quoque ecclesiastici altaris duo adhibentur, thus et oleum. Thus est arbor Arabiae immensa atque ramosa, lenissimi corticis, succum aromaticum fundens. Haec denique confectio septem specierum qua altaria inunguebantur, designabat inunctionem sancti Spiritus, qua perunctus est ipse rex. Et quae est nimirum unctio Spiritus sancti? Septem scilicet dona ipsius. Quae sunt itaque dona Spiritus sancti? Donum seu unctio Spiritus sancti est timor, pietas, scientia, fortitudo, consilium, intellectus, sapientia. Qua profecto unctione hoc altare, ideo Christus est perunctus, unde sacerdos rex et propheta est effectus: Propheta, juxta illud Mosaicum:« Prophetam suscitabit Deus vobis; illum tanquam me audictis.» Sacerdos quoque secundum illud: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et sicut sacerdotum est thus offerre, sic Christus, qui est omni thure pretiosior, seipsum Deo Patri pro nobis obtulit acceptabile sacrificium in odorem suavitatis. Rex quoque Christus est, quia oleo spiritali delibutus Rex erat regum et Dominus dominantium. Regit namque et conservat naviculam Petri, id est Ecclesiam suam, ne inter hujus saeculi procellas deficiat. De hac ipsa unctione hujus regis et sacerdotis David testatus est, dicens:« Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae.» Hunc quippe lapidem, id est Christum, cum Jacob inunxisset, domumque Dei hoc modo praenuntiasset, addidit:« Et vocabitur porta coeli.» Christus vocatur porta coeli, quia ipse est ostium paradisi, ut ibi:« Ego sum ostium.» Porta coeli fides est et baptismus in porta coeli, post baptismum lapsis poenitentia, confessio, et satisfactio. Per has portas coeli fidei et baptismatis, poenitentiae et confessionis, credentibus ac poenitentibus ingressus panditur regni coelestis. His allegorice de lapide et porta, id est Christo digestis, quomodo et duo altaria constent in nobis, diligenter considerandum est vobis. DIVISIO.
71.6.2
Duo altaria dudum exstructa leguntur: unum in tabernaculo Mosaico, quod altare holocausti dicebatur; aliud in templo Salomonis, quod altare thymiamatis vocabatur. Altare holocausti erat constructum ex imputribilibus lignis setim, et habebat quinque cubitos in latitudine, et quinque in longitudine, tres quoque in altitudine, et coopertum erat aere. Hoc altare quatuor angulos habebat, et ex ipsis quatuor cornua procedebant. Erat inane et concavum, ut ad suscipienda tam ligna quam sacrificia locus spatiosus haberetur. Habebat hoc altare craticulam in modum retis aeneam, ut per crebras aperturas ignis suppositus ad sumendas hostias libere penetraret. Altare igitur holocausti, ex incorruptibilibus lignis exstructum, corda sunt electorum, in quibus tanquam consecrata sacrificia Domino offeruntur bonorum operum studia. Quae corda electorum ita incorrupta condecet esse ut digni sint Spiritum sanctum habitatorem suscipere. Hoc siquidem altare, V cubitos in longitudine et latitudine describitur habere; quid ergo longitudo vel latitudo altaris, nisi V sensus nostri corporis? Vel quid est altaris longitudo, nisi patientiae perfectio? aut quid latitudo illius, nisi perfectio charitatis qua illi Domino consecrantur qui se in omnibus patientes exhibent? Hoc altare tres cubitos altitudinis habuit, quia mens electorum per haec tria, fidem, spem, charitatem, ad amorem Dei ascendit.
71.6.3
Cooperiebatur et aere hoc altare, quia sicut aes diu incorruptibile perseverat, sic virtutes fidelium in eis usque in finem firmiter perdurant. Habuit quoque quatuor cornua ex quatuor angulis procedentia. Quatuor altaris cornua sunt sanctae crucis latera, altitudo scilicet, profunditas, longitudo et latitudo. His quatuor lateribus crucis, scilicet altitudine, id est spe; profunditate, hoc est fide; longitudine, id est perseverantia patientiae; latitudine quoque, hoc est charitate, munitur undique altare sanctae Ecclesiae, id est corda fidelium per mundum universum. Sunt enim cornua virtutum munimenta. Erat itaque hoc altare vacuum et inane, ut ad suscipienda tam ligna quam sacrificia locus spatiosus haberetur. Quisque altare Domini esse desiderat, hic se ab omni contagione mundanorum exinanivit, ut in eo ligna coelestium verborum et hostia virtutum spatiosum locum habeant, et Spiritus sancti flammam, quo ecclesiasticae hostiae, id est corpus et sanguis Domini consecrantur, suscipiat. Nisi enim exinanierit quod infra se est, non merebitur suscipere quod supra se est. Habebat hoc altare craticulam in modum retis aeneam, ut per crebras aperturas ignis suppositus ad sumendas hostias libere penetret. Necesse est enim, ut electi Dei corda sua aperiant divinae gratiae et quasi plurimis patefactis januis sedulo deprecentur, ut per singula bona quae inchoant, quasi per singula victimarum frusta, sua eos gratia illustrare et ad amorem suum dignetur accendere. Haec de altari holocausti, id est de corpore nostro, in quo offerantur bona opera Domino.
71.6.4
Nunc de altari incensi, quod in templo Salomonis positum erat consideremus. Altare hoc aureum erat, et in adolendum thymiama factum. Sicut enim in altari holocausti significantur electi, qui se crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, nec secundum desideria carnis ambulabant; sed quasi Domino immolantes, omnes corporis sensus dedicaverunt, per ignem sancti Spiritus voluntati ejus: ita profecto et illi altari incensi non immerito comparantur qui majori perfectione mentis exstinctis prorsus illecebris carnis sola orationum vota Domino offerunt, carnem suam subjicientes, omnes carnis illecebras evicerunt, et in carne non carnaliter viventes coelestem in terris vitam ducunt. Hoc altare incensi quanto fulgore metalli eminebat, tanto quantitate minus erat.
71.6.5
Quanto enim sanctiores, tanto pauciores. Recte ergo in longitudine et latitudine altaris, quod quadrangulum erat, patientia et charitas designatur, quia perfectorum animae foederatis ad invicem virtutibus quantum diligere fratres student, tamen et ferre sufficiunt, et quantum ferre tantum diligere. Duos cubitus habet in altitudine, quia duplex praemium in supernis sperant se recipere animarum et corporum. Cornua ex ipso procedentia eminentiam fidei et virtutum significant. Ex ipso vero procedunt, quia electi opera sua non ad faciem hominum specie tenus ostendunt, sed in ima radice cordis immobili exercent affectu. Auro vestitur, quia quique perfecti luce internae sapientiae refulgent. Hujus altaris deauratur craticula, quae parata erat in medio ejus ad suscipienda thymiamata cum interiori homine nostro resplendet per fidem Christi gratia. Parietes deaurantur, cum eadem gratia divinae dilectionis per bona opera exterius dilatatur. Cornua deaurantur, cum fiducia fortitudinis justorum splendore internae lucis coruscat. His igitur in mente nostra rite dispositis, jam procul dubio Deo placitas et super omnem aromatum pulverem orationum hostias redolentes offerimus Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.
71.6.6
Explicit liber Deflorationum Patrum, Basileae impressus, anno Domini M. CCCC. XCIV.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).