Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 3.51.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
3.51.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT L Pro quibus causis ultro veniam petit.
3.51.1
* Sunt autem quaedam instituta, quibus si deerit ultro veniam petit. Id est si infra ambitum muri, vel extra in vicinitate manens, alicui regulari horae, sive illis tribus orationibus, quae ante nocturnos, vel in hyeme ante tertiam fiunt, non interfuerit; nisi forte sit sacerdos et interim cantet missam, et ejus adjutor, vel custos ecclesiae cum adjutoribus suis hostias facit, vel aliquis pro infirmitate infra unam horam balneat. Si capitulum, vel collationem, vel illam, quae ante missam agitur processionem, vel opus manuum, vel generale mandatum( et si post lavationem pedum advenerit) vel generalem refectionem dimiserit: si mensae lector, vel coquinae hebdomadarius in sabbato notatus benedictionem neglexerit: si ad communem fratrum rasuram praesens non fuerit: si de via veniens in ea die ad finem alicujus horae benedictionem non acceperit, vel si absque ea de monasterio exierit, sed infra biduum non redierit. Sane non solum pro supra dictis, sed aliis quibusdam negligentiis venia facienda. Sicut est, si librum, qui in feria quinta quadragesimae ei datus est, infra annum non perlegerit; pro quo tamen veniam revoluto anno in eodem die facit: si corporale vel offertorium vel linteum ad portandos calices, vel ad patenam involvendam aptatum, de ejus negligentia ad terram ceciderit; si lectionem suam vel responsorium omnino neglexerit; si talem sonitum in dormitorio noctu fecerit, per quem fratres inquietaverit; si in infirmaria, vel in cella novitiorum pro misericordia dormire permissus, ante nocturnos biberit, quamvis mane sine licentia inde non exierit; si mutatorium suum in Dominico die in capitulo invenerit, sive pridie in monasterio fuerit vel non. Si quid tale, sicut est major cereus, fregerit, perdiderit vel profuderit; si quid vestimenti sui pejoraverit; vel si corrigiam rasoriorum, ita ut eidem ultro usui non prosit, inciderit; si librum, in quo ad refectorium debet legi, de ejus neglectu in tempore ibi defuerit, is pro his, inquam, omnibus non inclamatus veniam petat, et oratio ei pro indulgentia injungatur; nisi tam frequens et talis sit culpa, quae priori videatur, non sic esse remittendam.
3.51.2
Tamen restant tria, pro quorum neglectu item sponte sua veniam petat, sed tamen judicium nequaquam evadat; scilicet si quis ei de his negligentiis, quae in abbatis capitulo inveniuntur, in corpore vel sanguine Domini sive clam sive palam evenerit; si per duas vices in anno, id est quando Nativitas et Annuntiatio Domini pronuntiatur in capitulo in tali tempore ibi non erit, ut cum conventu veniam facere possit, maxime cum pulsatio quae eadem capitula praecedit aliis capitulorum pulsationibus prolixior sit. Sed haec regula eis tantum est constituta, qui vel in monasterio proxima nocte manentes, vel e vicino advenientes pro sola sui negligentia praedictis capitulis non interfuerint. Si dum mandato trium pauperum adscriptus fuerit, neque ipse neque alius rogatu hoc ipsius fecerit. Qui vero in alterutra praedicta festivitate de aliqua cellarum vel obedientiarum, quae longe sunt remotae, vel qui pro aliquo itinere triduo missus, in redeundo tempestive quidem ceperit, sed in itinere jumento suo aut comite, vel in seipso aliquid tale impedimentum passus fuerit, pro quo ante capitulum venire non possit, post veniam, causa necessitatis suae exposita, liber abscedit. Caeterum pro his negligentiis, quas frater ex hoc incurrere poterit, vel si nocturnae orationi, vel regulari horae vel Litaniae post primam, vel caeteris talibus, quae praemissa sunt, non affuerit, nihil est quod eum a petenda venia excuset, nisi rupta vena, vel de naribus fluor sanguinis; sicut et si eum intra monasterium, vel extra in vicinitate ejus positum interim occupatum esse contingat. Quando alicui horum instituto interesse non debuit; praeter, quod praemissum est, de mandato trium pauperum, de neglectis duabus veniis, id est in vigilia Nativitatis Domini et Annuntiatione ipsius, de neglecta post aliquam horam Benedicite post reditum; de non accipiendo eam in exitu; si non redierit de via post biduum. Sed sciendum, si aliquando aestatis tempore dormiendo nonam neglexerit, quod statim percussa tabula veniam petit, non servans eam in crastinum capitulum.

Intertext edge

Open linked passage

Note