Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 3.52.1
Choose a text
More by Wilhelmus Hirsaugiensis
—
10383 Conhir
3.52.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LI. Pro quibus causis veniam non petat, nisi inclamatus.
3.52.1
* Quod si alius de illo reclamaverit, tunc quidem quotiens de se reclamare vel priorem quid tale, quo culpam ejus notet, loqui audierit, totiens quoque sine mora veniam petit: et cum surrexerit, si se reum novit, cum omni humilitate et promissa emendatione culpam suam fateatur, nullam agens defensionem, nisi si rationalis causa est vel magna necessitas, pro qua talem incurrit excessum, non multiloquio, sed simpliciter humili promit subjectione, et pro tali culpa praelati sententiam cum patientia sustinet; sciens impatientiae culpam graviore correptione emendandam. Si autem de inclamata non est sibi conscius, nec fateri nec importune negare, sed rei veritatem debet honeste proferre. Quod si sedens et reclamationem de se audiens, prius responderit quam veniam petierit, ex hoc inclamatus et veniam petens in ipso frocco suo unam cum virga percussionem accipit. Qua accepta, postquam responderit Mea culpa, jubetur surgere. Postea pro quo est reclamatus sustinet, quod praelato videtur, Unde sedens, si inclamari se audierit, vel non audiens ab alio admonitus fuerit, statim surgens veniam petit, etiam si non intellexerit, quid in se reclamatum sit. Sed et nullus eum ante petitam veniam excusare praesumit, etiam si ejus innocentiam noverit. Hoc autem inclamans debet cavere, ne pro una re duas eum venias petere faciat; sed primo aperte et ipsam causam nominatim dicat. Nam si eum contra ordinem fecisse dixerit, nisi statim adjungat quod fecerit, veniam petere ille non moratur, dicta causa aliam petiturus. Quod si eum aliter quam conveniat, inclamaverit, tolerari quidem debet, donec ille sessum veniat, et tunc inclamari. Sed et hoc sciendum est, quod nullus, nisi ordinem tenens, de alio ibi loquetur sermone ad illum directo, v. g. ut dicat Vos hoc, vel illud fecistis: nec quisquam nisi quod certum habeat, inclamare debet; ut si ille inclamatam culpam negaverit, iste, unde sciat, eam evidenter dicere, possit. Verumtamen in prioris potestate erit, quomodo talis culpa remaneat. Nam etsi leviores causae plerumque mediocrius tractentur, tamen, si causa major fuerit, indiscussa non remanebit; neque frater, qui eam vidit, si in proximo vel tertio vel quarto capitulo hanc reclamare non potuerit, ideo reticebit; sed tamdiu eam in memoria retinebit, donec reclamandi locum habuerit.
3.52.2
Quamvis etiam non sit consuetudo ut aliquis totum conventum proclamet, tamen quicunque tenet capitulum data occasione jubet universaliter illos veniam petere, qui diurnales calceos et cultros in praesentia non habent. Aliquando eos, qui ad tres orationes, quae mane fiunt post sonitum, et interdum illos, qui non fuerunt ad processionem vel ad stationem quae fit ad crucem, vel ad sanctam Mariam. Hoc autem secundum institutionem beati Utilonis summo cavendum est studio, ne turpis reclamatio audiatur in capitulo; sed si quis ignarus forte profari coeperit, prior, vel quilibet audiens, reverenter satagit, ne ad audientiam conventus veniat; sed nec judicium evadit, qui scius hujusmodi rei tale quid ibi proferre praesumpserit. Nam nec ulla comestionis vel bibitionis mentio ibi debet fieri, nisi forte de aliquo infirmiore fratre minus se reficiente honeste dicatur, quod indignus sit gratiae; vel admonitio fiat de pane vel alio cibo negligenter parato. Verum si quis frater tale quid agens, quod reclamari non potest, et admonitus emendare noluerit, is qui causam agnovit, debet eam priori innotescere, ut ab ipso frater delinquens secreto increpetur acri increpatione. Sed si nec sic emendare voluerit, prior illi in capitulo de alia qualibet culpa inclamato hanc in memoriam reducit, eum aliquid tale commisisse, quod ibi reclamandum non sit, ut conventus agnoscat, ut sic sine offensa fratrum in eum gravius emendari possit.
3.52.3
In judiciis autem faciendis non minima debet esse discretio ordinem tenentis: pro culpa enim, quae in quemlibet reclamatur secundum rei qualitatem aut indulgentia aut vapulatio aut levioris sententia culpae sequitur. Nam silentium aut jejunium nulli indicitur. Solus autem abbas ligat gravioris culpae sententia. Quae autem ad graviorem culpam videntur pertinere, de his non loquar hac vice. Porro nullus stamineo exutus verberatur, nisi rebellis esse videatur. Ille autem rebellis esse judicatur, qui priori in capitulo temere contradicit, vel quia hoc quod sibi injungitur, quamquam verbo non contradicat, agere tamen dedignatur et, ut de majoribus taceam, etiam qui de minimis, quae in eum reclamantur, non vult se corrigere negligentiis. I. Rebellio proprie dicitur inobedientia, cum ab abbate vel priore alicui quidquam injungitur, seque hoc non facere aperte vocis contumacia profitetur. II. Rebellio est, cum quis a praelato corripitur, et non solum eandem correptionem non humiliter sustinet, verum etiam contra superbe et contumaciter respondere nequaquam veretur. III. Rebellio est, cum de qualibet re saepius correptus emendare contemnit. IV. Rebellio etiam dicitur, dum fratri quaelibet res injungitur, et quamvis contradicere verbis non audeat, agere tamen dedignatur. Hae quatuor causae pro rebellione haberi, et staminei exuitione solent vindicari. Hic ergo, qui tali judicio subjacere jubetur, cuculla et frocco exutis, et ad pedes suos positis sedet, accedensque Camerarius cum cultro, stamineum ejus dissutum, ab utroque humero parum trahit deorsum. Quod tamen praedictus frater, cum primum tempus habuerit, resarcire non negligit, ne ita ad lavandum recipiatur. Frater autem, qui judicium facit, post tergum illius stans id peragit. In unoque capitulo duo judicia nulli inferuntur, nisi pro contradictione; sed si post flagellum tale aliud in eum reclamatur, quod priori inultum non debere dimitti videtur, jubet eum pro hoc veniam petere ad crastinum capitulum. Quod si aliquis post acceptum judicium verbo, vel etiam ipso habitu aliquod dedignationis signum demonstrare praesumpserit, noverit se inde non recessurum, donec vel spontaneus vel saltem acri correptione coactus dignam pro posse suo satisfactionem cum omni humilitate promiserit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).