Willelmus Conquestor
Leges
Lege 62.3
Choose a text
More by Willelmus Conquestor
—
10319 Leges2
62.3.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. III. De baronibus portuum.
62.3.1
Item rex tenetur mittere brevia sua custodi quinque portuum, quod ipse eligere faciat, et de quolibet portu per ipsum portum duos idoneos et peritos barones ad veniendum et interessendum ad parliamentum suum, ad respondendum, subeundum, allegandum[ f. allocandum] et faciendum idem quod baroniae suae, ac si ipsi de baronibus illis omnes et singuli personaliter interessent ibidem, et quod barones hujusmodi veniant cum warantis suis duplicatis sigillis communibus portuum suorum signatis, quod ipsi rite ad hoc electi et attornati sunt et missi pro baroniis illis: quarum una liberabitur clericis de parliamento, et alia residebit penes ipsos barones; et cum hujusmodi barones portuum licentia obtenta de parliamento recessum fecerant, tunc solebant habere breve de magno sigillo custodis quinque portuum, quod ipse rationabiles sumptus et expensas suas hujusmodi baronibus habere faceret de communitate portus illius, a primo die quo versus parliamentum venerint usque ad diem quo ad propria redierunt.
62.3.2
Facta etiam expressa mentione in brevi illo de mora quam fecerint ad parliamentum, de die quo venerint, et licentiati fuerint redeundi; et solebat fieri aliquando in brevi, quantum hujusmodi barones capere debent de communitatibus illis per diem, scilicet aliqui plus, aliqui minus secundum personarum habilitates, honestates, et respectus, nec solebat poni per duos barones per diem ultra viginti solidos, habito respectu ad illorum moras, labores et expensas: nec solent hujusmodi expensae in certo reponi per curiam pro quibuscumque personis sic electis et missis pro communitatibus, nisi personae ipsae fuerint honestae et bene se habentes in parliamento.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).