Willelmus Conquestor
Leges
Lege 62.4
Choose a text
More by Willelmus Conquestor
—
10319 Leges2
62.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.)
62.1
Hic describitur modus quomodo parliamentum regis Angliae et Anglicorum suorum tenebatur tempore regis Eduardi[ III] filii regis Etheldredi; qui quidem modus recitatus fuit per discretiores regni coram WILLELMO duce Normanniae et Conquestore, et rege Angliae ipso Conquestore haec praecipiente, et per ipsum approbatus et suis temporibus, ac etiam temporibus successorum suorum regum Angliae usitatus.
62.1.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. I. Summonitio parliamenti.--Summonitio parliamenti praecedere debet primum diem parliamenti per quadraginta dies.
62.1.1
Ad parliamentum summoneri et venire debent ratione tenurae suae omnes et singuli archiepiscopi, abbates, priores et alii majores clerici, qui tenent per comitatum vel baroniam ratione hujusmodi tenurae, et nulli minores, nisi eorum praesentia et eventus aliunde quam pro tenuris suis requiratur, ut sint de consilio regis, vel eorum praesentia necessaria vel utilis reputetur ad parliamentum: et illis tenetur rex ministrare sumptus et expensas suas de veniendo et morando ad parliamentum. Nec debent ejusmodi clerici minores summoneri ad parliamentum, sed rex talibus peritis mittere brevia sua rogando quod ad parliamentum suum interessent.
62.1.2
Item rex facere solebat summonitiones suas archiepiscopis, episcopis et aliis exemptis personis, ut abbatibus, prioribus, decanis et aliis ecclesiasticis personis, qui habent jurisdictiones per hujusmodi exemptiones et privilegia separatim, quod ipsi pro quolibet decanatu et archidiaconatu Angliae per ipsos decanatus et archidiaconatus eligi facerent duos peritos et idoneos procuratores de proprio archidiaconatu, ad veniendum et interessendum ad parliamentum, ad illud subeundum, allegandum, et faciendum idem quod facerent omnes et singulae personae ipsorum decanatuum et archidiaconatum, si ibidem personaliter interessent.
62.1.3
Et quod hujusmodi procuratores veniant cum warantis suis, duplicatis sigillis superiorum suorum signatis, quod ipsi ad hujusmodi procurationem clerici missi sunt; quarum litterarum una liberabitur clericis de parliamento ad irrotulandum, et alia residebit penes ipsos procuratores? et sic sub istis duobus generibus summoneri debet totus clerus ad parliamentum.
62.2
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. II. De laicis.
62.2
Item summoneri et venire debent omnes et singuli comites et barones, et eorum pares, scilicet illi qui habent terras et reditus ad valentiam comitatus vel baroniae integrae, videlicet viginti feoda unius militis, quolibet feodo computato ad viginti libratas, quae faciunt quadringentas libratas in toto vel ad valentiam unius baroniae integrae, scilicet XIII feoda, et tertiam partem unius feodi militis, quolibet feodo computato ad viginti libratas, quae faciunt CCCC marcas: et nulli minores laici summoneri nec venire debent ad parliamentum ratione tenurae suae, nisi eorum praesentia aliis de causis fuerit utilis vel necessaria ad parliamentum, et tunc de illis fieri debet, sicut dictum est de minoribus clericis, qui ratione tenurae suae ad parliamentum venire minime tenentur.
62.3.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. III. De baronibus portuum.
62.3.1
Item rex tenetur mittere brevia sua custodi quinque portuum, quod ipse eligere faciat, et de quolibet portu per ipsum portum duos idoneos et peritos barones ad veniendum et interessendum ad parliamentum suum, ad respondendum, subeundum, allegandum[ f. allocandum] et faciendum idem quod baroniae suae, ac si ipsi de baronibus illis omnes et singuli personaliter interessent ibidem, et quod barones hujusmodi veniant cum warantis suis duplicatis sigillis communibus portuum suorum signatis, quod ipsi rite ad hoc electi et attornati sunt et missi pro baroniis illis: quarum una liberabitur clericis de parliamento, et alia residebit penes ipsos barones; et cum hujusmodi barones portuum licentia obtenta de parliamento recessum fecerant, tunc solebant habere breve de magno sigillo custodis quinque portuum, quod ipse rationabiles sumptus et expensas suas hujusmodi baronibus habere faceret de communitate portus illius, a primo die quo versus parliamentum venerint usque ad diem quo ad propria redierunt.
62.3.2
Facta etiam expressa mentione in brevi illo de mora quam fecerint ad parliamentum, de die quo venerint, et licentiati fuerint redeundi; et solebat fieri aliquando in brevi, quantum hujusmodi barones capere debent de communitatibus illis per diem, scilicet aliqui plus, aliqui minus secundum personarum habilitates, honestates, et respectus, nec solebat poni per duos barones per diem ultra viginti solidos, habito respectu ad illorum moras, labores et expensas: nec solent hujusmodi expensae in certo reponi per curiam pro quibuscumque personis sic electis et missis pro communitatibus, nisi personae ipsae fuerint honestae et bene se habentes in parliamento.
62.4
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. IV. De militibus.
62.4
Item rex solebat mittere brevia sua omnibus vicecomitibus Angliae, quod eligi facerent quilibet de suo comitatu per ipsum comitatum duos milites idoneos, et honestos et peritos, ad veniendum ad parliamentum suum eodem modo quo dictum est de baronibus portuum, et de warantis suis eodem modo, sed pro expensis duorum militum de uno comitatu non solet poni ultra unam marcam per diem.
62.5
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. V. De civibus.
62.5
Eodem modo solebat mandari majori et vicecomitibus Londoniarum, et majori et baillivis vel majori et civibus Eborum[ id est Eboraci], et aliarum civitatum, quod ipsi pro comitatu civitatis suae eligerent duos idoneos, honestos et peritos cives ad veniendum et interessendum ad parliamentum, eodem modo quo dictum est de baronibus quinque portuum, et militibus comitatuum, et solebant cives esse pares et aequales cum militibus comitatus in expensis, veniendo, morando et redeundo.
62.6
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. VI. De burgensibus.
62.6
Item eo modo solebat, et debet mandari ballivis et probis hominibus burgorum, quod ipsi ex se et pro se eligant duos idoneos, honestos et peritos burgenses ad veniendum et interessendum ad parliamentum eodem modo quo dictum est de civibus, sed duo burgenses non solebant percipere pro expensis suis per unum diem ultra decem solidos, et aliquando ultra dimidiam marcam, et solebat taxari per curiam secundum magnitudinem et potestatem burgi, et secundum honestatem personarum missarum.
62.7.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. VII. De principalibus clericis parliamenti.
62.7.1
Item duo clerici principales parliamenti sedebant in medio justitiariorum irrotulantes omnia placita et nogotia parliamenti, et sciendum quod illi duo clerici non sunt subjecti quibuscunque justitiariis, nec est aliquis justitiarius Angliae in parliamento, nec habent per se recorda in parliamento, nisi quatenus assignata vel data fuit eis nova potestas in parliamento per regem et pares parliamenti, ut quando assignati sunt cum aliis sectatoribus parliamenti ad audiendum et terminandum diversas petitiones et querelas in parliamento correctas[ f., porrectas], et sunt illi duo clerici immediate subjecti regi et parliamento suo in communi, nisi forte unus justitiarius vel duo assignentur eis ad examinanda et emendanda eorum irrotulata: et cum pares parliamenti assignati sunt ad audiendum et examinandum aliquas petitiones specialiter per se, tunc cum ipsi fuerint unanimes et concordes in judiciis suis reddendis super ejusmodi petitionibus, tunc recitabunt, et processu super eisdem habito, et reddant judicia in pleno parliamento, ita quod illi duo clerici principaliter irrotulent omnia placita, et omnia judicia in principali rotulo parliamenti, et eosdem rotulos liberent ad thesaurarium regis antequam parliamentum licentietur. Ita quod omni modo sint illi rotuli in thesaurario ante recessum parliamenti, salvo tandem eisdem clericis inde transcripto sive contrarotulo si id habere velint.
62.7.2
Isti duo clerici nisi sint in alio officio cum rege, et feoda capiant de eo, ita quod inde honeste vivere poterint, de rege capiant per diem unam marcam cum expensis suis per aequales portiones, nisi sint ad mensam domini regis, tunc capiant praeter mensam suam per diem, dimidiam marcam per aequales portiones per totum parliamentum.
62.8
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. VIII. De quinque clericis.
62.8
Item rex assignabit quinque clericos peritos et approbatos, quorum primus ministrabit et serviet episcopis, secundus procuratoribus cleri, tertius comitibus et baronibus, quartus militibus comitatuum, quintus civibus et burgensibus; et quilibet eorum nisi sit cum rege, et capiat de eo talia feoda et vadia quod inde honeste possit vivere, capiet de rege per diem duos solidos, nisi sint ad mensam domini regis, tunc capiant per diem duodecim denarios. Qui clerici scribent eorum dubitationes, et responsiones quas faciunt regi et parliamento; et intererunt ad sua consilia ubicunque eos habere voluerint; et cum ipsi vacaverint uvabunt clericos principales ad irrotulandum.
62.9.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. IX. De casibus et Judiciis parliamenti.
62.9.1
Cum briga, dubitatio, vel casus difficilis sive pacis vel guerrae emergat in regno, vel extra, referatur et recitetur casus ille in scriptis, in pleno parliamento: et tractetur et disputetur ibidem inter pares parliamenti, et, si necessarium sit, injungatur per regem seu ex parte regis, si non rex intersit, cuilibet graduum parium quod quilibet gradus per se, et liberetur casus ille clerico suo in scripto, et in certo loco recitare faciant coram eis casum illum, ita quod ipsi ordinent et considerent coram se qualiter melius et justius procedi poterit in causa illa sicut ipsi. Pro persona regis, et eorum propriis personis, ac etiam pro personis eorum quorum personas ipsi repraesentant; et velint coram Deo respondere, et suas responsiones et avisamenta reportent in scriptis; ut omnibus eorum responsionibus et avisamentis, consiliis et avisamentis hinc inde auditis, secundum melius et sanius consilium procedatur: et ubi saltem major pars parliamenti concordat, ut si per discordiam inter eos et regem et aliquos magnates, vel forte inter ipsos magnates, pax regni infirmetur, vel populos, vel patriam, ita quod videtur regi et ejus consilio quod expediens sit, quod negotium illud tractetur et emendetur per considerationem omnium parium regni sui, vel si per guerram rex et regnum tribulentur, vel si casus difficilis coram cancellario Angliae emergat, seu difficile coram justitiario fuerit reddendum, et hujusmodi.
62.9.2
Et si forte in hujusmodi deliberationibus omnes vel saltem major pars concordare non valeant, tunc comes senescallus, comes constabularius, et comes marescallus, vel duo eorum eligent viginti quinque personas de omnibus paribus regni, scilicet duos episcopos, tres procuratores pro toto clero, duos comites, et tres barones, quinque milites comitatuum, quinque cives et burgenses, qui faciunt viginti quinque, et illi viginti quinque possunt eligere ex se ipsis duodecim, et condesecendere in eis, et ipsi duodecim sex, et condescendere in eis, et ipsi sex adhuc tres et condescendere in eis, et illi tres in paucioribus condescendere non possunt, nisi obtenta licentia a domino rege; et si rex consentiat in tres possunt, in duos, et de illis duobus alter potest in alium descendere[ f. condescendere], et ita demum stabit sua ordinatio supra totum parliamentum, et ita condescendendo a viginti quinque personis usque ad unam personam solam, nisi numerus major concordare valeat et ordinare; tandem sola persona, ut est dictum, pro omnibus ordinabit, quae cum se ipsa discordare non potest, salvo domino rege, et ejus consilio, quod ipsi hujusmodi ordinationes postquam scriptae fuerint, et examinare, et emendare valeant, si hoc facere sciant, et velint; ita quod hoc ibidem tunc in pleno parliamento, et de consensu parliamenti et non retro parliamentum fiat.
62.10.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. X. De negotiis parliamenti.
62.10.1
Negotia pro quibus parliamentum est, debent deliberari secundum Kalendar parliamenti, et secundum ordinem petitionum liberatarum et affilitarum[ gal. enfilées], nullo habito respectu ad quorumcunque personas, sed qui prius proposuit, prius agat.
62.10.2
In Kalendari parliamenti rememorari debent omnia negotia parliamenti sub isto ordine: 1. de guerra, si guerra sit, et de aliis negotiis personas regis et reginae et suorum liberorum tangentibus; 2. de negotiis communibus regni et de legibus statuendis contra defectus legum originalium, judicialium, et exsecutoriarum; post judicia reddita, quae sunt maxime communia negotia; tertio debent rememorari negotia singularia, et hoc secundum ordinem petitionum filatarum ut praedictum est.
62.11
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XI. De diebus et horis ad parliamentum.
62.11
Parliamentum non debet teneri diebus Dominicis; sed aliis cunctis diebus, illo die semper excepto, et aliis tribus, scilicet, Omnium Sanctorum, et Animarum, et Nativitatis sancti Joannis Baptistae, potest teneri: et debet singulis diebus inchoari hora media prima, qua hora rex tenetur parliamento interesse, et omnes pares parliamenti debent teneri occulto loco. In diebus festivis parliamentum debet inchoari hora prima propter divinum servitium.
62.12
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XII. De gradibus parium.
62.12
Rex est caput, principium et finis parliamenti, et ita non habet parem in suo gradu, et ita ex rege solo est primus gradus; secundus gradus est ex archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus per baroniam tenentibus; tertius gradus est de procuratoribus cleri; quartus de comitibus, baronibus et alii magnatibus et proceribus tenentibus ad valentiam comitatus et baroniae, sicut praedictum est in titulo de laicis; quintus est de militibus com.[ comitibus]; sextus de civibus et burgensibus. Et ita est parliamentum ex sex gradibus. Sed sciendum est quod licet aliquis dictorum graduum post regem absentet, dum tamen omnes praemoniti fuerint per rationabilem summonitionem parliamenti, nihilominus censetur esse plenum.
62.13
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XIII. De modo parliamenti.
62.13
Ostensa primo forma qualiter cuilibet et a quanto tempore summonitio parliamenti fieri debet, et qui venire debent per summonitionem, et qui non; secundo dicendum est qui sunt qui ratione officiorum suorum venire debent et interesse tenentur per totum parliamentum sine summonitione. Unde advertendum est quod duo clerici principales parliamenti, clerici per regem et ejus consilium, et alii clerici secundarii, de quibus et quorum officiis dicetur specialius post; et principalis clamator Angliae cum subclamatoribus suis, et principalis ostiarius Angliae; quae duo officia, scilicet officium clamatoriae et ostiariae, solebant ad unum et idem pertinere. Isti officiarii tenentur interesse primo die. Cancellarius Angliae, thesaurarius, camerarius, et barones de Scaccario, justitiarii, omnes clerici et milites regis, una cum servientibus ad placita regis, qui sunt de consilio regis tenentur interesse secundo die, nisi rationabiles excusationes habeant, ita quod interesse non possent; et tunc mittere debent bonas excusationes.
62.14
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XIV. De inchoatione parliamenti.
62.14
Dominus rex sedebit in medio majoris banci, et tenetur interesse primo sexto die parliamenti, et solebant cancellarius, thesaurarius et barones de Scaccario justitiarii recordare defalta[ Gal., défauts], facta in parliamento sub ordine qui sequitur. Primo die vocabuntur burgenses et cives totius Angliae; quo die si non veniant, amerciabitur[ id est multabitur] burgensis ad centum marcas, et civitas ad centum libras. Secundo die vocabuntur milites comitatuum totius Angliae; quo die si non veniant, amerciabitur comitatus unde sunt ad centum libras. Tertio die parliamenti vocabuntur barones quinque portuum; et postea barones, et postea comites; unde si barones quinque portuum non veniant, amerciabitur baronia illa ad centum marcas, et comes ad centum libras; eodem modo fiet de illis qui sunt pares comitibus et baronibus scilicet qui habent terras et reditus ad valorem unius comitatus, vel unius baroniae, ut praedictum est in tit. de summonitione. Quarto die vocabuntur procuratores cleri, quo die si non veniant, amerciabuntur episcopi sui pro quolibet archidiaconatu qui defaltum fecerit ad centum marcas. Quinto die vocabuntur decani, priores, abbates, episcopi, demum archiepiscopi; qui si non veniant, amerciabitur quilibet archiepiscopus ad centum libras, episcopus tenens integram baroniam ad centum marcas, et eodem modo de abbatibus, prioribus, etc. Primo die debet fieri proclamatio, primo in aula, sive monasterio, seu aliquo loco publico ubi parliamentum tenetur, et postmodum publice in civitate vel villa illa, quod omnes illi qui petitiones et querelas liberare velint ad parliamentum, quod illis deliberentur a primo die parliamenti in quinque dies proxime sequentes.
62.15
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XV. De praedicatione ad parliamentum.
62.15
Unus archiepiscopus, vel magnus clericus, discretus et facundus clericus per archiepiscopum in cujus provincia parliamentum tenetur, praedicare debet uno istorum primorum quinque dierum parliamenti in pleno parliamento, et in praesentia regis; et hoc quando parliamentum pro majori parte fuerit adjunctum et congregatum, et in servitio suo consequenter subjungere toti parliamento, quod ipsi cum eo humiliter Deo supplicent et ipsum adorent pro pace et tranquillitate regis et regni, prout dicetur specialius in sequenti titulo de pronuntiatione ad parliamentum.
62.16
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XVI. De pronuntiatione in parliamento.
62.16
Post praedicationem debet cancellarius Angliae, vel capitalis justitiarius Angliae, ille scilicet qui tenet placita coram rege, vel alius idoneus, honestus et facundus justitiarius, vel clericus per ipsum cancellarium et capitalem justitiarium electus, pronuntiare causas parliamenti; primo in genere, et postea in specie stando. Et inde sciendum est quod omnes de parliamento,( quicunque fuerit dum loquitur) stabunt, rege excepto, ita quod omnes de parliamento audire valeant eum qui loquitur, et si obscure dicat, vel ita basse loquitur, dicat iterato, et loquatur altius, vel loquatur alius pro eo.
62.17
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XVII. Loquela regis post pronuntiationem.
62.17
Rex post pronuntiationem pro[ f. in] parliamento rogare debet clericos et laicos nominando omnes eorum gradus, scilicet archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, archidiaconos, procuratores, et alios de clero, comites, barones, cives, burgenses, et alios laicos ut ipsi diligenter, studiose et concorditer laborent ad pertractandum et deliberandum negotia parliamenti, prout majus et principalius hoc ad Dei voluntatem primo, et postea ad ejus et eorum honores et commoda fore intelligent et sentient.
62.18
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XVIII. De absentia regis in parliamento.
62.18
Rex tenetur omnimodo personaliter interesse parliamento, nisi per corporalem aegritudinem detineatur, et tunc potest tenere cameram suam, ita quod non jaceat extra manerium vel saltem villam ubi parliamentum tenetur, et tunc debet mittere pro XII personis de majoribus et melioribus qui summoniti sunt ad parliamentum, scilicet duobus episcopis, duobus comitibus, duobus baronibus, duobus militibus comitatuum, duobus civibus, et duobus burgensibus ad videndum personam suam ad testificandum statum suum, et in eorum praesentia committere debet archiepiscopo loci, senescallo et capitali justitiario suo, quod ipsi conjunctim et divisim inchoent et continuent parliamentum nomine suo facta in commissione illa expressa mentione adhuc de causa absentiae suae, quae sufficere debet, et monere caeteros nobiles et magnates de parliamento, una cum negotio et testimonio dictorum duodecim parium suorum. Causa est quod solebat clamor et murmur esse in parliamento pro absentia regis, quia res damnosa et periculosa est toti communitati parliamenti, et etiam regni, cum rex a parliamento absens fuerit; nec se absentare debet, nec potest duntaxat nisi in casu supradicto.
62.19
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XIX. De loco et sessionibus in parliamento.
62.19
Primo, ut praedictum est, rex sedebit in medio loco majoris banci; ex parte ejus dextra sedebit archiepiscopus Cantuariensis, et ex parte ejus sinistra archiepiscopus Eborum, et post illos statim episcopi, priores linealiter semper tali modo inter praedictos gradus et eorum loca, quod nullus sedeat nisi inter suos pares; et ad hoc tenetur senescallus Angliae prospicere, nisi rex alium assignaverit. Ad pedem ejus dextrum sedebunt cancellarius Angliae, et capitalis justitiarius Angliae, et socii sui, et eorum clerici qui sunt de parliamento, et ad pedem ejus sinistrum thesaurarius, camerarius, et barones de Scaccario, justitiarii de banco, et eorum clerici, si qui sunt de parliamento.
62.20
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XX. De ostiario parliamenti.
62.20
Ostiarius principalis parliamenti stabit infra magnum ostium monasterii, aulae vel alterius loci ubi parliamentum tenetur, et custodiet ostium, ita quod nullus intret parliamentum nisi qui...... debet ad parliamentum, vel vocatus fuerit propter negotium quod prosequitur in parliamento; et oportet quod ostiarius ille habeat cognitionem personarum quae ingredi debent, si necesse sit habere plures.
62.21
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XXI. De clamatore.
62.21
Clamator parliamenti stabit extra ostium parliamenti, et ostiarius denuntiabit sibi clamationes suas. Rex solebat mittere servientes suos ad arma, ad standum per magnum spatium extra ostium parliamenti ad custodiendum ostium, ita quod nulli impressiones nec tumultus facerent circa ostium per quod parliamentum ingreditur, sub poena captionis corporum suorum; quia de jure ostium parliamenti non debet claudi, sed per ostiarium, et servientes regis ad arma custodiri.
62.22
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XXII. De stationibus loquentium.
62.22
Omnes pares parliamenti sedebunt, et nullus stabit( hic deest aliquid)... sed quando loquitur et loquetur, ita quod quilibet de parliamento eum audire valeat. Nullus intrabit parliamentum, nec exiet de parliamento, nisi per unum ostium, et quandocunque loquitur rem aliquam quae deliberari debet per parliamentum, stabunt omnes loquentes: causa est, ut audiatur a paribus, quia omnes pares sunt judices et justitiarii.
62.23
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XXIII. De auxilio regis.
62.23
Rex non solebat petere auxilium de regno suo nisi pro guerra instante, vel ad filios suos milites faciendos vel filias suas maritandas, et tunc debent hujusmodi auxilia peti in pleno parliamento, et in scriptis cuilibet gradui parium parliamenti liberari, et in scriptis responderi. Et sciendum quod si hujusmodi auxilia concedenda sunt, oportet ut omnes pares parliamenti consentiant. Et intelligendum est quod duo milites qui veniunt ad parliamentum pro comitatu, majorem vocem habent in parliamento in concedendo et contradicendo quam major comes Angliae; et eodem modo procuratores cleri unius episcopatus majorem vocem habent in parliamento, si omnes sint concordes, quam episcopus ipse et hoc in omnibus quae per parliamentum concedi, negari vel fieri debent. Et hoc patet, quod rex potest tenere parliamentum cum communitate regni sui absque episcopis, comitibus et baronibus, dummodo tamen summoniti sint ad parliamentum, licet nullus episcopus, comes vel baro ad summonitiones suas veniat; quia olim nec fuerat episcopus, nec comes, nec baro, et adhuc tunc reges tenuerunt parliamenta sua, sed aliter est e contra, licet communitates, cleri et laici summoniti essent ad parliamentum, sicut de jure debent, et propter aliquas causas venire nollent, ut si praetenderent quod dictus rex non regeret eos sicut deberet, et assignarent specialiter in quibus eos non rexerat, tunc parliamentum non esset omnino, licet archiepiscopi, episcopi, comites et barones et omnes eorum pares cum rege interessent. Et ideo oportet omnia quae affirmari vel infirmari, concedi vel negari, vel fieri debent per parliamentum, per communitatem parliamenti concedi, quae est ex tribus gradibus sive generibus parliamenti, scilicet ex procuratoribus cleri, militibus comitatuum, civibus et burgensibus, qui repraesentant totam communitatem Angliae, et non le magnatibus; quia quilibet eorum est pro sua propria persona ad parliamentum, et pro nulla alia.
62.24.1
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XXIV. De partitione parliamenti.
62.24.1
Parliamentum dispartiri non debet, dummodo aliqua petitio pendeat indiscussa, vel ad minus antequam non sit determinata responsio, et si rex contrarium permittat, perjurus est. Nullus solus de paribus parliamenti recedere potest, nec debet de parliamento recedere, nisi obtenta inde licentia de rege et omnibus suis paribus, et hoc in pleno parliamento, et quod de hujusmodi licentia fiat rememoratio in rotulo parliamenti. Etsi aliquis de paribus durante parliamento infirmaverit, ita quod ad parliamentum venire non valeat, tunc per triduum mittit excusatores ad parliamentum; qua die si non venerit, mittuntur ei duo de paribus suis ad videndam et testificandam hujusmodi infirmitatem; et si sit suspicio, jurent illi duo pares quod veritatem inde dicent; et si comperiatur quod finxerat se, amerciabitur tanquam pro defalta, et si non finxerat se, attornet aliquem sufficientem coram eis ad interessendum ad parliamentum pro se, nec sanus excusari potest, si sit sanae memoriae.
62.24.2
Departitio parliamenti ita usitari debet: punctus peti debet et publice proclamari in parliamento, et infra palatium parliamenti; si sit aliquis qui petitionem liberaverit ad parliamentum, cui nondum sit responsum; quod si nullus reclamet, supponendum est quod cuilibet medetur, vel saltem quatenus potest de jure respondetur, et tunc primo, videlicet cum nullus qui petitionem suam ea vice exhibuerit, reclamet, parliamentum vestrum licentiabimus.
62.25
V. Statuta antiqua in quibus Angliae totius regni comitia ordinantur. (Apud ACHERIUM Spicilegii, tom. XII, pag. 557.) CAP. XXV. De transcriptis recordorum in parliamento.
62.25
Clerici parliamenti non negabunt cuiquam transcriptum processus sui, sed liberabunt illud cuilibet qui illud petierit; et capient semper pro decem lineis unum denarium, nisi forte facta fide de impotentia, in quo casu nihil capient. Rotuli de parliamento continebunt in latitudine decem pollices. Parliamentum tenebitur in quo loco regni regi placuerit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).