Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 45.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
11154 Gerean
45.1
DE CAPITE STATUAE LOQUENTIS.
45.1
§ 172. Haec Aquitannici verba ideo inserui, ne cui mirum videatur quod de Gerberto fama dispersit; fudisse sibi statuae caput, certa inspectione siderum, cum videlicet omnes planetae exordia cursus sui meditarentur, quod non nisi interrogatum loqueretur, sed verum vel affirmative vel negative pronunciaret. Verbi gratia, diceret Gerbertus,« Ero apostolicus?» responderet statua,« Etiam.-- Moriar antequam cantem missam in Jerusalem?-- Non.» Quo illum ambiguo deceptum ferunt, ut nihil excogitaret poenitentiae qui animo blandiretur suo de longo tempore vitae; quando enim Ierosolymam ire deliberaret ut mortem stimularet? Nec providit 284 quod est Romae ecclesia Jerusalem dicta, id est, Visio pacis, quia quicunque illuc confugerit, cujuscunque criminis obnoxius, subsidium invenit. Hanc in ipsius urbis rudimentis Asylum accepimus dictam, quod ibi Romulus, ut augeret civium numerum, statuisset omnium reorum refugium. Ibi cantat missam papa tribus Dominicis quibus praetitulatur Statio ad Jerusalem. Quocirca, cum uno illorum dierum Gerbertus ad missam se pararet, invaletudinis ictus ingemuit, eademque crescente decubuit; consulta statua, deceptionem et mortem suam cognovit. Advocatis igitur cardinalibus, diu facinora sua deploravit: quibus inopinato stupore percussis, nec aliquid referre valentibus, ille insaniens, et prae dolore ratione hebetata, minutatim se dilaniari et membratim foras projici jussit;« Habeat, inquiens membrorum officium qui eorum quaesivit hominium; namque animus meus nunquam illud adamavit sacramentum, imo sacrilegium.»
45.2
§ 173. Et quia diverticulum feci, puto non inhonestum si dicam quod in Saxonia tempore regis istius accidit, et non adeo notum, anno Dominicae incarnationis millesimo duodecimo. Melius est interim spatiari in talibus, quam immorari in ejus rebus, et ignavis et tristibus. Quod profecto erit jocundius si ab antiquitate scriptum illius, qui passus est, apposuero; simul et propius vero videbitur quam si meis texuissem literis. Praeterea non indecens aestimo si multicolori stylo varietur oratio.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).