Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
10.1
CAPUT IX. Quare Deus ex femina nascatur.
10.1
APOLL.-- Esto veniendi ad terras probabilis cum voluntate ratio videatur, quoniam pro hominis miseratione Deus venisse perhibetur: numquidnam ei impossibile fuit ex quacumque sublimiore materia incorruptibile corpus efficere, quo assumpto ita homini opem ferret, ne corruptibili homine gravaretur?
10.2
ZACCH.-- Omnia Deus ex voluntate sua faciens, nihil quod sibi grave sit velut coactus assumit; sed sicut falli non potest, ita ipse non fallit. Verum ergo ab eo fieri, non simulatum decebat, nec praestigiorum more phantasiam pro homine monstrari, sed ut hoc esset quod esse vellet videri. Itaque in homine vero pro omnium salute venturus, et nasci debuit, et per ordinem vitae aetatis incrementa suscipere, ut simul et ea doceret quae facere homo possit, nec fieri praeciperet quod non prius ipse per hominem assumptum fecisset.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).