Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
9.1
CAPUT VIII. Quare incorruptibilem hominem Deus suscepit.
9.1
APOLL.-- Sicut ea quae velit Deum posse, ambigi non potest; ita eum nolle contraria ac se indigna, perspicuum: atque ideo si necessitas non fuit, cum ratione edoce voluntatem.
9.2
ZACCH.-- Hoc primum menti tuae trade, quaecumque idem inter homines Deus ostendit, suscepit ac pertulit, causa est vel servandi humani generis vel reparandi: in quo ita beneficia sua quae a principio dederat semper dilexit, ut plus veniae largiretur indultis quam ultionibus mali pensaret. Propter hominem volumina Scripturae referta exemplis praeteritorum, et adhortatione praesentium, futurorum praeterea spe metuque completa sunt; ut si ad agnitionem Creatoris et cultum, quae est summa justitiae, non illicerent promissa fidelia, denuntiati examinis formido constringeret. Cum haec igitur constituta parum proficerent per prophetas, praesentiam sui Salvator indulsit, ut salutis nostrae opus integrum cum praedicatione virtus impleret, nec semper a solo homine castigatio venire putaretur: cum in Christo et doctrina et actibus et signis divinitas eluceret, nosque ad imitationem justitiae ac sanctitatis non vi cogeret, sed mirabilibus invitaret. Itaque opus tantae dignationis acturus, quemadmodum debuit ad terrena descendere, nisi ut illum in suo fragilis hominum materia sustineret, quem erat visura praesentem, docentem auditura, imitatura operantem?

Intertext edge

Open linked passage

Note