Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
19.1
CAPUT XVIII. Quare post egressionem Aegypti in eremo ducti sunt, vel cur Lex data sit.
19.1
APOLL.-- Si horum quae recolis fides vera est, inaestimabili modo Dei erga homines, ac sine fine patientia est. Sed quoniam opere turris obmisso, per omnem terram gentes factas linguarum diversitate memorasti; quemadmodum cum Moyse Judaeorum subrepserit secta; aut quam ob causam tot saeculorum temporibus absumptis latio legis emerserit, cum hominis sensibus naturaliter lex inserta sit, si facultas scientiae est, arrepto ordine ingravanter eloquere.
19.2
ZACCH.-- A primo homine usque ad quod dixi tempus, per successionum gradus, Dei notitia tenta est; lex autem etsi non scripta litteris, sicut ipse professus es, sensibus erat inserta naturaliter: sed postquam abolitione utraque cesserunt, Abraham vir fidei singularis eligitur, quem patrem totius credulitatis ob hoc meritum Deus statuit, quod primum incunctabundus domum, patriam propinquosque per vocationem Dei, ad ignota et peregrina iturus, reliquit; ne servituti idolorum degens inter proximos dederetur, et gratiam fidei quam jam merebatur et erat aucturus, amitteret, aut certe tepidius retineret: in sua iterum et uxoris senectute postrema, jam membris per aetatem frigentibus, nasciturum sibi filium, quia hoc ei Deus promisisset, non desperavit, credens naturae difficultatem divinae sponsionis possibilitate vincendam: quem postea cum esset ei unicus, Dei jussu caedendum arae incunctanter admovit; praestare amplius Creatori, quam affectui studens, simulque confidens etiam de ambustis cineribus reddi sibi integrum posse, quem Dei causa ignis hausisset. Verum numquam credentibus dura divinitas, non orbari lectissimum virum passa est, sed tantum probari; nam sub ictu gladii jam jamque ferientis arietem subjecit intento, hostiam mitiorem; ut et absque pietatis dispendio devotio compleretur, et nihilominus gratiam fidei acciperet, qui Deum affectui praetulisset.
19.3
Tali igitur credulitate promissionem affluentis terrae secuturo semini meruit, et Judaici princeps populi circumcisionem primus accepit. Non quod praeputium justitiae praejudicaret aut fidei, vel aliquid superfluum in homine Deus creasset, quod postea juberet abscindi; sed ut inter alias gentes signaculo corporis electi viri soboles nosceretur.
19.4
Itaque plebs eadem ob inopiam earum quas inhabitabat regionum transit in Aegyptum: non quod his Deus quocumque loci praestare abundantiam non valeret; sed ut rursum educturus ex Aegypto, quantus esset mirabilibus edoceret. Fit magnus ex hac progenie populus, et usque ad invidiam multitudinis paucitas crescit; ita ut cum sibi praevalituros Aegyptii formidarent, tamquam debitae subditos servituti indignis operibus afficere niterentur, saeva insuper edicti violentia virilem sexum ab utero neci dabant, ut oriundos expositio, labor validos assumeret. Sub his afflictionibus auctorem Deum sibi a majoribus traditum peregrina plebs convenit, et in sui liberationem cultam per patres poscit divinitatem; qua factum est ut contra vim crudelis edicti Moyses primum a parentibus educaretur occulte; inventus deinde a filia Pharaonis, cum ob metum praecepti esset expositus, omni Aegyptiorum informaretur sapientia, atque ad liberandum Dei populum praecepta susciperet, ne vel indoctus casualiter, vel mediocris intellectu, si institutus omni eorum sapientia non fuisset, incautus quae susceperat et credidisse videretur et gerere. Huic per ignem de rubo Deus loquitur, et valitura in Aegyptios signa demonstrat: quibus utique et hi crederent quorum servitus solvebatur, et qui renisuri erant deterrerentur, possetque in hac prodigiorum ostentatione gens utraque servari; cum Dei manu evidenter inspecta, et converti ab impietate sua contumaces admonerentur, et liberarentur afflicti.
19.5
Tum Moysi emissionem memoratae plebis ex Dei auctoritate poscenti, cum Pharaone Aegyptiorum rege magi resistunt, fallere eumdem prodigiorum quae fecisset imitatione nitentes: nec cedit aliquantisper similitudo veritati, signisque phantasia; sed obniti utcumque permittitur, non ut profanorum falsitas vinceret, sed ut Dei virtus latius eluceret. Nam cum plagarum diversitates in causa signi sicut Moses faciebat, idem quoque facere viderentur, revocare non poterant quod fecissent. Et sicut haec monstruosa scientia solet, nocere noverant, succurrere nesciebant; malorum quae ipsi intulerant cessationem ab eo rursum quem imitari conabantur, orantes. Sic ad extremum dimittere populum vi inimitabilium signorum et impossibilitatis suae confessione compulsi sunt. Admonentur Dei judicio profecturi celebritatem gaudii sub brevi simulare discessu, et ad ornatum absentium solemniorum impetrare hospitum censum, eumdemque pro diuturni laboris merito retinere; non fraudis studio, sed honore mercedis. Ii delusi, cum adhuc de opum retentione nihil scirent, quos ad iter oratu compulerant, recrudescente malitia cum ira insequuntur emissos, et imminente Aegyptiorum exercitu spes evadendi metuentibus deest, cum et a tergo hostes insisterent, et mare a fronte oppositum prohiberet.
19.6
Adest territis Deus, et in summo desperantium metu coeleste pugnat auxilium: interjectae primum per diem tenebrae velut objectu impenetrabili praecedentes defendunt, et a persequentium impetu, mutata elementorum vice, tuetur trepidos subdita noctis infusio. Virga deinde Moyses percutere pelagus jubetur immensum, atque ad praebendam transeuntibus viam profundi aquas imperio removere; celsa altrinsecus undarum acies erigitur, et tamquam ad signum bellici moris dispositos stare diceres fluctus, ac mare muri similitudine solidatum intelligentis obsequio dividi. Panditur siccum gradientibus solum, et ima pelagi ardua laterum mole vacuantur; populoque in littus aliud evadente, cum persequentes abeuntibus imminerent, ictum similiter per Moysen rursum in se convenit mare; et tamquam ob Dei injuriam vindicis elementi immensitas recursu tumidiore conflueret, innumerabili curruum et equorum cum electis ascensoribus multitudo submergitur; mixtaque arenis bellatorum manus, tamquam non fuisset, obtecta est.
19.7
His primordiis ab Abraham Moyse duce plebs assumpta Judaeorum est; et post transitum maris usque ad eremum in qua quadraginta annis mansere, perducti sunt. Hos per noctem columna lucis tamquam itineris dux praeibat: eadem etiam per diem ne fessos lassitudo conficeret, in nube praecedens ab aestus injuria vindicabat. Ita prorsus famulantibus elementis Dei auxilio usi sunt, ut in ejus beneficiis non sola coelestis potentiae dignatione, sed et paternae pietatis indulgentia fruerentur, et cum inter admirationem ac necessitatem stuperent, signa et pericula non timerent.

Intertext edge

Open linked passage

Note