Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
20.1
CAPUT XIX. Si Lex plus attulit hominibus quam natura.
20.1
APOLL.-- Grata est quidem cognitio praedictorum; sed nisi rationis plenitudine muniatur, infirma est. Quid igitur fuit causae, ut emenso mari tantis rerum miraculis liberati ad eremum ducerentur; aut cur postea in desertis tam longi temporis ablegatione cruciati sunt? Cum illis praeterea alimoniam caeteraque vitae necessaria horrens regionum nuditas non praeberet; unde ergo multitudine pastus; aut quam ob causam haec tantopere liberatis poena fuerit; vel quemadmodum postea lex lata, deprome.
20.2
ZACCH.-- Nec poena illud relegationis fuit, nec in desertis ac squalentibus locis necessaria defuerunt; sed pastus hominum exhibitione pretiosior, et eremi ipsius circuitio congrua: atque haec praecipua morarum causa, ut illic praecedentia miraculorum augerentur exempla; et quia semper assueta diligimus, providendum fuit, ne statim ad promissionis terram brevi ac recto itinere pervenirent, quibus ad Aegyptum revertendi voluntas, sicut confestim probatum est, posset aliquando subrepere; cum etiam in summa abundantia incognitae regionis assuetorum desideriorum et profani sacrorum ritus a quibus maxime arcebantur, occurrerent; ne expellendarum praeterea ex iisdem regionibus gentium, licet praevia divinitate illis non illatura dispendium, statim bella terrerent. Simul etiam ut post eremi injuriam promissa habitatio plus placeret, quam licet per se inaestimabilis amoenitas commendaret, praeteritorum tamen recordatio faceret aptiorem. Et vide clementem in sua patientia divinitatem. Victum non supplici sperantibus prece, sed deesse tumultuarie querentibus, nubem quamdam praestat annonae, et angelorum cibo corpora humana vescuntur: ita ut nocturnae largitatis infusio non querelae tantum intercluderet locum, sed usui congesta superesset. Illic per omne quod dixi tempus mirum in modum, non calceamentum, non vestis atteritur, nulla perinde capillorum aut unguium excretio dominata est; sed velut immortalitate jam reddita, immutabilem hominis formam simplex servavit integritas.
20.3
Illic Moyses ad suscipiendam legem vocatur in montem, et quadraginta diebus ac noctibus Dei tentus alloquio, scripta in lapideis tabulis refert praecepta: proh nefas! corruptos sacrilegio quos reliquerat deprehendens, dum adhuc manna et coelesti oblectatione essent refecti. Cum enim ejusdem Moysi moras velut non redituri idem populus incusaret, praedicta abundantia saturatus cito Deum a quo ex Aegypto eductus esset, oblitus est; poscere per luxuriam quos coleret deos coepit; missisque in ignem mulierum monilibus, illi se dandum professus est religioni, quae culti in Aegypto idoli formam referret. Reversus Moyses fideliter saevit in facinus, et redacto in pulverem tauri capite quod factum in similitudinem abominationis Aegyptiae fuerat, delatas in legem tabulas indignatione confringit, indignos fore Dei litteris judicans quos talis ausi exsecratio polluisset. Nec prius ab irae impetu destitit, quam missis per castra sectoribus multorum caede piaretur admissum, et sedata injuria Dei refecta in tabulis reportarentur praecepta; quorum reparatione monstratum est, Deum non odisse quos permiserit corrigi, sed deleri noluisse quos sic voluerit castigari. Haec ergo eremi circuitio, haec erga susceptam semel plebem beneficia Dei quadraginta annis durarunt: tum lex divinitus lata est, quae sui editione non praeceptorum novitatem, sed reparationem justitiae naturalis afferret; ut quod ante pauci admodum et sapientes sciebant, omnes nunc intueantur et perlegant; nec excusandi habeat ignoratio locum, cum id quod sibi ingenitum quis fore non sentit, non solis sensibus quaerat, sed visibus recognoscat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).