Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
6.1
CAPUT V. Non solum de dictis poeticis, sed de praesentibus miraculis.
6.1
APOLL.-- Bene quidem utriusque dictorum ad tempus reminisceris: sed quia probandi libertas est, praecedentem sententiam tuam pari liceat sermone cohiberi; quod hi quorum auctoritas recipi in omnibus( non) debet, in hoc forte humaniter erraverunt. Unde si vere Christus Deus vel Dei Filius est; non veterum tantummodo litteris, sed praesentibus edoceri debet exemplis.
6.2
ZACCH.-- Quam iniqua est gentilis persuasionis intentio! cum pro se asserit, suis utitur; cum revincitur, nec suis credit. Non est tam inops fidei nostrae aut egena defensio, ut in sui probatione externis tantum testimoniis innitatur, nec quod intra se est, foris quaerit. Audi immundos daemoniorum spiritus, quae vestra sunt numina, sub hujus vocabuli invocatione conterritos Christum Deum et Dei Filium non negare, ac velut reos cum tormenta saeviunt quaestionum, non quod placeat, dicere; sed quod extorquetur, fateri; et si credulitati nostrae et fidei derogatis, diis saltem vestris credite; aut si alterius pudor non est, negent homines quod etiam daemones confitentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).