Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
7.1
CAPUT VI. Ut quid ad rationem dandam de daemoniis dicatur.
7.1
APOLL.-- Quid mihi varia daemonum pro omni ratione commenta, et volubilem incertorum spirituum pro tota fide niteris objectare sententiam? Si vobis haec sola probatio est, ad praedictorum auctoritatem honestius recurretis.
7.2
ZACCH.-- Aequum esset vestrorum vos primum testimoniis credere; deinde invitam daemonum confessionem non levi aestimatione pensare: quia nisi invisibilibus cruciatibus agerentur, libere utique pro se facilius dicerent, quam semper contra se mentirentur. Sed cum in re omni inaestimabiles sint divitiae Dei; maxime in honore sui nominis approbando provocandisque ad fidem hominibus, majestas vera diffunditur. Unde si haec parva sunt, inaudita curationum remedia succedunt, et inenarrabilia Dei etiam in mortuos porrecta beneficia. Jubente itaque Christo caeci illuminantur, auditus redditur surdis, claudi ambulant, mundantur leprosi, mortui suscitantur. Quae si ab eodem gesta non creditis, fieri ab hominibus in nomine ejus aut facta cognoscite; qui utique si Dei Filius aut Deus non esset, vel falso induisse hominem crederetur, nec invocatus assisteret, nec profutura indigentibus signa praestaret; quia aperte intelligi potest nec Deum acquiescere mendacio, nec homines per mendacium signa posse promereri.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).