Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias">
—
⋯
Original / primary: 21390 Epetde20
5.1
EPISTOLA V. ZACHARIAE PAPAE AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM. Mittit pallia pro tribus metropolitanis: et de duobus pseudoprophetis in Francia deprehensis.
5.1
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Zacharias servus servorum Dei.
5.2
Legimus in libro Actuum apostolorum Spiritum sanctum apostolis praecepisse: Separate mihi Barnabam et Paulum in opus quo assumpsi eos, id est, ut praedicationem Christianae religionis, et ejusdem Spiritus sancti gratiam, mundum illuminarent universum. Quorum illuminatione praedicationis atque doctrinae Christi praesidio mansit et manet catholica Dei Ecclesia praefulgens, horum et beati apostolorum principis Petri illuminata doctrinis: et eorum sequipedem ex inspiratione divina tuam sanctissimam fraternitatem in partibus illis credimus esse destinatam, ut etiam instar eorum idem Spiritus sanctus in eodem te assumpsit opere ad illuminationem gentium illarum. Unde nimis exultamus in Domino, et ejus omnipotentiae immensas referimus laudes. Dum vero et series syllabarum tuarum nobis panderetur per singula, multo amplius laetati sumus in Domino, qui tibi suam gratiam ita largiri dignatus est, ut sic durae gentis corda lenires, quatenus libenti animo inclinarentur ad obediendum fidei, et divinis obtemperarent praeceptis. Indicasti enim nobis, quomodo et qualiter tetigisset Deus corda excellentissimorum filiorum nostrorum Pippini et Carlomanni, ut tibi in praedicatione socii et adjutores esse niterentur ex inspiratione divina: quorum merces copiosa manet in coelis, quoniam benedictus homo per quem benedicitur Deus. De episcopis vero metropolitanis, id est, Grimone, quem nos jam compertum habemus, et de Abel et Artberto, quos per unamquamque metropolim per provincias constituisti, hoc per tuum testimonium confirmamus, et pallia dirigimus ad eorum firmissimam stabilitatem, et Ecclesiae Dei augmentum, ut in meliori proficiant statu. Qualiter enim mos pallii sit, vel quomodo fidem suam exponere debeant hi qui pallio uti conceduntur, eis direximus, informantes eos, ut sciant quod sit pallii usus, ut subjectis viam praedicent salutis, et ut ecclesiastica disciplina in Ecclesiis eorum servetur, et maneat inconcussa, et ut sacerdotium, quod in eis fuerit, non pollutum, ut antea fuit, sed mundum et acceptum Deo esse possit, quantum humana conditio valet: ita ut nullus inveniatur eorum a sacris deviare canonibus, et sacrificium eorum mundum Deo immoletur: ita ut Dominus eorum placetur muneribus, et populus Dei purificatis mentibus, ex omni vitiorum squalore sincerum valeat Deo servitium exhibere. Retulisti etiam nobis, charissime frater, quod duos pseudoprophetas in eadem Francorum provincia invenisses, quos non pseudoprophetas, sed magis pseudochristianos appellare debemus. Ex quibus unum quidem novum Simonem juxta tenorem tuarum syllabarum reperimus; qui et sacerdotium sibi vindicabat, et a luxuria minime se continebat, seducens populum, et inania praedicans: non solum suam animam juri diaboli tradens, sed et populorum corda in interitum demergens, et ab Ecclesia Dei eos seductionibus suis abstrahens, et cruces in campis statuens, et oratoriola ad seducendum populum instituens, publicasque et antiquas ecclesias relinquens, et Sanctitatis nomine se vocari faciens, et in suo nomine ecclesias consecrans; nomina etiam angelorum, imo magis daemoniorum se scire affirmans. Alium vero ita luxuriae deditum, ut concubinam haberet, et duos ex ea filios procrearet: et tamen sacerdotium sibimet vindicabat, affirmans hoc justum esse juxta traditionem veteris Testamenti, ut defuncti fratris superstes frater ducat uxorem: et quia Christus resurgens ab inferis nullum ibi reliquisset, sed omnes inde abstraxisset: quae omnia haec detestabilia et scelesta judicamus. Bene enim tua fraterna sanctitas juxta ecclesiasticam regulam eos damnavit, et in custodiam reclusit, et optime vocavit Antichristi ministros et praecursores. De caetero decerta, charissime, et viriliter age, et pervigil permane in ministerio Christi, ut amplius Christi grex augeatur, et tibi praemium aeternae retributionis maneat copiosum, et cum sanctis et electis Dei, ut credimus, habeas consortium. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data X Kalendas Julias, imperante domino Artavasdo a Deo coronato magno imperatore anno III, post consulatum ejus anno III, sed et Nicephoro magno imperatore anno III, indictione 12[ Al., 10].
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).