Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
11.1
SERMO X De eo quod scriptum est; « Torsiones et dolores tenebunt (Isa. XIII) , » etc.
11.1
Infelicia haec tempora, in quae nostra aetas devenit, in persona Ecclesiae Ezechias deplorans: Ecce, inquit, in pace amaritudo mea amarissima. Vere, fratres, ita est. Amara videbatur persecutio, sed in ipsa persecutione non parva bonis erat consolatio, quando non erat fictioni locus, nullum otio vel dissolutioni tempus; quando felix quaedam necessitas cunctis in gradibus suis, tam subditis quam praelatis. Sublato autem timore, nata est dissolutio, crevit ambitio, honores et divitiae virtutibus praeponuntur, vitia deliciis nutriuntur. Itaque propheta Isaias, cum apostolicam praedicationem et martyrum fortitudinem descripsisset, cernens multos, persecutione cessante, pacis tempore deterius corruisse, saluberrimum eis futurae calamitatis infudit timorem: Ululate, inquiens, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet, et conteretur. De his, ut novit charitas vestra, hesterna die tractavimus: et quomodo, vel ad poenitentes, vel ad morientes pertineant, sicut Dominus dedit, explicavimus. Sequitur autem: Torsiones et dolores tenebunt; eos videlicet, quorum manus fuerint dissolutae, et quorum cor fuerit tabidum et contritum. Eia, fratres, omnia flagitia ex ventre sumunt originem; per caetera vero membra facinora perpetrantur. Ex gula quippe, quae ventris saturitate perficitur, libidinum incentiva generantur, ex quibus fornicationes et omnia immunditiae genera procreantur. Porro per linguam blasphemiae, per manus furta vel homicidia et caetera hujusmodi committuntur, servientibus in hoc ipsum oculis ad explorandum, auribus ad audiendum, pedibus ad incedendum. Igitur anxietatem mentis, quae imminente morte ex flagitiorum recordatione procedit, per torsiones expressam intellige, illam vero, quam facinora rememorata parturient, per dolores. Quae enim tunc, fratres mei, flagitiosis erit tristitia, cum viderint se vilissimae ac brevissimae voluptatis putredine aeterna supplicia meruisse? Quae etiam tunc facinorosis anxietas, quorum crudelitati crudelissima tormenta reddentur? Quid putatis, charissimi? Nihilne saporis tunc insipidis his quibus utimini, cibis hora illa profundet? Felices, quibus ventris deliciae has torsiones non parant, quorum membra hic circumciduntur, ut hos tunc dolores non sentiant. Torsiones, inquit, et dolores tenebunt. Quoties memoria voluptatis expertae mentem tuam afficit, et excitat desiderium, fastidiumque vilis hujus ingerit edulii, et importat horrorem, torsiones sustines spirituales, per quas torsiones illas, quas in morte multi sentiunt, evadens, sententiam inter divitem purpuratum, et pauperem Lazarum a sancto patriarcha prolatam, tibi dirigi exsultabis. Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Sequitur: Quasi parturiens dolebunt. Eia, fratres, non est dolor, sicut dolor parturientis. Est autem partus carnalis, partus spiritualis, partus poenalis. Et certe mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Dolor in membris, mors in oculis, timor versatur in conscientia; quis vero sit fructus, ignorat. Spiritualis partus est, quando sancti doctrina ac sollicitudine filios pariunt spirituales: quorum unus ait: Filioli mei, quos iterum parturio. Et hic partus non sine dolore: oportet enim talem gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Est etiam partus spiritualis, quando anima sterilis et infecunda a timore Domini concipit: et conversa ad Dominum, bonorum operum initia parit. Et in hoc partu quis dolor, quando caro resistit spiritui, consuetudo voluntati, quando ipsa mens modo vult, modo timet, modo impellitur delectatione boni, modo retrahitur desiderio mali! Est et partus perniciosus, quando homo concipit dolorem, et parit iniquitatem, quando concipit acquirendi affectu, et parit effectu. Unde Dominus in Evangelio: Vae praegnantibus et nutrientibus. Vae profecto sic concipientibus, et sic parientibus; quia, etsi modo exsultent, cum male fecerint, et laetentur in rebus pessimis; imminente jam morte, sicut parturiens dolebunt. Sicut enim mulier quae cum delectatione concepit, magnis afficitur doloribus cum parit, ita profecto anima voluptatibus vitiisque corrupta, cum ipsius corruptionis coeperit morienti apparere stipendium, tristitia doloribusque conteritur, et sera poenitentia reversa in se incipit sentire quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri: et in flamma, quam succendistis vobis. Potest sane partus iste dici poenalis, quando moriens in poena quasi parturit; et mortuus poenam, quam peccans concepit, quasi infelicissimam sobolem pariens excipit. Quanto felicius a timore Domini concipit homo pro peccatis poenitudinem, et morum parit conversionem! Qui quidem partus, quamvis non sit sine dolore, gaudium tamen creat in tranquillitate conscientiae; quia, cum pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium: et qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Omnes igitur, qui vel fidem deseruerunt inviti[ victi] suppliciis in persecutione, vel qui corrupti vitiis pacis abscissi sunt tempore; quasi parturiens dolebunt vel salubriter poenitendo, vel infeliciter moriendo. Unusquisque ad proximum suum stupebit. Videat charitas vestra, fratres charissimi. Proximus multis modis dicitur, id est loco, tempore, natura, cognatione, similitudine, dilectione, miseratione. Loco, sicut ille illius proximus dicitur, qui ei de proximo vicinatur. Tempore, sicut ille qui descendenti nullo alio interveniente succedit. Natura, sicut omnis homo omnis hominis proximus est. Unde dicitur: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Quod de omni homine dictum, nullus ambigit Christianus. Cognatione, sicut patri filius, frater fratri, cognatus cognato. Similitudine, sicut bonus bono, malus malo; etiamsi loco temporeque disjuncti sunt, similitudine tamen proximus aestimatur. Porro dilectione ita sibi possunt homines proximi esse vel conjuncti, ut multitudinis credentium fuerit cor unum et anima una in Domino. Miseratione, sicut Samaritanus proximus fuisse illi, qui incidit in latrones, quia fecit misericordiam cum illo, Evangelio teste probatur. Viro itaque juste, sobrie, pieque viventi, proximus est quilibet similiter vivens; proximus et angelus sic viventi gratissime favens; proximus insuper et ipse Deus, sic viventi bene operandi gratiam subministrans. Sic et pessimo cuilibet pessimus quilibet proximus est, sive homo, sive spiritus. Nam fornicationis spiritus fornicariis, spiritus superbiae superbis proximus perhibetur: et cujus unusquisque in vitiis et virtutibus induit similitudinem, ejus et vicinitatem meretur.
11.2
Credendum est igitur, morientibus et bonos et malos esse praesentes, ut boni a bonis suscipiantur, mali a malis torqueantur. Unusquisque igitur ad proximum suum stupebit. Apparente enim daemone fornicationis immundo cuilibet morienti, non poterit non stupere, qui viderit. Quod enim blandum cernitur et jucundum, cum suadetur, amarum sentitur, dum improperatur; stupetque miser durum invenire et immitem, quem saepe fuerat expertus suavem. Nostra ergo interest, fratres, tales nobis facere proximos, qui in illa hora tremenda consolationi nobis sint, non horrori. Felix, qui vitae munditia et morum honestate angelicos spiritus ita sibi meruerit habere propinquos, ut quasi amici et proximi egredienti assistentes, velut bene cognito adgaudeant. In historiis fide dignis legimus angelos saepe morientibus astitisse, sanctosque, quos speciali devotione colebant, dum viverent, in extrema necessitate habuisse praesentes. Econtra novimus nequam spiritus illis terribili vultu, oculisque flammantibus infernalibus armatos instrumentis apparuisse: qui illorum suggestu viventes, vitiisque sese criminibusque polluerant. Et sancti ergo ad tantam claritatem admiratione et stupore egredientes corpore percelluntur, et reprobi ad tantum horrorem mentis alienatione stupidi efficiuntur. Unusquisque itaque ad proximum suum stupebit. Et additur: Facies combustae vultus eorum. Hoc ad reprobos tantum arbitror referendum. Per faciem maxime et vultum homo ab homine discernitur, et singulari expressione a singulis singuli cognoscuntur. Solent autem quorumdam criminum rei in facie cauterio denotari, ut, quia vultus latere non potest, crimen quoque quod vultus deformatione publicatur, latere non possit. Vultus animae, ut mihi videtur, conscientia est: quae omnium actionum, sermonum et cogitationum testis est. Qualiscunque enim homo sit, conscientiam suam latere non potest. Conscientia quippe quasi speculum animae est: in qua profecto defectus noster, vel profectus deprehenditur, et omnis status hominis interioris agnoscitur. Eia, fratres charissimi, nemo securus sit: facile peccamus, facile transgredimur, facile ad otiosa quaeque ac vana dilabimur, et quasi non sentientes ad illicita pertrahimur, sicut scriptum est: Factus est Ephraim quasi panis subcinericius, qui non reversatur. Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit. Sed et cani effusi sunt in eo, et ipse nescivit. Verumtamen non transeunt in ventum peccata nostra, non traduntur oblivioni; sed in ipsa conscientia, velimus, nolimus, scribuntur. Dicit Apostolus, quosdam cauteriatam habere conscientiam, id est iniquitatis flamma combustam; quae quidem combustio plerumque a nobis absconditur, dum vivimus; sed nec nos, nec ipsos qui aderunt, spiritus, poterit latere, quando moriemur. Merito igitur ait: Facies combustae vultus eorum. Dissolutis quippe manibus, et corde contrito, inter torsiones et dolores, quos morte imminente sustinent peccatores, quaecunque non fuerint poenitentiae medicamento, aut unguento contritionis sanata, erumpet in medium, et multa quae nunc videntur sanissima, tunc profecto apparebunt adusta. Sunt certe opera splendida, labor, vigiliae, jejunia: quae omnia si fuerint perversa intentione corrupta, nihil decoris afferunt conscientiae, quam nimirum cogitationum suarum reddit accusatrix flamma combustam. Si quis sane contenderit hanc etiam sententiam poenitentibus esse aptandam, potest non inconvenienter intelligi, inter dolores, quos poenitens quisque in recordatione sustinet, et omnia quae commisit, subtili indignatione revolvit; multa apparere tunc illi concupiscentiae igne combusta, quae prius lucida putabantur et sana. Cum igitur nomine Babylonis censendi sint, qui in Ecclesia perdite vivunt, vel ab Ecclesia, vel fide corruerunt, descriptum est onus, quo conversi poenitendo premendi, vel quo perseverantes in malo, morientes fuerant opprimendi. Procedit propheta, tempus illud miserabile mystico sermone describens, in quo adeo superabundabit iniquitas et refrigescet charitas, ut digni sint, quibus mittatur ille operator erroris, homo scilicet peccati, filius perditionis, de quo scriptum est: Faciem ejus praecedet egestas. Quam quidem egestatem in sequentibus propheta non tacet. Et primum de die judicii sermo contexitur, ut ejus terrore vitia quae tunc maxime abundabunt, facilius caveantur, vel tormenta, quae inferet ille blasphemus, magnificentius tolerentur. Sequitur ergo et dicit:
11.3
Ecce dies Domini venit, crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque. Et apte satis de die ultimo singulorum sermone praemisso, ad illum, qui unus omnium, quantum ad praesentem vitam, ultimus est, propheticum convertit eloquium, ut qui illum non timent, expavescant vel istum. Commemorantur autem hic quatuor quaedam manifesta sane illius futurae calamitatis indicia, crudelitas, indignatio, ira et furor. Crudelitas est, quando ira modum excedit; indignatio, quando personae alicujus, qui fecit injuriam, certa aliqua nota vilitas innotescit; ira in voce solet apparere vel vultu; furor in actu. Dies itaque illa crudelis erit, quia in ea maximae crudelitatis species apparebit: quando elementa ignis calore solventur, et in conspectu Domini ignis ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Plenus erit indignationis, quando divina majestas, et hominis innotescit infirmitas: manifestumque erit omnibus, quomodo adversus tantam potestatem tanta saevierit infirmitas, ut nullum lateat, quantum debeat indignari rex gloriae, quod tantam sit passus injuriam a vilissimo pulvere. Erit et plenus irae, quando vox illa terribilis audietur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus. Quam profecto sententiam Judicis furor sequitur tribulantis, quando euntibus illis in combustionem aeternam nulla erit effugiendi facultas, nulla spes evadendi. Ad ponendam, inquit, terram in solitudinem: et peccatores ejus conterendos ex ea. Et hoc certe manifestum est quod terra ponetur tunc in solitudinem, sive terrae nomine mundum, sive terrenam illam civitatem, id est Babylonem, velis intelligere. Aliis quippe translatis ad coelum, aliis poenis infernalibus deputatis, remanebit terra absque habitatore, id est mundus sine homine, et sola damnata erit illa civitas sine boni alicujus societate. Tunc et peccatores terrae conterentur de ea. Peccatores coeli daemones sunt, qui mox, ut inventa est in eis iniquitas, contriti sunt de coelo, et non est inventus eis amplius locus in eo. Peccatores vero terrae, homines sunt, qui quotidie peccant, et terram inhabitant, donec, ultimo die data sententia, a terra penitus conterantur, et ad inferos detrudantur. Sequitur:
11.4
Quoniam stellae coeli non expandent lumen suum, Obtenebratus est sol in ortu suo; et luna non splendebit in lumine suo. In die quippe judicii apparente Christo in gloria, sicut lucerna permodica in radio solis nihil luminis proferre videtur; ita omnia sidera ab illo splendore absorpta intuentibus cernentur obscura. Sed haec, quae breviter super diem judicii exposuimus, ad tempus Antichristi arbitror posse referri, ut intelligatur propheta doctus in Spiritu, primum de apostolorum praedicatione; postea de Ecclesiae persecutione; deinde de gentium conversione, et pacis tranquillitate, et sic de lapsorum poenitentia et mortis terrore; postremo de tempore Antichristi, et retributione justorum, et malorum condemnatione, oraculum texuisse. Sed quia jam hora praeteriit, ad haec indaganda tempus aliud occupemus: quo liberius convenientes in unum, aperiamus os nostrum in laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).