Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
26.1
SERMO XXV. De eodem capitulo moraliter exposito.
26.1
Sicut meminit charitas vestra, principia oneris Moab secundum prophetiam, sicut potuimus, heri exposuimus; moralem vero expositionem, quam tunc exsequi timor interveniens prohibuit, in diem hodiernum distulimus. Primum igitur secundum leges tropologicas, quis sit iste Moab inquiramus, ut manifestius quomodo vel oneret, vel oneretur, perscrutari valeamus. Interpretatur autem Moab de patre, significans nimirum aliquid, quod de Patre procedit in filium; vel ipsos, qui secundum hoc vivunt, quod ex patre suo naturaliter mutuaverunt. Multis sane modis in sacra Scriptura patrem novimus appellari, videlicet secundum naturam, secundum creationem, secundum adoptionem, secundum imitationem, secundum aetatem, secundum dignitatem. Secundum naturam, quando homo illius hominis, qui ab eo carnaliter genitus est, pater nuncupatur, sicut Abraham pater Isaac, et Isaac pater Jacob, et Jacob pater dicitur duodecim patriarcharum. Vel certe quando unus aliquis omnium, qui de ejus stirpe geniti sunt, pater appellatur. Unde Dominus ad Judaeos: Ne gloriamini quia patrem habetis Abraham. Secundum creationem, sicut Deus omnis creaturae suae Pater pronuntiatur, a quo nimirum omnis paternitas in coelo, et in terra nominatur. Secundum adoptionem, sicut omnes electi filii Dei vocantur, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba( Pater). Omnes enim, qui de hac adoptione gloriantur, constanter clamant ad Deum: Pater noster, qui es in coelis. Secundum imitationem, sicut perfidos Judaeos diaboli filios ipse Christus appellat: Vos, inquiens, ex patre diabolo estis: quo pro imitatione dictum sententia illa declarat: ait enim: Et opera patris vestri vultis facere. Hinc etiam imitando fidem Abrahae, filii dicuntur Abrahae, quos nimirum de lapidibus Dominus suscitavit, secundum aetatem, sicut Paulus loquitur ad Timotheum: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Secundum dignitatem, sicut servi Naaman, cum indignaretur adversus Eliseum, quod non visu, oratione et tactu, sed mandato, leprae, quam patiebatur, mederi videretur, recedenti tamen cum indignatione dicunt: Pater, etsi grandem rem tibi dixisset propheta, utique facere debueras quanto magis cum dixit tibi: Lavare, et mundaberis?. Itaque Patri omnium qui nos creavit, debemus quod sumus; Patri qui nos adoptavit in filios, debemus quod boni sumus; patri qui nos in carne genuit debetur quod mortales, quod corruptibiles, quod diversis passionibus obnoxii sumus. De patre itaque carnali, id est de natura corruptibili, nobis insunt incentiva libidinum, metus concupiscentiarum, irae impetus, tristitiae languor, metus inordinatus, superbiae tumor. Haec est gens illi nimirum contraria, quam bonus pater, qui nos adoptavit, non genuit, nobis benignus infundit, quae est charitas, gaudium, pax, patientia, humilitas, castitas, et caetera. Illa igitur Moab, ista Israel mystice nuncupatur. Contra hunc Moab initur nobis pugna, qui etiam congrue aqua paterna interpretatur, quia hae corruptiones nobis ex flexu paterni seminis inseruntur. Adsit nobis Dominus Jesus et hujus Moab tale onus importet, ut quamvis ex toto destrui non possit in nobis, sic tamen deprimatur, ut regnare non possit in nobis. Audiamus igitur onus hujus Moab. Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit. Quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. Nox vero, ut scitis, tribulationem significat. Interpretatur autem Ar adversarius, et erat civitas Moabitarum. Gens illa naturalium passionum in anima nostra construunt civitatem, quando originalia erumpunt in actualia, dum praebemus membra nostra arma iniquitatis peccato, et quae prius patiebamur ad poenam peccati, vertimus ad voluntatem usumque peccandi, et quot peccatis manus damus, tot cives pessimos in hac civitate suscipimus. Est autem haec civitas illi adversa; quae de virtutibus fundata, huic, quae de vitiis est, probatur esse contraria. Murus autem Moabiticae urbis obstinatio est, quae poenitentiae humilitatem excludit, vocem obturat confessionis. Eia, fratres, quando omnia nobis eveniunt prospera, quando laeta arrident tempora, quando luxuriam omnium rerum abundantia parit, Moab iste insurgit acrius, afficit vehementius; incendit carnem, mentem dissolvit, noxia quaeque ac voluptuosa suggerit, fit quidam in animo clamor vitiorum, clamantium alterius ad alterum, et dicentium: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Agit proinde benignissimus Salvator, ut optimus medicus, et prius morborum resecat causam, subtractisque paululum laetis, dum dura tristiaque succedunt, etiam voluptuosa evanescunt. Ita homo compulsus redire in se, nihil ibi lucidum, nihil serenum, nihil quod placeat, nihil invenit quod delectet; sed omnia tenebrosa, omnia obscura, omnia plena horroris, noctis et tenebrarum. In hac nocte vastatur Ar, quando et delectationes vilescunt, et pereunt voluptates, non deliciosa convivia, non potationes illicitae blandiuntur. Vastatur eriam murus, id est mentis obstinatio, et omnia ejus propugnacula, quae sunt utique excusationes in peccatis, destruuntur. Errant, fratres charissimi, qui in gula et ebrietate, in otio et dissolutione, in mulierum vel parasitorum contuberniis, aut saepe aut jugiter permanentes, sibi de pudicitia blandiuntur. Expertus sum, charissimi, credo quia et vos, quod crebris jejuniis, vigiliis assiduis, laboribus continuis, quasi quibusdam malleis verberatus noster Moab, etiam contritum erigit caput, et post multi temporis silentium redivivis clamoribus urget incautos, premit improvisos. Ideo, fratres, quoties gula ingerit cibi vilioris fastidium, quoties somnolentia vel corporis calor vigiliarum infundit horrorem; cogitentur, quaeso, incentiva libidinum, turpitudo immunditiarum; econtra castitatis suavitas, affectionum puritas, membrorum tranquillitas: et mox omnia quae prius existimabantur gravia, invenientur esse facillima. Felix anima, cui sic siluit Moab, sicut Nabo et Medeba: de quibus subjungit: Super Nabo et Medeba Moab ululabit. Nabo interpretatur sessio, Medeba de saltu. Sessio haec securitatem significat; quae mater est negligentiae et incuriae generatrix. Quidam enim, quod dolens dico, qui post multa crimina poenitentialem hanc vitam professi sunt, ita se otio et pigritiae tradunt; ita necessaria ordinis exercitia contemnunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et quae legem Dei sui non dereliquerit. Alii, quos quotidianae passiones dehonestant, cum hostium tela sequenter excipiant, ita tamen secure sedent et rident, quasi jam inimicus occubuerit, vel omnis pugna interior quieverit. Hi etiam de saltu, quod est Medeba, esse dicuntur, quia infructuosi, vagi, instabiles; in quibus spirituales illae bestiae commorantur, de quibus Propheta: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. His nimirum non conticescit Moab; sed frequenti ululatu vitia suggerit, immundas ingerit affectiones et quaeque pessima suadet. Per ululatum vero Moab vehemens tentatio naturalium passionum exprimitur. Et additur:
26.2
In cunctis- capitibus ejus calvitium: omnis barba radetur. Capita Moab, ut mihi videtur, tres naturales motus qui in homine sunt, non incongrue dicuntur; id est irascibilis, concupiscibilis, rationabilis. Ex horum, ut aestimo, corruptione, omnium naturalium passionum incentiva procedunt. Capilli capitis sunt ornamentum; barba virilis virtutis est indicium. Itaque quasi ornatur irae motus, quando adversus propria vitia homo movetur, secundum illud: Irascimini et nolite peccare. Ornatur etiam, quando in zelum Dei, contra legis contemptores discrete assumitur, secundum illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Vere ornatur, quando quidem zelus iste a Domino multifariam saepius muneratur. Nam Phinees ob meritum hujus, quam dicimus, irae, qua fornicantes pugione confodit, aeternum sacerdotium meruit: et Jehu filius Namsi, ob zelum quo adversus domum Achab exarsit, regnum Israel usque ad quartam generationem ad posteros, Deo favente, transmisit. Sic et motus concupiscibilis turpitudo quodam ornatu celatur, quando eo quis ad liberos tantum procreandos utitur, vel quando ad necessariam tantum corporis sustentationem, in cibi potusve perceptione admittitur. Hinc est, quod quidam sanctus conjugium Abrahae virginitati beati Joannis non dubitavit aequare, respiciens nimirum ad obedientiam, qua in ipso opere conjugali divinae paruit voluntati, respiciens et ad honestatem intentionis in liberis procreandis, qua motus ille concupiscibilis, sine quo non redditur debitum conjugale, quasi praeclaro quodam velamine tegebatur. Sed et motus rationalis sic ornatur, si contra rationem non utimur ratione. Nam contra leges rationis furta, latrocinia, adulteria, et caetera vitia perpetrantur; quae tamen sine opere rationis non exercentur. Nam latro locum aptum insidiis, vel tempus ad id negotii opportunum, sine vivacitate rationis non providet. Sic adulter ex vi rationis astutiam mutuans, nocte cubiculum, mariti quoque absentiam aucupatur. Itaque qui in vitiis ratione abutuntur, ipsum motum rationalem deturpant. At qui eam circa virtutes et scientiam salutarem semper exercet, pulcherrimo eam ornatu decorat. De Moab ergo, in quo corrupta sunt omnia, bene dicitur: In cunctis capitibus ejus calvitium; quia motus illi, ex quorum corruptione vitia universa procedunt, quibus bene utitur sapiens, in his quibus naturalia dominantur incentiva, turpes et deformes, et omni virtute nudati et decalvati apparent. Bene etiam subditur: Omnis barba radetur. Porro qui ipsis passionibus manus dederit, et se servituti tradiderit vitiorum, omni virtute spoliatus, imberbis, et quasi in feminam resolutus agnoscitur. Videat charitas vestra, fratres. Multo facilius est ante lapsum vitia declinare, quam datam eis semel manum eorum potestati subducere. Quod si vinculo consuetudinis quis fuerit irretitus, in omnibus debilis et inermis, et quasi femineus invenitur. Sequitur:
26.3
In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus, et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. De Moabitis alii sunt in triviis, alii in plateis, alii super tecta. Qui in trivio est, potest divertere hac atque illac, ne ab omnibus videatur. Platea oculis omnium patet; nec aliquid potest in ea esse celatum. Moris est in terra Jerosolymitana, ubi tecta domorum non in sublime eriguntur, sed sternuntur in latum, ut qui voluerint populo aliquid denuntiare vel praedicare, super tecta conscendant. Itaque in triviis Moab sunt, qui occulte peccant; in plateis, qui se manifeste sceleribus foedant; super tecta, qui non solum peccant, sed etiam peccata excusant et praedicant. Qui igitur occulte peccat; simplex ei sufficit cordis corporisque contritio, quae per saccum non inconvenienter accipitur. At qui manifeste flagitia quaeque committit, eget ululatu, ut ejus vera non lateat conversio, cujus non latuit scelerum magnitudo. Porro qui peccatum suum sicut Sodoma tumens superbia praedicat, necesse est ut descendat in fletum; ut, sicut peccans in montem conscenderat elationis, ita humiliatus ad vallem descendat plorationis. Praeterea, quia trivium dicitur, ubi tres viae conveniunt, potest per trivium appellari triplex modus peccandi, cogitationis, locutionis, operis. Sed et tripartita vis animae, per quam fit omne peccatum, memoria scilicet, voluntas et ratio, trivium potest non incongrue dici. Igitur qui triplici concupiscentiae cedit, qui cogitatione, sermone opereque delinquit: cujus etiam memoriam cogitatio foedat, voluntatem delectatio maculat, rationem peccati consensus enervat; iste in triviis Moab misera sorte versatur. Saccus luctus indicium est. Iste est luctus, de quo Dominus in Evangelio: Vae vobis, inquit, qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis vos. Quia itaque in triviis Moab laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, accingentur sacco, id est luctu miserabili contabescent. Per tecta etiam, si placet, intellige potentiam et excellentiam mundi; in plateis vero, in quibus ludi et spectacula exhibentur, libertatem peccandi. Eis itaque, qui in saeculi hujus sublimitate gloriantur, vel nullo disciplinae freno cohibiti, praecipites in vitia feruntur, sanctus Isaias descensum, fletumque prophetat, ut scilicet pro potentia, qua se super caeteros, quasi super tecta positi extollunt, et nullo prohibente, quasi in plateis positi peccant; sciant cum ululatu ad inferos se descensuros, projiciendosque in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Quomodo autem ad hanc infelicitatem pervenerint, docet sermo propheticus. Clamabit, inquit, Hesebon et Eleale, usque Iasa audita est vox eorum. De his quae praemissa sunt, duplicem posuimus sensum; primum secundum conversorum poenitentiam, alterum secundum impiorum perpetuam poenam. Hunc ordinem et in hoc sensu servemus. Hesebon interpretatur cogitationes, Eleale ascensio. Si igitur quaeras quomodo de triviis ad vitae simplicitatem, de tectis superbiae ad humilitatem, de plateis propriae voluntatis ad angustias pervenerint sanctae necessitatis, induti sacco poenitentiae et doloris, emittentes ululatum confessionis, et descendentes ad lacrymas contritionis; si, inquam, quaeras qua via huc usque processerint, dicit tibi sermo divinus: Clamavit Hesebon et Eleale. Non cessant perversae cogitationes miseram animam diversis tentationibus fatigare, donec voluntas illiciatur ad actum, quod est usque Iasa vocis suae perduxisse clamorem. Discernendae proinde sunt cogitationes nostrae, fratres charissimi, ut si perversa suggesserint, statim obturata aure transeamus; si utilia vel honesta, usque ad actum ea quae suggesserint prosequamur. Utrobique autem onus animadvertatur; quia sive voluntarie puniendo quae commisimus, vel perversis resistendo, vel optimis quibusque consentiendo, sine onere vel premente, vel opprimente non evademus. Sed quia nos nec mala cavere, nec bona exercere nostris viribus possumus, rogemus Deum, ut ipse nobis et virtutem resistendi et facultatem tribuat operandi, per dilectum Filium suum Dominum nostrum, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).