Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de oneribus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
More
Original / primary: 11500 Sedeon
27.1
SERMO XXVI. De eo quod scriptum est: « Super hoc expediti Moab (Isa. XV) , » etc.
27.1
Adhuc, fratres, onus Moab in manibus vertitur, in quo mystica quaedam in urbium, vel locorum nominibus exprimuntur. Diximus autem per Moab sapientiam saecularem, vel ipsos certe mundi hujus sapientes, qui evangelicae doctrinae resistunt, prophetice figuratos. De quibus dicitur: Clamabit Hesebon, et Eleale; usque Iasa audita est vox eorum, Sequitur: Super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. Erat in cogitationibus sapientium clamor magnus, cum hinc arguerentur a manifesta per Evangelium veritate; hinc superbia tumidi adversarentur divinae sapientiae. Ex tunc hujus certaminis fuit finis, quando alii volentes placere hominibus, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos; alii humiliantes se sub potenti manu Dei, quanto fuerant ad credendum tardiores, et ad inquirendum subtiliores, tanto facti sunt in ipsa fide et doctrina expeditiores. Isti sunt expediti Moab, vel quia se a retibus fallacis sapientiae explicuerunt, vel quia expedite per viam evangelicam incesserunt. Isti super hoc quod prius egerant ululaverunt: non solum vocis strepitu, sed etiam intimo cordis affectu. Per hoc quod dicit: Super hoc expediti Moab ululabunt, exterior confessio; per hoc vero quod sequitur: Anima ejus ululabit sibi, interior contritio exprimitur. Contigit autem ut qui Moabiticae sapientiae renuntiantes crucis sunt secuti stultitiam, tanto fierent divinae scientiae capaciores, quanto fuerant in humana perspicaciores. Unde ex persona Domini propheta subjungit: Cor meum ad Moab clamabit. Cor Dei sacrae Scripturae secretus dicitur intellectus; quia in ipso voluntas ejus, consiliorumque arcana mysteria revelantur. Cor ergo Dei clamat ad Moab, quando mens illius, qui de philosophia mundi transit ad Deum, spiritualis scientiae lumine copiosius illustratur: Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem. Vectes Moab dialectica argumenta intellige: quae in conversis sapientibus, Ecclesiae, cui obfuerant, coeperunt prodesse. Usque Segor enim vectes Moab pervenerunt, quando philosophorum subtilia argumenta Ecclesiae profuerunt. Ecclesia enim in eo statu, quo tunc fuerat, jure dicitur Segor, id est parva, de qua dicitur in Canticis: Soror nostra parva, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae: quia parva est? Parvula plane erat, quando nec fines Judaeorum excessit; et in ipsis parva, et contemptibilis latuit. Parva, inquam, erat; non merito, sed numero. Unde sterili Annae fecunda Phenenna, id est Ecclesiae insultat Synagoga, donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. Pulchre autem Segor, id est Ecclesia, vitula dicitur conternans, id est tertium agens annum, ut primus annus sit ante legem, secundus sub lege, tertius sub gratia. Vel primus annus intelligatur sub patriarchis, secundus sub prophetis, tertius sub apostolis. Sane genus hoc animalis abundans est lactis, et maximae circa fetum affectionis. Nisi enim arte fallatur, nec ad ubera alienum fetum admittit; nec lac emittere, nisi proprio praesente consuevit. Haec matri Ecclesiae convenienter aptantur: quae lacte charitatis et doctrinae suavioris exuberans, quos ipsa per lavacrum aquae suavioris non regenerat, quasi alienos sacrosanctis mysteriis indignos existimat. Quae et idcirco potest dici conternans; quia fide, spe et charitate robusta, proficit in aetatem perfectam, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Cum igitur vectes Moab ad Segor usque pervenerint, id est cum sapientes hujus saeculi omnia sapientiae suae firmamenta et argumenta ad Ecclesiam contulerint: tunc fit, quod mox propheta subjungit: Per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. Luith interpretatur genae. In genis vero interioris hominis qualitas plerumque deprehenditur. Has quippe timor pallore, pudor rubore, dolor horrore, gaudium hilaritate, amor suavitate perfundit. Sunt autem duo quaedam, secundum quae de humanae mentis statu judicamus, opus scilicet et sermo. Nam ex abundantia cordis os loquitur; et secundum quod quisque diligit operatur. Ascendit igitur flens Moab per ascensum Luith, quando sapiens quilibet Ecclesiam intrans, compunctus pro peccatis praeteritis, verbo simul et opere ad virtutum alta ascendit. Et in via, inquit, Oronaim clamorem contritionis levabit. Haec est arcta illa via, quae ducit ad vitam; foramen videlicet illud acus, per quod camelus animal gibbosum transire non potest. Quod bene foramen moeroris dicitur, quia quicunque angusto huic foramini sese contulerit, nihil dulcius quam moerere aestimabit. Moeret enim pro his quae commisit illicitis; moeret pro his quae in praesenti sentit adversis; moeret pro his quae timet imposterum malis, moeret pro his quae in futurum desiderat bonis. In hac proinde via Oronaim positi mundi sapientes clamorem levant contritionis, scientes quod sacrificium Deo cor contritum et humiliatum Deus non spernit.
27.2
Aquae enim Nemrim desertae erunt. Interpretatur enim Nemrim pardus, sive praevaricatores. In pardis varietas, in varietate intelligitur impietas. Aquas igitur Nemrim philosophiam accipe saecularem, in qua est tanta sectarum sententiarumque varietas; ut quod una astruit, altera destruat; et quod ista probat, improbet illa; et quod altera optimum, altera pessimum arbitretur. In omnibus autem una regnat impietas, commutantibus veritatem Dei in mendacium, et servientibus creaturae potius quam Creatori. Sed in his qui conversi sunt ad Dominum, desertae sunt aquae Nemrim; quia doctrina evangelica imbutis, quae prius fuerunt lucra, videntur propter Christum detrimenta, Quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Herba grex irrationabilis pascitur; quam, si forte aruerit, nec ipse tangere curat. Herbae igitur nomine illa philosophorum scientia exprimitur, qua imperitum vulgus alloqui et docere consueverant, Sed aruit fenum, et cecidit flos; quia Dominus sufflavit in eum. Flante enim ubique Dei Spiritu, et mortalium cordibus coelestem inspirante doctrinam, adeo tota illa scientia aruit, ut nec rusticanam simplicitatem delectet. Arescente herba, viror omnis deperiit; quia viror gloriae, quam ex opinione vulgi habebant, statim emarcuit. Sequitur:
27.3
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum. Visitatio et secundum poenam, et secundum profectum dici potest. Visitabo super eos, inquit, mala; et sagittas meas complebo in eis. Et alias: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae. Sed visitavit nos in salutari suo Deus; visitans que nos Oriens ex alto, illuminavit eos, qui in tenebris sederunt et umbra mortis. Hic quod magis delectat, intellige, Si poenam, secundum magnitudinem operis iniqui, sic visitatos intellige, ut peccatorum suorum receperint, aut interiori contritione, aut exteriori afflictione, dignam retributionem. Si vero profectum, quantum sibi videbantur magni in oculis suis et sublimes, tantum eos spiritu visitante humiles factos adverte. Vel certe ita visitati sunt, ut secundum mensuram qua mensi sunt, mundiali gloriae abrenuntiando pro nomine Christi, metiretur eis abundantia gratiae Christi. Sic ergo visitati, ducentur ad torrentem salicum. Hoc genus arboris talis fertur esse naturae, ut semen ejus potatum virtutem auferat generandi. Unde non incongrue virtutem significat castitatis; vel illos, quos ob pudicitiae suavitatem, spreta liberorum propagine, in torrentibus spiritualibus habitare delectat. Igitur Moab, id est sapiens quisque, conversus ad Dominum, ambulat de virtute in virtutem, de sui cognitione ad poenitentiam, de poenitentia ad humilitatem, de humilitate ad castitatem. Possunt etiam per salices homines steriles et infructuosi accipi, qui in voluptatibus hujus saeculi, quasi in torrentibus habitantes, ab omni fructu spirituali redduntur immunes. Ad quos, post conversionem suam, oratores et philosophi regendos et erudiendos, vel a magistris Ecclesiae quibus adhaeserant, vel a Spiritu sancto ducti sunt, ut fidem docerent quam impugnaverant, doctrinamque astruerent quam ante fuerant detestati. Possunt etiam per torrentes salicum tribulationes et passiones intelligi, quas cum perditis hominibus ipsi etiam sustinuerunt, imitantes eum, qui de torrente in via bibit, et propterea exaltavit caput. Ostendens deinde propheta, quomodo ista omnia evenerint, Quoniam, inquit, circuivit clamor terminum Moab. Iste est clamor apostolicae praedicationis: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum, qui nullum sapientium hujus saeculi latere poterat, quando in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Subjungitur: Usque ad Gallim ululatatus ejus, et usque ad Puteum Elim clamor ejus Gallim interpretatur arenarum tumuli. Ululatus itaque Moab in his qui poenitentes et conversos ab errore suo stulta pietate luxerunt, pervenit usque ad tumulos arenarum, in quibus nihil firmum, nihil stabile, utpote quae omni vento facile dissipantur. Et clamor ejus in ipsis conversis pervenit usque ad puteum Elim, quod interpretatur arietes; quia et illorum obduratio dissipationem, et istorum poenitentia ex puteo arietum, id est doctrina apostolorum meruit consolationem. Ait ergo: Usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus, ut idem hominum genus in aliis sterili ulutatu, in aliis salubri clamore doceat esse compunctos. Habet enim hunc morem sacra Scriptura, ut de eadem gente loquens, nunc de eadem optima, nunc pessima quaeque pronuntiet, sicut Apostolus de Judaeis scribens ad Romanos, ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem charissimi propter patres. Ipsos dixit inimicos et charissimos, quia in ipsa gente alii inimici inventi sunt, Christum persequentes; alii charissimi, Christo fideliter adhaerentes. Hanc loquendi regulam saepius invenies in Isaia, quam nisi diligenter advertas, omnia tibi videbuntur confusa et dissidentia. Sic ergo cum uno nomine, vel una gente Moab, mundi hujus sapientes intelligat figuratos; quorum alii reprobi, alii electi inventi sunt; ita subtiliter tractat de singulis, ut nomine non mutato, de singulis quasi de uno contrarias sententias videatur proferre. Quia igitur Moab in reprobis nihil profecit, ululans et clamans adversus sanam doctrinam, sed sicut arenarum tumuli, vento vanitatis vel uniti sunt, vel dispersi, convenienter dicitur de Moab: Usque ad Gallim ululatus ejus. Et usque ad puteum Elim clamor ejus. Sequitur:
27.4
Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine. Dibon interpretatur fluens, illos significans, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt et in vana quaeque, et turpia defluxerunt. Quorum aquae, id est doctrina repleta est sanguine, illo nimirum de quo Propheta se postulat liberari, dicens: Libera me de sanguinibus Deus; et de quo iste ipse Isaias. Manus, inquit, eorum sanguine plenae sunt. Eia, fratres, quotquot philosophi suae sectae associaverunt, tot impietatis gladio perculerunt: Veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem, quoniam linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Sic igitur laetandum est. Nemo miretur quod plurimi philosophorum puteum Elim, arenarum tumulis praetulerunt, doctrinam scilicet apostolicam sapientiae saeculari, quia aquae Dibon repletae sunt sanguine. Perversa enim doctrina, non eorum, quos decipit, animas vivificat, sed mortificat; nec eas a sordibus mundat, sed peccati sanguine foedat. Et addidit propheta: Ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Jam manifeste separat pretiosum a vili. His, inquit, qui fugerint de Moab leonem, id est ad eorum utilitatem, ad eorum profectum, ponam super Dibon additamenta. Addam enim plagas plagis eorum, dolores doloribus eorum, anxietatibus anxietates, timoribus timores; quoniam et hic in fluxu suo, quod interpretatur Dibon, computrescent, et ad extremum poenis perpetuis cruciandi ad inferna descendent. Et hoc proderit his qui fugerint de Moab, et fugiendo leonem evaserint, qui circuit quaerens quem devoret. Nec solum illis, qui fugerint de Moab leonem, sed etiam reliquiis terrae, qui scilicet leonem fugerint, id est diabolum, terrena quaeque vitia deserentes, et virtutibus studentes, eorum proderit poena, qui inter perditos Moabitas perseverantes, pro fluxu rerum temporalium accipient additamenta poenarum. Potest legi et sic: Ponam super Dibon additamenta. Et quasi quaereres quam diceret Dibon, exponens subjungit: His qui fugerint de Moab. Quoniam enim et Dibon sufficiens moeror interpretatur, illos significat, qui eo modo, quo superius diximus, flentes et moerentes fugerunt de Moab, infidelium societatem deserentes, et Christiano populo adhaerentes. Super quorum augustiam, quam habuerunt in poenitentia, posuit Dominus persecutionum additamenta; quia illis datum est, non solum ut crederent in Christum, sed etiam ut paterentur pro Christo. Exponens quippe, quae additamenta fuerat positurus: Leonem, inquit, persecutionem exprimens, quam eo ille rugiens fidelibus suscitavit, non solum de sapientia saeculari conversis, sed, sicut superius diximus, reliquiis terrae. Quod si reliquiis terrae legendum est, sicut in Moab gentes, ita et in reliquiis terrae, Judaeos intellige, de quibus Apostolus: Reliquiae, inquit, secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Tam enim gentes quam Judaeos, qui fidem Christi susceperunt, haec leonis persecutio fatigavit. Eia, fratres, obscurissimum prophetae locum, propter propriorum nominum copiam, idcirco breviter et continuatim, sicut potuimus, enodavimus, ut et facilius intelligeretur, et a memoria difficilius laberetur, et moralis expositio, quae sequi debet, gratius audiretur: quam volo vos in crastinum differre, ne vel satiatos cibo, vel fatigatos labore videat onerare. Vestris autem orationibus munitus, quidquid ille Spiritus, qui revelat mysteria, suggesserit, ad vestram aedificationem cras in medium proferemus, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et eodem Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note