Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de oneribus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
More
Original / primary: 11500 Sedeon
28.1
SERMO XXVII. De eodem capitulo moraliter exposito.
28.1
Adestote nunc, fratres charissimi, et ut intente audiatis, et ut mente oretis, quatenus ea quae hesterno die secundum propheticam explanationem percurrimus, tropologice ad morum aedificationem exponere valeamus. Profunda quippe sunt nimis, et propriorum nominum obtecta velamine, et idcirco uterque, tam auditor quam expositor, non parva egent intentione. Satis meminit charitas vestra, per quod Moab, qui interpretatur de patre, secundum legem moralem dixerimus figurari ea vitia, quae ex carnali generatione de patre procedunt in filium, sicut sunt incentiva libidinum, et irae stimuli, et caetera hujusmodi. Sed et eos qui ipsa vitia deserentes adversus ea spiritualem iniere conflictum; quandiu hujusmodi tentationibus fatigantur, secundum aliquid, Moab possumus appellare. Quorum alii, qui minus expediti sunt, superantur: in quibus impletur quod ait: Clamabit Hesebon, et Eleale, et caetera; alii, quia expediti concertant, clamant ad Dominum cum tribulantur, et de necessitatibus eorum eripit eos; de quibus subjungit: Super hoc expediti Moab ululabunt; anima ejus ululabit sibi. Dicendum primo videtur, qui sint expediti Moab. Occurrit hic patriarchae nostri Abrahae opus memorabile, quo numeratis trecentis decem et octo vernaculis expeditis, hostem invasit, fugavit, prostravit; omnem insuper, quam de Sodomis tulerant, praedam potenter eripuit. In quo fere numero scitis quia Gedeon Madianitarum fudit exercitum, lumine lampadarum, et tubarum sono perterritum. Quos ego similiter dixerim expeditos; omnibus nimirum, quos aliquod impedimentum inhabiles bello reddiderat, non minus prudenter quam audacter exclusis. Nam[ quos] timor pavidos, et amor fecerat dissolutos: quos cupiditas enervaverat, vel absorbuerat voluptas, divino edoctus oraculo, dux sagacissimus jusserat a bello discedere. Mox quidam prostrati toto ore aquas hauriunt; quidam paululum inclinati necessitati consulunt, supersedent superfluitati. Videtis igitur quod non solum vitia, sed et superflua quaeque impedimento sunt proficientibus, pugnantibus oneri. Multi igitur, qui naturalibus incentivis illecti in turpia quaeque prolapsi sunt, in ipsis in quibus peccaverunt divitiis et deliciis, mundi quoque occupationibus, et poenitere pro praeteritis, et continere a futuris proponunt, et quamdam morum conversionem arripiunt; sed ad hoc ne modico quidem tempore sufficiunt. Non enim sunt expediti Moab. Tandiu enim in illis clamat Hesebon, id est iniqua cogitatio, et Eleale, id est mentis elatio, donec usque ad Jasa vox eorum audiatur, et cogitationem pessimam opus pessimum consequatur. Volens proinde dux noster ad bellum hoc spirituale suos milites reddere expeditos: Qui non, inquit, renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus. Et iterum: Qui non odit patrem, aut matrem, et uxorem, et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Itaque expediti Moab illi dicuntur, qui ut vitiis Moabiticis, in quibus deciderant, securius possint resistere, ab omnibus mundi hujus negotiis et divitiis, ab omnibus affectibus, et propriis suis voluntatibus sese expediunt, et nudum Christum nudi sequuntur. Hi cum se senserint aut naturalibus incentivis, aut daemonum suggestionibus, aut certe propriis cogitationibus infestari, vehementem cordis ululatum, et miserabilem vocis ejulatum cum lacrymis, et suspiriis emittunt ad Dominum, dicentes cum Propheta: Afflictus sum et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. Hoc ipsum est, quod Isaias: Super hoc expediti Moab ululabunt. Quod vero sequitur: Anima ejus ululabit sibi, occultam cordis exprimit contritionem, quae oculos hominum respuit, divinum aspectum requirit. Sequitur:
28.2
Cor meum ad Moab ululabit. Gratias tibi, Jesu bone; vere miserationes tuae super omnia opera tua. Si ibi intus, ubi Deus videt, ad Deum cor hominis convertitur et conteritur; mox cor Dei ad ipsum convertitur. Per cor Dei affectus pietatis et compassionis ejus exprimitur. Cor meum ad Moab clamabit. Moab ululat in poenitentia; Christus clamat in misericordia. Moab ululat timendo; Christus clamat miserando. Moab ululat confitendo; Christus clamat remittendo. Moab, videns ventum validum venientem, timet, et ululat; Christus, manum porrigens et clamans, titubantem et trepidantem increpat: Modicae fidei, quare dubitasti? Respondet itaque clamor ululatui, affectus affectui; respondet misericordia misero, medicus aegroto, laboranti et dolenti compassio. Vere, Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Clamas, Domine, clamas ibi intro in anima mea, quando desperatum in spem erigis; quando timenti et trementi, mira pietate et suavitate, blandiris; quando animo jam se corporeis caloribus inclinanti rorem refrigerii salutis infundis; quando mentem adversus iram, odia, et caetera hujusmodi laborantem interiori quadam tranquillitate componis. Sic quoties in his et pro his anima mea ululat sibi; toties cor Dei mei clamat, compatiendo mihi. Sic, mi Jesu, Lazarum suscitaturus, voce magna clamasti; magno clamore magnum tuae pietatis exprimens affectum. O Domine, quandiu adversum me istarum passionum et tentationum molestia desaeviet? Quandiu Moab, quem in ipso conversionis initio me evasisse putaveram, rediviva contra me bella restaurabit? Audi quod sequitur: Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem. Segor interpretatur parvus; humilitatem utique significans, quae de divite pauperem, de magno parvum, de superbo facit humilem. Quae congrue vitula dicitur, quod genus animalis lactis abundat; quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Dicitur autem vitula conternans, id est tertium agens annum: quae aetas in bobus et apta jugo, et ad fetum habilis invenitur. Possunt etiam per vitulam conternantem tres gradus, quibus humilitas profecta cognoscitur, exprimi, quae in triplici contemptu consistit.
28.3
Primum igitur est ut homo seipsum contemnat, subdens se majori secundum Deum. Deinde addat nullum contemnere, nullum se inferiorem aestimare; et ita subditus sit omni creaturae propter Deum. Postea ab omnibus se contemni, vel libenter, vel certe patienter sustineat, et solum suspiret ad Deum. In his tribus consistit humilitas: ad quam quicunque Dei miseratione fuerit provectus, ita omnia ei tranquilla erunt atque pacata, ut non sit in carne quod repugnet spiritui, nec in spiritu quod Dei obviet voluntati. Certi proinde estote, fratres charissimi, quia, quoties non concupiscentia carnis urget ad vitia, aut superbia occulta arguitur, aut manifesta confunditur; aut, ne pro virtutis cujuslibet conscientia nefandum erigat caput, praecedentis titillatione vitii deprimitur. Quocirca quicunque a carnalium passionum dominatu cupiunt liberari, circa humilitatis acquisitionem, vel conservationem, summum studium et laborem impendant; in cujus perfectione, et castitatis, et tranquillitatis perfectio tota consistit. Vectes quippe Moab, id est robur carnalium passionum, usque ad Segor vitulam conternantem perveniunt; quia ubi humilitas perfecta fuerit, tota illius vis fervorque tepescit. Ut sciamus autem quia ad hanc valeamus conscendere perfectionem, audiamus quid propheta subjungat: Per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. Luith interpretatur genae, Oronaim foramen moeroris. Nonne lacrymae viduae, ait Scriptura, ad maxillam descendunt; et Dominus Deus non delectabitur in illis? Per genas quippe lacrymae descendunt; sed ipsarum vis, et causa, pro qua funduntur, secreta, ad coelum conscendunt. Recogitans igitur homo pristinos annos suos in amaritudine animae suae, in lacrymas saepe resolvitur, lavansque per singulas noctes lectum suum, et stratum lacrymis rigans, dicit cum Propheta: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Ita per Luith, id est genarum lacrymas flens ascendit, donec ad foramen moeroris, id est Oronaim perveniens, clamorem lenit contritionis. Eia, fratres, non perfunctorie transeundum est, quod ait, in via Oronaim. Est via quippe, quae ducit ad Oronaim, id est foramen moeroris. Quale hoc foramen? quis vidit? Quis cognovit? Quis expertus est? Habet moeror salutaris ostium suum, habet fenestram, habet et foramen. Per ostium frequens est in quamlibet domum ingressus; per fenestram patens est aspectus, foramen nihil corpulentum admittit, luci soli, et aeri pervium; praebens oculo explorandi libertatem, sed perscrutandi adimens facultatem. Per ostium igitur fidem, spem per fenestram, per foramen intellige speciem. Per fidem secreta Dei rimamur; per spem odoramur; per speciem tangimus. Fides docet omnia; spes promittit futura; species exhibet promissa. Est enim triplex moeror: primus timoris, secundus consolationis, tertius desiderii et delectationis. Cum enim fides sine operibus mortua, fides non sit; tunc iterato homo transit ad fidem, quando salubri moerore compunctus, de pessima vita ad morum transit emendationem. Primum moeret homo, ut remissionem peccatorum consequi mereatur; deinde moeret, ut in spe divinae promissionis consoletur, et sic in hac via vocem tenet contritionis, ut moerenti foramen ei, per quod quasi per speculum appareat ipsa species, aperiatur. O moeror dulcis et desiderabilis! per quem mortuus suscitatur, infirmus sanatur, illuminatur coecus, coeli janua aperitur. Non sic hypocritarum moeror, de quo propheta: Aquae enim Nemrim desertae erunt. Nemrim pardus interpretatur. Est autem pardus animal maculosum et varium: quod vitae et moribus congruit hypocritarum, qui foris candidi, intus sunt obscuri; in quibus lucet pudicitia, fetet luxuria, qui foris gloriantur in humilitate, intus pascuntur vanitate; in quorum mente cupiditas, in quorum veste vilitas; in quorum verbis veritas, in quorum vita impuritas. Exitus aquarum deducunt oculi eorum; sed aquae istae desertae erunt, quando veniens ille, qui illuminabit tenebrarum abscondita, et manifestabit consilia cordium, lacrymas steriles et infructuosas, ob hominum oculos tantum extortas, omni gratia et remuneratione ostendet esse privatas. Quia aruit herba, defecit germen, omnis viror interiit. Quasi herba initium bonae conversationis, quasi germen fructus boni operis, quasi viror puritas bonae intentionis. Sed in hypocritis aruit herba, quando bonae conversationis principium vanitate corrumpitur; deficit germen, quando in laudabili opere non perseveratur; omnis viror interiit, quando intentionis puritas, arridente cupiditate, deseritur. Sequitur:
28.4
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum. Visitatio haec in bono accipienda est; quia scilicet corda sanctorum praesentia sua sancta laetificans, unicuique copiam sui, sicut quisque meretur, justa aequitate largitur. Ideo secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum. Ad torrentem salicum deducet eos: Moabitas scilicet, qui de vitiis ad virtutes transeunt, et locum, ut virtutes ipsas exerceant, avidissime quaerunt. Hi ergo ad torrentes salicum ducentur. Torrentes salicum diversi ordines sunt saeculo abrenuntiantium: qui torrentes dicuntur, vel propter lacrymarum inundationem, vel propter tentationum violentiam. Talis erat torrens, de quo bibit Elias; quando deferebant ei corvi panem et carnes mane, et panem et carnes vespere. Dicitur autem torrens Carith, quod interpretatur calvus. Quoniam capilli corpori superfluunt, calvi sunt qui superfluis renuntiant, necessariorum usu contenti. Isti sunt expediti Moab, quorum unus fuit Eliseus, cui pueri insultantes: Ascende, inquiunt, calve; ascende, calve. Isti in via bibunt de torrente, donec fluminis impetus laetificet civitatem Dei, et dedicet domum suam Altissimus. Non enim continue fluit torrens; sed tunc cum forte austro flante glacies solvitur, aut pluvia ubertim descendente aquis valles implentur. Talis est in praesenti haec visitatio, qua nos Deus aqua sapientiae salutari perfundit, nunc flante Spiritu solvens nostram suavi compunctione duritiam; nunc humiles quosque scientia spirituali quasi aquis coelestibus rigans. In hujusmodi torrentibus salices crescunt; hi videlicet qui, spreta carnalium propagine liberorum, absciderunt se propter regnum coelorum, habentes in domo Dei nomen melius a filiis et filiabus. Haec est castitas et munditiae virtus gratissima, ad quam post molestias corporis, post innumeras tentationes libidinis, post crebra incendia carnis, post periculosas suggestiones immundissimi daemonis, per ascensum Luith, et viam Oronaim, anima sancta, Spiritu sancto docente et comitantibus angelis, pervenire meretur. Quoniam circuivit clamor terminum Moab. Hic est clamor, de quo superius ait: Cor meum ad Moab clamabit. Clamor iste circuit terminum Moab; quia vox Dei loquentis in nobis fines vitiorum discutit, et ipsorum nobis horrorem infundit. Quam saepe, fratres, hunc ejus clamorem aure cordis audivi, cum, circumstrepente undique tumultu vitiorum, ipse singulis obviaret, et illis narrantibus delectationes, eorum clamorem suo clamore compesceret; terminum, id est finem hujuscemodi delectationis objiciens, et turpitudinem pandens, et spiritualium delectationum dulcedinem menti captivae proponens! Sed jam quis utriusque clamoris finis audiamus. Usque ad Gallim ululatus ejus; et usque ad puteum Elim clamor ejus. Si placet, reddantur singula singulis, ut intelligatur ululatus Moab, hoc est vitiorum, de quo superius dixerat: Super Nabo, et super Medeba Moab ululabit; clamor autem ille, de quo praemiserat: Cor meum ad Moab clamabit. Sed ululatus ille ad tumulos pervenit arenarum, quod interpretatur Gallim; et clamor iste ad Elim, quod interpretatur puteus arietum. Quasi arenae cogitationes vagae sunt et instabiles, quae in unum, hoc ululatu quasi flante vento coactae, vitiorum tumulos faciunt. Porro arietum puteus profunditas est Scripturarum, quae per arietes, prophetas scilicet et apostolos, ministratae sunt; quarum, Domino nobis in cordibus nostris clamante, secreta reserantur. Itaque, fratres, quantum nos aut exterior persecutio, aut interior perturbatio contristat, tantum nos ex sacris litteris consolatio divina laetificat. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Dico vobis, fratres, nihil potest adversi contingere; nihil tam triste, vel amarum emergere, quod non mox ut nos pagina sacra excepit, aut evanescat citius, aut facilius toleretur. Hic est ager, in quem S. Isaac, inclinata jam die, pergit ad meditandum, ubi occurrens ei Rebecca, illum qui acciderat, sua lenit suavitate dolorem. Quoties, mi Jesu bone, dies vergit in vesperam; quoties parvae alicui consolationi, quasi diurnae luci, intolerabilis dolor velut nocturna caligo succedit; vertuntur in fastidium omnia; oneri sunt cuncta quae video. Si quis loquitur, vix audio; si quis pulsat, vix sentio; in modum silicis cor obduratur, haeret lingua, oculorum vena siccatur. Quid tunc? Exeo certe ad meditandum in agro; sacrum revolvo codicem, meditationes meas ceris imprimo; cum mihi subito occurrens Rebecca, tua scilicet gratia, Jesu bone, sua luce tenebras discutit, pellit fastidium, duritiam frangit. Mox suspiriis succedunt lacrymae, lacrymas coeleste gaudium comitatur. Infelices, quos cum tristia quaeque perturbant, non hunc agrum ingrediuntur, ut gaudeant. Scitis, fratres, cum triste aliquid acciderit mundi amatoribus, aut in vanis, aut in noxiis, consolationes requirunt, ut merito de talibus propheta subjungat: Quoniam aquae Dibon repletae sunt sanguine. Aquae Dibon, quae interpretatur fluxus eorum, lacrymas significant illorum qui pro fluxu temporalium aut rident, si habeantur; aut plorant, si amittantur. Ideoque aquae Dibon repletae sunt sanguine. Quia, sicut hi, qui pro temporalibus rident, malo suo rident; ita et qui pro temporalibus plorant, malo suo plorant. Nihil enim purgationis afferunt hujusmodi lacrymae; sed insuper eos peccati foedant sanguine. Ideo sequitur: Ponam super Dibon additamenta. Addit quippe Dominus dolores doloribus eorum, ut de lacrymis ad lacrymas transeant, ingredianturque terram tribus viis, et duplici contritione conterantur. Quoniam misera sors eorum, qui nati de muliere brevi vivunt tempore; et hic replentur multis miseriis, et post hanc vitam poenis tradentur perpetuis( Job XIV). Felices econtra, qui in hujus mundi laboribus in verbi Dei visitatione et lumine consolantur, et transeuntes e mundo aeternis gaudiis perfruuntur. Quocirca et his quoque ponet additamenta, qui fugerint de Moab leonem; qui, fugientes vitia, ipsum incentorem vitiorum pariter evaserunt. Sed et reliquiis terrae ponet additamenta.
28.5
Notantur hic tria hominum genera; unum eorum qui se totos vitiis et saeculo dederunt; alterum eorum qui saeculo abrenuntiantes, Christi jugum suscipiunt; tertium eorum qui in saeculo criminibus abstinent, operibus tamen terrenis incumbunt. Primum per Dibon, secundum per eos qui fugerunt de Moab, tertium per reliquos terrae, vel reliquias, figurantur. Quibus omnibus ponet Dominus additamenta. Nam reprobis pro peccatis temporales in hac vita dolores, et post hanc vitam aeternos animae et corporis retribuet cruciatus. Abrenuntiantibus vero huic mundo, quae additamenta congeminet, evangelica probat historia, dicente Domino: Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, et caetera, propter me, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Porro hi qui plumbum, ferrum, stannumque vitantes, aedificant super fidei catholicae fundamentum lignum, fenum, stipulam, suscipient de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Nam hi, qui multis incommoditatibus conteruntur, et ad ultimum excepti ignibus detrimentum patientur; ipsi autem salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quibus omnibus congruit nomen Moab, quia primi Moabiticis vitiis absorbentur; in aliis vitia Moabitica aut penitus destruuntur, aut magnifice comprimuntur: reliqui enim nunquam ipsis vitiis foedantur, semper autem fatigantur. Ubique animadvertitur onus Moab: qui in aliis premitur, in aliis premit, in aliis opprimit. Sed jam huic sermoni terminum demus, obsecrantes misericordiam Dei nostri, ut Moabiticis expiatos, suae voluntati nos reddat acceptos. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note