Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ivo Carnotensisc.1040–1115
Panormia
Pano 78.1
Choose a text More by Ivo Carnotensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10722 Panorm
78.1
DE GRADIBUS COGNATIONUM. CAP. XC. Nomina graduum superiorum sive inferiorum sive ex latere viventium. Isidor. de VII grad. consang.
78.1
Primo gradu superiori linea continentur, pater et mater, inferiori filius et filia. Quibus nullae aliae personae junguntur. Secundo gradu continentur superiori linea avus et avia; inferiori, nepos et neptis. Interversa frater et soror. Quae personae duplicantur. Avus enim et avia tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum quae in quo gradu subsistunt, ipso ordine duplicantur. Illae personae in secundo gradu, ideo duplices appellantur, quia duo avi sunt, et paternus est et maternus est. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt; id est aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominatur. Qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Tertio gradu veniunt supra proavus, proavia; infra pronepos, proneptis. Ex obliquo fratris et sororis filius vel filia, patruus, amita, id est patris frater et soror, avunculus matertera, id est frater matris et soror. Quarto gradu veniunt supra abavus et abavia, infra abnepos et abneptis. Ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis patruelis, frater, soror, patruelis, id est patrui filius vel filia. Consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius vel filia. Amitinus, amitina, id est amitae filius vel filia. Itemque consobrini qui ex duobus sororibus nascuntur; quibus accessit patruus magnus, amita magna, id est paterni avi frater et soror, avunculus magnus, matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. Quinto gradu veniunt supra, atavus atavia, infra adnepos adneptis. Ex obliquo fratris et sororis, pronepos proneptis fratres patrueles, sorores patruelis, amitini, amitinae, consobrini consobrinae, filius vel filia. Propius consobrinus consobrina, id est patrui magni amitae magnae. Avunculi magni, materterae magnae filius vel filia. Quivis accrescit propatruus et proamita. Hi sunt proavi materni frater et soror, proavunculus, promatertera; hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror proaviaque magni materni. Haec species nec aliis gradibus quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari potest. Sexto gradu veniunt supra tritavus tritavia. Infra trinepos trineptis. Ex obliquo fratris et sororis adnepos adneptis. Fratres patruelis et sorores matruelis, amitini amitinae, consobrini, consobrinae. Patrui magni, amitae magnae, avunculi magni materterae magnae. Nepos nepotis propioris consobrini filius et filia qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt propatrui, proavunculi, promaterterae, filius vel filia adpatruus, adamita. Hi sunt abavi paterni frater et soror. Abavunculus, abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror abavique materni. Haec quoque explanari amplius non possunt quam ipse auctor disseruit. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea, supra infraque prioribus propriis nominibus non appellantur, sed ex transversa linea continentur fratris, sororis, adnepos adneptis, consobrini filii filiaeque successionis. Idcirco gradus VII constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam, nec nomina inveniri, nec successio ultra propagari potest. In his VII gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quas affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari.

Intertext edge

Open linked passage

Note