De passione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
Original / primary: 8933 Depado
6.1
CAPUT VI.
6.1
Stabant etiam omnes noti ejus a longe, et juxta crucem mater ejus, et aliae multae: et quanto plures erant inimici, et pauciores amici, tanto eum amplius confundebant. Sed quantus erat ei dolor cordis, tam diu tantam in seipso sustinere amaritudinem mortis, cum non minus urgeret eum dolor amicorum astantium, et maxime suae matris? Quomodo stare poterat talis mater talis filii, videns eum ita mori? Nonne habebat cor matris viscera pietatis? Quid cogitabat mater misericordiae, quae sentiebat universa, quae filium suum sustinere videbat? Quomodo portare poterat pressuram mortis illius, cum multi post tot annos sustinere non possint etiam memoriam passionis? Ubi est mater quae posset videre et sustinere filium suum pendentem in patibulo, etiamsi filius meruisset? Nonne matres ita filios diligunt, quod etiam durum verbum contra illos audire non possint? Quomodo igitur mater Domini stabat, et non magis centies palmata vel mortua corruebat? Quid faciebat, quomodo stare poterat, et tacere, ubi omnes ad invicem, et ipsum loqui filium toties audiebat? Quomodo non currebat ad crucem clamans et ejulans, et filium ejus ab eis discerpens, vel saltem eum sibi reddi cum lacrymis postulans? Quomodo sorores suas, et Mariam Magdalenam, et alias ad fletum et ad planctum clamore et lacrymis non cogebat?
6.2
Si Maria Magdalena tertia die postea stabat ad monumentum foris plorans tam diu mortuum, ita quod nec ab angelis poterat consolari: quomodo non ploraret videns illum ita mori, qui sibi peccata sua tam benigne dimiserat, qui fratrem suum Lazarum paulo ante suscitaverat, et pro cujus amore omnia reliquerat? Multo fortius et amarius plorare et plangere debuerant sorores matris Domini, et pro passione sui nepotis, et pro compassione sororis. Quis ergo dubitat quin mater in infinitum plus pro filio doleret?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).